Quoniam sagittae tuae. Misericordia non habet locum nisi ubi est miseria. Et ideo circa hoc duo facit. Primo commemorat multiplicem suam miseriam. Secundo petit divinum auxilium, ibi, ne derelinquas. Miseriam ostendit primo, quam patitur a superiori, scilicet deo infligente. Secundo ostendit miseriam quam patitur ab interiori, scilicet conscientia remordente, ibi, non est pax. Tertio ab exteriori, scilicet homine contemnente, ibi, amici.
Circa primum duo facit. Primo ponit percussionem divinam. Secundo effectum percussionis, ibi, non est sanitas. Hic loquitur ut referatur uno modo ad percussionem tribulationis quam deus immittit; alio modo ad commotionem contritionis. Primo modo congruunt haec tria. Percussio est gravis ex duobus: scilicet ex hoc quod intima penetrat: et ex hoc homo convertitur. Et quantum ad hoc dicitur primo, quia pervenit usque ad intima: unde dicit, sagittae tuae, idest percussio tua, infixae sunt mihi, scilicet usque ad interiora: job 6: sagittae domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum. Secundo, quia hujusmodi percussiones non cito transeunt, sed manent; unde dicit: confirmasti super me manum tuam: isa. 30: erit transitus virgae fundatus quam requiescere faciet dominus super eum: Heb. 10: horrendum est incidere in manus dei viventis. Tertio quia sunt graves: et est ratio ejus quod dicit, non in furore, quia jam satis sum sagittatus. Non est sanitas. Hic ponit effectus sagittationis. Caro mea deordinata est, corruptioni et infectioni subjecta: Rom. 7: scio quod non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Alio modo de commemoratione contritionis potest intelligi: et sic assignat rationem quare non vult a deo puniri.
Quoniam sagittae. Sagittae dei verba dei sunt: isa. 49: posuit me quasi sagittam electam. Quando autem peccator audit verba dei, et infiguntur cordi ejus, tunc reponit in corde suo: et tamen eis non compungitur, et ex hoc est dignus furore: quia non est compunctus ex sermonibus dei. Sed sicut dicit Gregorius, frustra laborat extra lingua praedicatoris, si intus non operatur virtus redemptoris.
Et ideo oportet, quod manus dei infigat has sagittas usque ad intima; et ideo dicit, confirmasti super me manum tuam. In carne mea: Gal. 5: caro concupiscit adversus spiritum etc..
Quando caro sanitatem habet, spiritus est infirmus: et e converso, scilicet quando spiritus est sanus et fortis, caro est infirma: quia totum enervatur quidquid ad carnem pertinet: Ps. 108: caro mea immutata est propter oleum. Effectus ergo verbi dei immissi, vel infixi, est quod emarcet concupiscentiam carnis: Col. 3: mortificate membra vestra etc.. Origenes dicit secundum primam expositionem, a facie, idest a consideratione irae tuae, quia per verba tua consideratur ira futuri judicii. Et ex hoc caro emarcet. Et non est pax ossibus meis. Hic ostendit interiorem miseriam, idest peccatum propter quod patitur tribulationem; quasi dicat, aufertur sanitas carnis prae consideratione irae tuae; sed recognoscendo peccata mea, etiam spiritus concutitur; unde dicit, non est pax ossibus meis, idest spiritui meo: isa. 57: non est pax impiis, dicit dominus. Et hoc, a facie peccatorum meorum, idest prae multitudine et gravitate peccatorum non possum habere pacem mentis.
Sed numquid habes tribulationem? et dicit quod sic. Unde exposuit se habere. Et primo peccata ponit. Secundo defectum pacis. Tria sunt quae exaggerant peccata: scilicet multitudo peccatorum, gravitas et reiteratio: quia si frequenter peccat, grave est. Dicit ergo quantum ad primum, quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum. Modus loquendi est. Per iniquitates signatur multitudo peccatorum: quia sicut aqua hominem obruit, ita peccata submergunt hominem. Et hoc non facit aqua nisi quando tantum excrescit quod caput excedit. Quasi dicat: sic multiplicatae sunt quod super caput meum ascenderunt. Psalm. 68: infixus sum in limo profundi, et non est substantia. 2 Paral. Ult. Peccavi super numerum arenae maris, et multiplicata sunt peccata mea. Et dicit, super caput meum, idest super mentem meam tractam in consensum peccati.
Tripliciter se homo habet in peccato. Quandoque est tantum in concupiscentia, et mens resistit; et tunc non attingit caput. Quandoque consentit, sed ex passione; et tunc licet perveniat ad caput, non tamen supergreditur. Sed quando laetantur quod male fecerint et exultant in rebus pessimis (prover. 2), tunc iniquitates supergrediuntur caput. Quantum ad secundum dicit: sicut onus grave gravatae sunt super me. Dicuntur autem gravare peccata, quia deprimunt more rei gravis. Quanto ergo homo deprimitur, tanto a deo recedit. Zach. 1: iniquitas sedet super talentum.
Isa. 1: populo gravi iniquitate. Alia littera habet: sustulit in altum: quia quandoque peccata gravia inducunt in contemptum, et superbit impius cum pervenerit in profundum peccatorum (Prov. 18)p quantum ad tertium dicit, propter recidivum: putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae. Cicatrix ex vulnere relinquitur: ita etiam quando quis peccavit, et dimissum est ei peccatum, sed adhuc est pronitas ad peccandum, est quasi cicatrix ex vulnere. Quandoque autem deus sanat eam per satisfactionem et exercitium bonorum operum. Hier. 30: obducam cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te. Quandoque autem non bene custodimus nos; et sicut per imperitiam medici, quandoque infirmitas generat intus putredinem, et corrumpit membrum, sic est in peccatore: quia quando non curatur peccatum per correctionem, sive per poenitentiam, fit putredo interius, idest delectatio peccati praeteriti; et consentit in aliud simile. Joel. 1: computruerunt jumenta in stercore suo. Ex hoc sequitur corruptio, quando peccatum procedit in actum. Vel corruptio est quando non solum in se sunt putrefacti, sed exhalant per infamiam ad alios, a facie insipientiae meae. Medicus quando curat, per insipientiam suam aliquando vulnus putrefit; sic ex insipientia hominis nescientis sibi bene cavere, patitur recidivum. Prover. 14: errant qui operantur malum.