Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum Filius generetur de substantia Patris ?
Alensis 1. p. q. 42. ro. 4. art.2.D. Thom. 1. p. q. 41. art. 3. Ricnar1. hic q. 3. Henr. sum. art. 5. q. 3. D. Bonav. hic art. l.q 2. Capreol. q. 1. Gabr g. 2. art. 2. Greg. q. 2. art. 1 . Vasq. 1. p. d. 162. Suar. 1. part. tract. 3. lib. 6. c. 6. Vide Scot. 9. Met. q. 10. 11. 13.et 1. Physic. q. 20. et 5. Physic. q. 1. et2. Duraad, d. 5. q. 2. Mayron. q. 6. Baccon. 4. q. 5.
Secundo quaero de secunda parte distinctionis : Utrum Filius generetur de substantia Patris? Quod non, quia de Trin. cap. 6. Tres personas ex eadem essentia non dicimus ; substantia autem videtur uniformiter se habere ad quamlibet personam, ergo nulla persona est de alterius substantia.
Item, constructio alicujus cum suo genitivo non notat majorem distinctionem constructibilium quam praepositio cum suo casuali, quando additur eidem constructibili ; ergo non major distinctio notatur hic : Filius essentiae Patris, quam Filius de essentia Patris; sed non conceditur, quod sit Filius essentiae Patris, quia tunc essentia generaret Filium ; ergo.
Item, cum dicitur, Filius est de substantia Patris, aut ly de notat distinctionem, aut non: si sic, propositio falsa est, quia essentia non distinguitur realiter a Filio: si non, igitur haec est vera : Pater est de essentia Filii, vel de essentia Patris, quod non conceditur.
Oppositum 15. de Trin. c. 19. Augustinus tractans illud ad Colos. Transtulit nos in in regnum Filii charitatis suae, quod dictum est ait: Filii charitatis suae, nihil aliud est quam Filii substantiae suae; ergo est de substantia Patris.
Praeterea, ad hoc est auctoritas Augustini contra Maximinum, et ponitur in littera : nullo modo verum Filium Dei cogitatis, si hunc de substantia Patris esse negatis.
Item, Filius in creaturis non est, nisi gignatur de substantia Patris, ideo in inanimatis non est paternitas, nec filiatio, quia generatum est de materia aliena, sicut ignis generat ignem de materia aeris: ergo non est vera filiatio nisi ubi vera substantia Patris, vel aliquid de substantia Patris est materia respectu Filii; sed Filius in divinis est vere Filius Patris: ergo de substantia Patris est tanquam de materia.