IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Resolvit Scotus teneri posse tertiam membrum sententiae Varronis positae n. 6. id est, panem annihilari, sed non conversione, sed annihilatione. Primam partem probat, quia terminus per se desitionis ejus est non esse, cui per accidens conjungitur esse corporis Christi ut hic. Secundam suadet, quia conversio est actio positiva, et non deperditiva esse panis, sed praesentiae ejus ut hic ; esse autem simpliciter ejus annihilatione perit ; et haec pulcherrime explicat. Hanc sententiam de annihilatione tenent Gabr. hic q. 1. et lect. 40. in can. Major. q. 1. Albert. hic art. 6. Rub. q. 2. art. 3. Bassol. q. 4. Occham. 4. q. 6. ad dub. 7. Angelus verb. Eucharistia 1. n. 31. Leuchet. quodl. 10. Tartar. ibi et hic, et omnes Scotistae. Quare immodeste loquitur Sotus dist. 9. q. 2. art. 4. dicens hanc non posse doceri citra errorem. Adverte tamen Scot. hic n. 15. et 16. et latius quodl. 10. insinuare probabiliter conversionem esse productivam, et consequenter desitionem panis non esse annihilationem. Sed tota quaestio videtur tantum de modo loquendi, supposita fide de praesentia corporis Christi et absentia panis.
Potest (a) ergo teneri tertium, scilicet secundum membrum disjunctivae positae supra, quod desitio panis sit annihilatio absolute panis, sicut probat illa ratio de per accidens, quod quia necesse est dicere, quod ipsi esse panis simpliciter succedit non esse panis simpliciter, et ista successio oppositi ad oppositum per accidens conjungitur cum successione praesentiae corporis Christi hic, ad non praesentiam hic; ideo ista habebit suos per se terminos alios a per se terminis illius ; non ergo per se terminus istius terminabit per se, vel praecise, ut conjungitur per accidens per se termino alterius.
Dico etiam quod hac conversione panis non annihilatur, quia, sicut dictum est in solutione quaestionis praecedentis, transubstantiatio quaedam est, qua terminus accipit simpliciter esse, quaedam autem qua accipit hic esse. De prima, qua terminus unus accipit simpliciter esse, et alius simpliciter non esse, forte posset salvari, quod desitio termini a quo non est simpliciter annihilatio, quia ibi per se terminus ad quem ipsius inceptionis esset oppositus termino a quo desitionis, sicut est de termino a quo et ad quem generationis et corruptionis, et ita posset ibi negatio termini a quo, ut in termino ad quem, terminare desitionem. Sed in proposito, ubi tantum est transitio adductiva, terminus ad quem per se mutationis positivae non opponitur termino a quo mutationis privativae, et ita non potest esse ratio concludendi negationem ejus.
Posset ergo dici, quod conversio ista est sicut substantiae in substantiam, non quantum ad esse subtantiae simpliciter, sed quantum ad hic esse, ut sicut corpus ut hic succedit pani ut hic, ita panis ut hic convertitur in corpus ut hic: et illae mutationes licet sint inter substantias, tamen non sunt inter substantias, ut inter terminos ; termini enim sunt tantum modo praesentialitas, et non piaesentialitas, quae possunt reduci ad genus Ubi, ut dictum est dist. 10. quoest. 1. Sicut ergo mutatione positiva non acquiritur simpliciter esse corpori, sed tantum esse hic, ita mutatione deperditiva correspondente, quam inclusit conversio ista, inquantum ista conversio est transubstantiatio translativa, non autem productiva, ista, inquam, non deperdit panis esse simpliciter, sed hic esse, et patet satis pulchra correspondentia, quia sicut corpus Christi habet novam praesentiam non deperdendo antiquam, et mutationem acquisitivam sine deperditiva, ut dictum est dist. 10 quaest. 1. ita etiam panis habet deperditivam sine acquisitiva, quia desinit esse hic, et non acquirit aliam praesentiam alibi. Quia ergo non , deperditur, sicut nec acquiritur per hanc conversionem, ut est translativa, nisi tantum esse hic, et non esse hic, sequitur quod per hanc conversionem, ut hic est, non deperditur esse substantiale, et per consequens non annihilatur, imo non destruitur panis hac conversione, quia tamen panis non manet in esse substantiali, et hac conversione ; non destruitur, ut dictum est, oportet quod desinat esse alia desitione, quae est a simpliciter esse ejus ad simpliciter non esse ejus. Illud autem non esse ejus, licet quasi concomitetur praesentiam corporis ut hic, non tamen ut terminum ejusdem generis, et per consequens, si ista desitio secundum se considerata, sit annihilatio, tamen nullo modo ista conversio est annihilatio.
Exemplum hujus : Si panis destrueretur et crearetur Angelus de novo, et fleret praesens speciei panis conversio panis in Angelum esset panis, ut hic in Angelum hic praesentem; et per istam conversionem Angelus non acquireret nisi illam praesentiam, concomitaretur tamen illam praesentiam novam novum esse, quod terminat creationem propriam.
Per istum modum dicendi apparet, quae transubstantiatio potest esse in praeexistens, et quae non, et quae potest esse manente termino a quo, et quae non: transitio enim, quae est a termino in terminum secundum esse simpliciter terminorum, et non esse, non potest esse alicujus conversi, et tamen manentis, nec in terminum praeexistentem; sed transubstantiatio, quae est transitus substantiae insubstantiamquantum ad hic esse, potest esse et termini a quo manentis, si desinat hic esse, non tamen simpliciter desinat esse, et succedat sibi aliud, ut hic. Potest etiam esse in terminum praeexistentem, si incipiat hic esse, absque hoc quod incipiat esse. Potest etiam esse, quod terminus a quo destruatur, sed non hac conversione. Et potest esse, quod terminus ad quem incipiat esse, et non hac conversione, sicut exemplificatum est de Angelo creato.