IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ponit tres modos de ratione formali objecti charitatis. Primus, quod est Deus secundum se. Secundus, quod est Deus ut bonus amanti. Tertius, quod est Deus ut bonum infinitum,
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De secundo dico quod hujus habitus objectum posset poni Deus in se secundum rationem ejus absolutam ; vel Deus inquantum bonum conveniens amanti ; vel tertio modo inquantum includit utrumque, prout scilicet est quoddam bonum infinitum in se, cujus amans est quaedam participatio, sicut finitum est quaedam participatio infiniti.
Secundum poneretur hoc modo, quia Deus, etsi, inquantum bonum creaturae, prout dat esse ei per creationem, diligatur amore naturali, tamen inquantum dat ei esse beatificum, diligitur amore charitatis ; ideo objectum charitatis est Deus, inquantum est objectum beatificum amantis.
Tertium poneretur propter illud quod nunc tactum est, quia non sufficit sola bonitas infinita in se, ut summe diligatur, sed oportet concurrere, quod sit bonum hujus inquantum participatur ab isto.
Contra primam viam (d) arguitur sic, quia tunc si per impossibile esset alius Deus, esset super omnia diligendus ex charitate ; quod videtur inconveniens ex se, et etiam per rationem, quia non possunt esse duo diligibilia super omnia, quia unum super alterum diligeretur, et tunc unum et idem diligeretur super omnia, et non diligeretur. Secundo, quia si ratio boni simpliciter est ratio diligibilis super omnia, igitur ratio majoris boni est ratio majoris diligibilitatis ; et ita quilibet teneretur magis diligere proximum meliorem se quam seipsum, quod non videtur probabile.
Secundum improbatur (e), quia actus charitatis, qui est perfectus, respicit Deum sub perfectissima ratione diligibilitatis; non est autem perfectissima ratio diligibilitatis in Deo, comparatio aliqua sui ad creaturam, sed aliqua ratio ejus absoluta in se ; absolute enim est melius in se, quam posset esse quaecumque habitudo ad alterum.
Praeterea (f), si inquantum est beatificum, est principale objectum charitatis, quaero quid est esse beatificum ? aut respectus aptitudinalis, quo natus est beatificare ; aut actualis, quo actu beatificat. Si primo modo, aptitudo non est ratio terminandi actum perfecte, nisi ratione naturae cujus est talis aptitudo, sicut nec universaliter aptitudo est perfectio, sed necessario complicat secum naturam, cui inest ; non est igitur dicendum Deum esse sic objectum charitatis.
Nec secundus modus videtur probabilis, quia illa relatio quae est in objecto, inquantum actu beatificat, sequitur actum ; non enim est differentia in objecto inter actuale et aptitudinale, nisi quia actus est circa ipsum elicitus: igitur hoc esset dicere quod inquantum terminat actum a charitate elicitum, haberet rationem formalem objecti actus. Similiter appetere bonum, ut huic pertinet ad affectionem commodi, secundum quam voluntas non perficitur a charitate.
Praeterea, beatificatio tam actualis quam aptitudinalis, si dicit aliquid in Deo, dicit praecise relationem rationis aptitudinalem vel actualem ; nullus autem respectus rationis potest esse formalis ratio terminandi actum charitatis. Et ad hoc possunt fieri (aliqua argumenta, quae lacta sunt in Proaem. I . lib. q. 3. de subjecto Theologiae.
Contra tertium arguitur (g), quia ejusdem actus non videtur duplex formalis ratio objectiva ; altera igitur illarum rationum ponetur formalis ratio terminandi actum charitatis. Et ex hoc arguitur ulterius, quia illud quod est formalis ratio, quando conjungitur cum altero, si per se esset, esset objectum formale, sicut patet in aliis rationibus formalibus, puta si calor conjunctus est ratio formalis calefaciendi, si per se esset, esset calefactivum per se ; igitur alterum illorum, quod nunc est per se ratio objectiva, si per se esset, terminaret, et per consequens reliquum non terminaret, nec modo terminat.
Praeterea (h), si aliqua creatura intellectualis esset a se, id est, non ab alio effective, et esset de se infinita (sicut imponitur Philosopho quod asserat sic de In telligentiis aliis a prima), talis creatura posset diligere aliquid super omnia, et non aliud secundum rectam rationem nisi primam, et tamen non esset participatio primi effective.