Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam.
Ex praemissis autem apparet ulterius quod homo post sacramentalem gratiam susceptam in peccatum cadens, iterum reparari potest ad gratiam.
Ut enim ostensum est, quandiu hic vivitur, voluntas mutabilis est secundum vitium et virtutem. Sicut igitur post acceptam gratiam potest peccare, ita et a peccato, ut videtur, potest ad virtutem redire.
Item. Manifestum est bonum esse potentius malo: nam malum non agit nisi in virtute boni, ut supra in tertio est ostensum. Si igitur voluntas hominis a statu gratiae per peccatum avertitur, multo magis per gratiam potest a peccato revocari.
Adhuc. Immobilitas voluntatis non competit alicui quandiu est in via. Sed quandiu hic homo vivit, est in via tendendi in ultimum finem. Non igitur habet immobilem voluntatem in malo, ut non possit per divinam gratiam reverti ad bonum.
Amplius. Manifestum est quod a peccatis quae quis ante gratiam perceptam in sacramentis commisit, per sacramentorum gratiam liberatur: dicit enim apostolus, I ad Cor. 6-9 neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, etc., regnum dei possidebunt. Et hoc quidem fuistis aliquando, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine domini nostri iesu christi, et in spiritu dei nostri. Manifestum est etiam quod gratia in sacramentis collata naturae bonum non minuit, sed auget.
Pertinet autem hoc ad bonum naturae, quod a peccato reducibilis sit in statum iustitiae: nam potentia ad bonum quoddam bonum est.
Igitur, si contingat peccare post gratiam perceptam, adhuc homo reducibilis erit ad statum iustitiae.
Adhuc. Si peccantes post baptismum ad gratiam redire non possunt, tollitur eis spes salutis. Desperatio autem est via ad libere peccandum: dicitur enim ad Ephes. 4-19 de quibusdam quod desperantes tradiderunt semetipsos impudicitiae, in operationem omnis immunditiae et avaritiae. Periculosissima est igitur haec positio, quae in tantam sentinam vitiorum homines inducit.
Praeterea. Ostensum est supra quod gratia in sacramentis percepta non constituit hominem impeccabilem.
Si igitur post gratiam in sacramentis perceptam peccans ad statum iustitiae redire non posset, periculosum esset sacramenta percipere.
Quod patet esse inconveniens. Non igitur peccantibus post sacramenta percepta reditus ad iustitiam denegatur.
Hoc etiam auctoritate sacrae Scripturae confirmatur. Dicitur enim I Ioan. 2-1: filioli mei, haec scribo vobis ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud patrem, iesum christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: quae quidem verba manifestum est quod fidelibus iam renatis proponebantur.
Paulus etiam de Corinthio fornicario scribit II Cor. 2-6 sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus, ita ut e contrario magis doleatis et consolemini.
Et infra, 7-9, dicit: gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam.
Dicitur etiam Ier. 3-1: tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit dominus. Et Thren. Ult.: converte nos, domine, ad te, et convertemur, innova dies nostros sicut a principio.
Ex quibus omnibus apparet quod, si fideles post gratiam lapsi fuerint, iterum patet eis reditus ad salutem.
Per hoc autem excluditur error Novatianorum, qui peccantibus post baptismum indulgentiam denegabant.
Ponebant autem sui erroris occasionem ex eo quod dicitur Hebr. 6-4 impossibile est eos qui semel sunt illuminati, et gustaverunt donum caeleste, et participes sunt facti spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum verbum dei, virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt renovari rursum ad poenitentiam.
Sed ex quo sensu hoc apostolus dixerit, apparet ex hoc quod subditur: rursus crucifigentes sibimetipsis filium dei, et ostentui habentes. Ea igitur ratione qui prolapsi sunt post gratiam perceptam renovari rursus ad poenitentiam non possunt, quia filius dei rursus crucifigendus non est. Denegatur igitur illa renovatio in poenitentiam per quam homo simul crucifigitur christo. Quod quidem est per baptismum: dicitur enim Rom. 6-3: quicumque baptizati sumus in christo iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Sicut igitur christus non est iterum crucifigendus, ita qui peccat post baptismum, non est rursus baptizandus. Potest tamen rursus converti ad gratiam per poenitentiam. Unde et apostolus non dixit quod impossibile sit eos qui semel lapsi sunt, rursus revocari vel converti ad poenitentiam, sed quod impossibile sit renovari, quod baptismo attribuere solet, ut patet Tit. 3-5: secundum misericordiam suam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis spiritus sancti.