CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ponit opinionem Henrici asserentis Filiam generari de substantia seu de essentia, ut de quasi materia, ad quam accedit opinio Goffredi, dicens essentiam generari subjective seu esse subjectum generationis. Utramque opinionem explicat et variis rationibus roborat.
In ista (a) quaestione dicitur, quod sicut in substantia creata generabili, aliquid est potentiale, quod supponitur generationi ut materia, et aliquid inductum per generationem ut forma, et ex eis est productum quod est genitum: ita correspondent proportionaliter quasi tria in divinis consimilia. Persona quippe est quasi compositum, et relatio quasi forma, et essentia quasi materia: est igitur Filius genitus de substantia Patris, sicut quasi de materia.
Istud probatur per rationem Augustini contra Maximinum, quae ponitur in littera, Filius enim nullo modo est de nihilo, neque negative, ut aliquis dicitur loqui de nihilo, quando non loquitur, neque affirmando ly de nihilo, ut ly de sit nota materialitatis, vel quasi materialitatis, quia nihil non potest esse materia alicujus, neque affirmando ly de, originaliter sive ordinanter, id est, post nihil, quos tres modos intelligendi aliquid esse de nihilo ponit Anselmus, Monol. c. 8. Si nullo modo Filius est de nihilo, ergo de aliquo, ergo cum non de alio quam de substantia Patris, patet quod est de substantia Patris.
(b) Et si respondeatur (sicut videtur Magister respondere in littera) quod est de substantia Patris, id est, de Patre qui est substantia :
Arguitur, quod ista expositio non sit sufficiens, quia tantum exponit de, ut notet rationem principii originantis vel efficientis. Et posito, quod hoc modo sit de Patre, adhuc restat quaestio, utrum de aliquo vel nihilo, sicut de materia vel de quasi materia ; et cum non sit de nihilo sic, quia hoc modo creatura est de nihilo, ergo de aliquo, et stat argumentum.
Ad hoc etiam a Iducitur auctoritas Augustini 7. de Trinit. cap. 3. quod Filius est sapientia genita vel nata.
Si arguitur (c) contra istam positionem, quod actus purus non potest esse quasi materia respectu generationis, quia nullo modo est in potentia.
Praeterea, per rationem Magistri, cum sit una essentia trium personarum, generaretur Filius de essentia trium.
Respondent ad primum distinguendo, quod aliquid est in potentia ad aliquid duobus modis : uno modo ad aliquid quod est absolutum, et differt ab ipso re vel intentione, et vadit de potentia ad actum per motum, et per transmutationem rei vel rationis. Alio modo aliquid est in potentia ad. aliquid, quod est rationis tantum, et differt ab ipso sola ratione, nunquam vadens per transmutationem quamcumque de potentia ad actum, sed semper naturaliter est conjunctum actui. Primo modo in creaturis materia est in potentia ad formam tanquam ad differens re ab ipsa, et transiens de potentia in actum per realem transmutationem ; et similiter forma generis est in potentia ad formam differentiae, tanquam ad aliquid differens ratione vel intentione ab ipso, et transiens de potentia ad actum per transmutationem rationis ; nullo tali modo divina essentia est in potentia ad aliquid, et de ista potentia habet veritatem medium in argumento, quia illa repugnat actui puro. Non sic est de potentia secundo modo, quia de natura formae divinae, inquantum est actus purus, est etiam quod sit secundo modo in potentia ad plures respectus.
Breviter igitur productio divina summe differt a productione naturali, quia in ista itur per transmutationem ad perfectionem, et ibi distat potentia ab actu ; in ista autem nequaquam. Differt etiam ista specialiter a productione naturali, quae est generatio, quia illa est de imperfecto substantialiter, ista vero est de perfecta substantia, in quo plus convenit cum productione, quae est alteratio, quia in illa subjectum quod est in potentia secundum quid, est aliquid existens in actu. Sed differt in hoc, quia subjectum in alteratione est in potentia ad aliquid reale absolutum realiter differens ab ipsa ; in productione autem divina nequaquam, et in hoc divina productio convenit plus cum productione speciei ex genere: sed differt, quia in hac productione, genus est sicut subjectum et materia, et est in potentia ad aliquid absolutum ut ad differentiam, quae tamen sola intentione differt ab ipso; hic autem subjectum est in potentia ad aliquid respectivum, quod differt ab ipso sola ratione. Et ita licet ista productio speciei ex genere sit magis similis divinae quam alia, in multis tamen differt, quia productio speciei ex genere procedit ab esse incompleto ad esse completum, assumendo complementi determinationem per differentiam, ut secundum aliud et aliud reale descendat in aliam et aliam speciem, et erit tantum genus unum commune secundum rationem. In productione autem divina, subjectum non est aliquid incompletum determinatum per assumptam proprietatem, sed unum et idem re singulare totaliter habet esse per productionem in diversis proprietatibus relativis, quod est commune non secundum rationem, sed secundum communicationem.
Ad secundum dicitur, quod non est de substantia inquantum est trium, sed ut est Patris substantia. Huic opinioni (d) additur ab aliis, quod essentia divina dicitur generari subjective, quod enim subjicitur generationi, potest dici subjective generari, per Philosophum 5. Physic. ubi arguit, quod generatio non est motus, per hoc argumentum, quod movetur est, quod generatur non est; ergo quod generatur, non movetur. Accipit autem quod movetur pro subjecto motus, non pro termino. Si enim acciperet quod generatur pro termino generationis, non pro subjecto, argumentum non valeret, quia dum motus est, terminus motus non est, ergo portet quod accipiat ibi quod generatur pro eo quod subjicitur generationi. Idem probatur per
Commentatorem ibid. comm. 8. et 9.
Pro ista opinione adducuntur rationes tales. Illud vere dicitur generari subjective sive esse subjectum generationis, quod manet idem sub utroque termino generationis ; essentia autem divina manet eadem in Patre, et Filio; ergo ipsa erit vere subjectum ipsius.
Confirmatur ratio, quia in eodem est terminus et transmutatio, sicut dispositio et forma ad quam disponit: ergo cum in essentia sit relatio, quae est quasi terminus generationis, in ipsa etiam erit ipsa generatio.
Praeterea, omni potentiae activae correspondet aliqua potentia passiva: ergo fecunditati Patris quasi activae correspondet aliqua potentia quasi passiva, de qua potest producere.
Ultimo arguitur sic : Si ignis generaret ignem de substantia sua, adhuc substantia ignis generantis ita esset in potentia ad formam ignis generandi, sicut modo est materia aliena de qua generatur. Sic igitur in proposito, essentia Patris de qua Pater generat, erit quasi materia respectu generationis.