IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Potest ergo teneri tertium, etc. Docet alium modum explicandi hoc mysterium, tenendo panem desinere esse per annihilationem, quae per accidens conjuncta est conversioni, et su bdit :
Dico etiam, inquit, quod hac conversione panis non annihilatur. Et. declarat duplicem . esse transubstantiationem ; nam quaedam est, qua terminus simpliciter recipit esse, et haec includit in suo termino ad quem negationem essendi termini conversi, unde hic non diceretur annihilari, ut supra explicatum est; quaedam vero est adducta, et in hac terminus ad quem non includit non esse simpliciter termini a quo
Declaratur haec conclusio, potest esse successio in essendo inter substantias, vel quantum ad esse et non esse simpliciter, vel quantum ad esse et non esse, quoad modum essendi determinatum, nempe esse hic. Conversio ipsa seu mutatio totalis est inter ipsas substantias, tanquam inter ipsos per se terminos positivos, concomitantur autem duae mutationes, quarum una est in termino ad quem, vel qua recipit esse simpliciter post non esse, vel qua recipit esse hic, et non simpliciter, quia non producitur: prima est productiva, secunda vero adductiva. Similiter servata proportione dicendum de termino converso.
Unde revocandum est ad praesens, quod diximus in commento quaestionis praecedentis, sig. Quantum ad istum articulum, etc. circa expositionem dubii quod ibi movet, et circa distinctionem assignatam inter transubstantiationem productivam et adductivam, quam hic etiam repetit; distingui enim debet transubstantiatio secundum id, quod praecise importat, ab eo quod concomitanter. Primo modo est conversio totalis substantia in substantiam, prout definitur a Doctore quaest. 1. hujus artic. 1. sine hoc conceptu nequit salvari transubstantiatio, sicut neque definitum sine definitione, aut ratione sua formali.
Haec autem conversio substantialis praeter extrema dicit ordinem extremorum in esse, et successionem. Potest autem esse, ut dixi, haec successio, vel secundum esse absolute, vel secundum esse determinatum, quod vocat Doctor esse hic; quod duobus modis intelligi potest, videlicet quod esse hic denotat solum determinationem accidentalem, quae advenit subjecto per praesentiam, ut est respectus; alio modo specificative, denotando ipsum subjectum, quod habet talem praesentiam, et est realiter substantialiter praesens.
Explicatur exemplo, quando locus dicitur continere locatum, non intelligitur in sensu formali, quasi contineret praesentiam locati, sed in sensu materiali, qua continet ipsum corpus, quod dicitur praesens ; forma, verbi gratia, anima rationalis, recipit esse per modum formae in subjecto, et superveniente alia forma incompatibili desinit esse in subjecto. Haec inceptio et desitio non est secundum esse simpliciter ei absolute, quia incipit per creationem, et si desineret, desineret per annihilationem tantum, sed est esse respective ad aliquod determinatum, nempe ad subjectum ; sic etiam una forma repugnat alteri formae, non absolute, et secundum esse simpliciter, sed secundum esse determinatum in eodem subjecto, sic etiam repugnat suae privationi. Sic ergo aliquid secundum suum esse determinatum, id est, respective ad aliquod determinatum, potest repugnare alicui, ita ut repugnantia sit simpliciter inter terminos, non ut abstrahant a quacumque determinatione, quamvis ipsa determinatio superaddita non sit fundamentum repugnantiae et incompossibilitalis, sed ipsi termini ut subsunt determinationi.
Ad propositum itaque,inter corpus Christi et substantiam et conversio et successio in essendo, tanquam inter terminos per se mutationis totalis, non tamen simpliciter et absolute secundum esse, ut abstrahit ab omni determinatione, sed secundum esse, ut subest determinationi, et sic salvatur transubstantiatio secundum esse substantiale determinatum, et non secundum esse simpliciter. Praesentia autem corporis, et non praesentia panis non sunt termini hujus conversionis per se, sed determinatio concomitans, et sine qua termini non applicarentur sibi invicem, ut dicunt oppositionem, qua unus desinit in alium, non simpliciter, sed respective ad determinatum esse, vel ad esse, ut respicit aliquod determinatum, verbi gratia, accidentia panis; ipsum ergo subjectum praesentiae, et non praesentiae subjectum, sunt termini conversionis qua priora sunt praesentia, et non praesentia, licet non opponantur, nisi accedente determinatione per praesentiam, et non praesentiam, et respective ad tertium determinatum, nempe accidentia: vide Doctorem quodlibeta 10. art. 2. in. fine, sig. Aliter potest declarari, etc.
Ex his declaratur littera sequens : Posset ergo dici quod ista conversio est sicut substantiae in substantiam, etc. ubi primo dicit hanc conversionem esse inter corpus, et panem non secundum esse simpliciter et non esse, id est, in omni ambitu entis, sed secundum non esse hic et esse hic, vel ut declaratum est secundum esse et non esse determinatum, quia nec corpus Christi secundum modum naturalem essendi, quem habet in coelo, est terminus ad quem conversionis, neque in eum secundum illum modum essendi convertitur, aut desinit panis, et quando desinit corruptis speciebus, non desinit secundum esse, quod habet in coelo, quamvis sit esse ejus reale et substantiale.
Haec omnia essent falsa, si esset terminus ad quem, secundum esse simpliciter, quod importat affirmationem, ut opponitur contradictoriae negativae, ut abstrahit ab pmni determinatione, et modo essendi, et excludit totum esse suae affirmativae ; ergo corpus Christi est terminus ad quem mutationis seu transubstantiationis secundum esse determinatum, ut dictum est, quod intelligit Doctor per esse hic, non quod esse hic sit distractio veritatis essendi realiter et substantialiter, sed denotet determinationem essendi realiter et substantialiter, quod omnes fateri debent, qui negant corpus ut hic produci per transubstantis ationem; et tamen esse terminum ad quem conversionis, imo etiam ii qui dicunt produci, necessario dicent produci secundum determinatum esse, et non secundum totale, et omnem modum essendi, alias produceretur ut in coelo est ; et sic etiam transubstantiatio esset ad ipsum, ut est in coelo, quod non admittit fides. Eodem etiam modo panis, ut habet esse hic, convertitur in corpus, seu transit in ipsum, desinendo praecise esse hic et non esse simpliciter.
Subdit mox Doctor : Et illae mutationes, licet sint inter substantias, tamen non sunt inter substantias, ut inter terminos; termini enim sunt tantummodo praesentialitas, et non praesentialitas, quae possunt reduci ad genus ubi, ut dictum est distinct. 10. quaest. 1. etc. Hic passus reddit forte difficilem explicationem praemissam, et tam externi quam nostri, plerumque intelligunt hic loqui Doctorem de transubstantiatione seu mutatione totali. Respondetur tamen (salvo meliori judicio Magistrorum) non ita intendere Doctorem, quasi termini formales conversionis essent praesentia, et non praesentia, quia ut supra urget Doctor contra alios, sic esset transaccidentatio, vel in specie transubiqualio,non transubstantiatio, seu mutatio substantiae in substantiam, neque definitio transubstantiationis salvaretur per ipsum assignata.
Agit ergo hic Doctor de mutationibus concomitantibus transubstantiationem, eorumque terminis ; quaerit enim de modo desitionis panis, et de eo quod de novo fit in corpore Christi, non autem de ipsa praecisa formali ratione transubstantiatio nis, ideo dicit in plurali illae mutationes, etc. Transubstantiatio vero non est multiplex mutatio, sed una tantum per ipsum, ut patet q. 1. per totum, et potissimum art. 3. ubi dicit de formali importare ordinem et successionem inter terminos in essendo, qua unum in aliud totaliter mutatur ; de materiali vero simul importare ipsos terminos, ergo est simplex mutatio, quam ibi negat spectare ad genus mutationis, ut eam definit Philosophus.
Hanc concomitantur duae mutationes proprie dictae suo modo, secundum quas est novitas in utroque termino transubstantiationis de esse in esse novum, cujus terminus est praesentia, et de esse panis in non esse, vel simpliciter, vel hic.
De his ergo mutationibus agit hic Doctor ex proposito, non autem de transubstantiatione in sua formali acceptione; vide quae diximus supra quaest. praecedenti SQuantum ad istum articulum, etc. ne eadem repetamus. Dicit ergo has mutationes, licet sint inter substantias, videlicet corporis et panis, qua unum recipit esse, aliud desinit in ipsum, ad quam conversionem faciunt praedictae mutationes, ut determinant per accidens, juxta ea quae praemissa sunt.
Tamen, inquit, non sunt inter substantias, ut inter terminos, supple formales, sed inter praesentiam, quae producitur per acquisitivam mutationem et productivam, et non praesentiam, ut est terminus deperditivae ; et haec reducuntur ad genus ubi, inquit, non autem transubstantiatio secundum formale subjectum, quae est inter substantias, quia ut dicit de formali successionem et ordinem terminorum non reducitur ad ullum genus, quia sic est aliquid non reale ; de materiali vero respicit genus Substantiae eo modo quo reduci potest ad genus. Planum ergo fit non. intelligi hanc mutationem hic sed illas alias concomitantes.
Unde infra ? Per ipsum modum dicendi apparet, etc. Transubstantiatio, inquit quae est transitus substantiae in substantiam, quantum ad hic esse, patet esse, et termini a quo manentis, si desinat hic esse, etc. Non dixit praesentiae in praesentiam, sed substantiae in substantiam, etc. Illa clausula : quantum esse hic, etc. dicit determinationem, ut excludit esse simpliciter, et transitum quoad tale esse, non vero transitum quoad esse reale substantiale determinatum. Huc spectant verba ejus sequentia in contextu superiori:
Sicut ergo mutatione positiva non acquiritur simpliciter esse corpori, sed tantum esse hic, ita mutatione deperditiva correspondente, quam includit conversio ista, inquantum ista conversio est transubstantiatio translativa, non autem productiva: ista, inquam, non deperdit panis esse simpliciter, sed esse hic, etc. Quibus verbis expresse distinguit inter conversionem et mutationem deperditivam : Quam includit, inquit, conversio ista, etc. eamdem etiam appellat transubstantiationem translativam, in qua et ponitur transubstantiatio, ut determinabile, et translativa per modum determinantis consequentis aut concomitantis, quo distinguatur a productiva, quae est inter terminos quoad esse simpliciter, et non solum quoad determinatum esse.
Deinde explicat eamdem proportionem inter terminum ad quem et a quo, quia sicut terminus ad quem non recipit esse simpliciter, sed esse hic, ut cadit de facto sub mutatione totali et substantiali, ita etiam ad salvandam veritatem ejusdem transubstantiationis respective ad terminum ad quem, non requiritur aliud quam quod ex vi conversionis desinat esse hic tantum ; quod ergo amplius desinat esse simpliciter, habet ex altera mutatione consequenti, qua non conservatur, neque acquirit esse alibi, non ex vi hujus conversionis ; et ratio quam insinuat, est manifesta quam hic formo, explicato ejus intento.
Non magis transubstantiatio est ad substantiam, ut respicit terminum a quo, quam ut respicit terminum ad quem, sed ut respicit terminum ad quem, a quo magis specificatur, non requirit terminus ad quem transmutationem seu conversionem secundum esse simpliciter, et universaliter suum, alias esset terminus conversionis secundum quod est in coelo, sed sufficit, ut sit terminus secundum esse reale, substantiale et determinatum, quod habet sub speciebus; ergo etiam ad veram transubstantiationem, ut respicit terminum a quo, sufficit ut desinat secundum esse determinatum, quod habet, ut est sub accidentibus.
Secundo, ex vi conversionis totalis sufficit ut sit successio inter terminos, et ordo talis quo terminus ad quem succedat termino a quo, et hic transeat in terminum ad quem, inquantum terminus ad quem succedit; finis autem transubstantiationis salvatur in termino ad quem, inquantum in ipsum, ut succedit, convertitur termip nus a quo, et finis desitionis substantiae . panis in proposito, est positio corporis Christi. Sed si desineret terminus a quo, ex vi conversionis secundum aliquod esse, in quo non succederet terminus ad quem, non desineret in terminum ad quem, neque salvaretur finis conversionis, aut successio secundum ipsam conversionem, neque ordo proportionatus terminorum; ergo in tantum ex vi conversionis desinit terminus a quo, inquantum succedit terminus ad quem.
Sed corpus Christi non succedit pani ex vi hujus conversionis, nisi secundum esse determinatum, ut hic sub speciebus, non autem secundum omnem modum essendi corporis universaliter, et secundum esse simpliciter, ut importat omne determinatum esse corporis, licet succedat hoc modo secundum esse reale et substantiale, ut hic; ergo ex vi hujus conversionis non 1 desinit panis in corpus, nisi secundum esse reale substantiale ut hic, id est, ut est sub accidentibus, non autem secundum esse simpliciter, id est, universaliter ; haec autem desitio non requirit annihilationem, ergo ex vi hujus desitionis non annihilatur, ut infert Doctor, neque etiam desinit secundum esse simpliciter, sed tantum secundum esse determinatum.
Confirmatur, non magis infert haec mutatio desitionem termini a quo simpliciter, quam mutatio per generationem desitionem termini a quo, seu formae praeexistentis et incompatibilis suo termino formali, sed ad hanc desitionem sufficit formam priorem desinere subjecto secundum quod in ipso est, et secundum hoc esse determinatum tantum, et non secundum esse simpliciter, ut patet in anima rationali, quae desinit tantum secundum esse, quod habuit in subjecto, adveniente alia forma; sit forma cadaveris, ut impugnatores hujus conclusionis volunt, sit alia quaecumque.
Et si Deus vellet formam materialem separatam a subjecto conservare extra subjectum, idem esset, quia vere generans aliam incompatibilem in subjecto corrumpit esse, quod habuit in ipso subjecto, et hoc tantum requiritur ad finem generationis, nempe ut tollat formam et actum e subjecto, quod impedit propriae formae inductionem; ergo similiter ad finem transubstantiationis inquantum inducit terminum ad quem sub speciebus, sufficit ut desinat in ipsum, quae fuit sub speciebus, vel secundum illud esse, in quo solo est incompatibilis ad esse corporis Christi sub speciebus. Et probatur consequentia, quia si panis conservaretur seorsim a speciebus, modo desineret sub speciebus ex oppositione ad corpus Christi sub speciebus, non haberet aliquod esse incompatibile ad corpus Christi, ut sub speciebus, est ex vi hujus conversionis, sicut neque anima rationalis, ut manet in esse separato habet repugnantiam ad esse formae succedente, quia nempe utrobique est oppositio, successio et conversio secundum esse determinatum, et non secundum esse simpliciter, et abstractum ab omni determinatione. Dices, sic desinere, non salvare conversionem substantialem panis in corpus Christi, sed tolli tantum praesentiam panis, quod non salvat transubstantiationem. Contra, hanc solutionem tollit prima ratio, ut eam formavimus juxta mentem Docto-
- ris, quia sicut esse corporis Christi reale et substantiale, et praeexistens, nec productum de novo, ut fit praesens sub speciebus, est terminus substantialis in quem, ita etiam esse panis, ut est subjectum accidentium, est reale et substantiale ejus sine ulla distractione, quia haec determinatio non est distractio, sed limitatio ipsius esse.
o Et sicut idem corpus si poneretur in diversis locis possit in uno loco terminare aliquam actionem substantialem primo secundum suum esse substantiale, quo non terminaret alibi primo, ut nutritionis imo secundum aliquos opponenlium posset corrumpi simpliciter in uno, et manere in altero sub sua forma ; ergo a fortiori esse panis sub speciebus, et ut determinate sub speciebus est, potest similiter terminare hanc mutationem substantialem sui in corpus Christi secundum illud esse
determinatum, cum ipsum corpus eamdem terminat principaliter, ut est terminus ad quem, non quod recipiat esse simpliciter eo modo quo hic loquimur, sed tantum determinatum esse.
Tertio, non magis desinit panis posito corpore Christi sub speciebus, quam e
ipsum corpus adveniente nova substantia, et alteratis speciebus, licet enim non sit idem modus in omnibus, est tamen ille modus et successio, quo vere dicatur corpus Christi desinere realiter et substantialiter quoad esse sub speciebus, et omne illud quod recepit ex vi transubstantiationis ; illud autem dicitur esse substantiale novum, sed praeexistens ut fit hic nempe sub speciebus, et haec desitio ejus est ex vi substantiae succedentis saltem ex divina voluntate; ergo etiam panis desinendo tantum secundum illud esse quod habuit sub speciebus, licet non desineret simpliciter, sufficienter terminaret conversionem sui in corpus Christi, et diceretur secundum esse aliquod substantiale desinere respective ad corpus Christi succedens, et consequenter in ipsum corpus Christi desineret substantialiter.
Quarto, salvatur totum, quod est de veritate hujus mysterii, et quod fides et Patres docent per hunc modum; ergo sufficit ad declarandum mysterium, et minus implicat difficultatem quoad rationem naturalem, et multis placet, et de facili tollit illud inconveniens, quod urgent haeretici de annihilatione panis, ut est terminus conversionis.
Antecedens probatur, quia salvat veritatem formae, quia forma nequit falsificari, nisi maneret panis sub speciebus, ex vi conversionis sic declaratae, non maneret; et hoc admittunt, ut plurimum, adversarii, nempe si panis seorsim alibi extra species conservaretur, ita ut non possit designari per particulam demonstralivam, forma demonstrans corpus Christi praesens esset vera.
Salvaretur etiam veritas practica formae, atque ipsa conversio, quam docent Patres, quia nihil requirunt, nisi panem desinere in corpus Christi secundum totam substantiam, ita ut nihil ejus maneat simul cum corpore Christi sub speciebus, et ex positione et praesentia corporis sequatur absentia, seu non esse panis (non absolute et simpliciter, quia de tali desitione nihil Patres), sed sub speciebus, quia de tali permanentia panis, quaestio fuit cum antiquis et modernis haereticis.
Atque adeo Tridentinum totam hanc veritatem definivit can. 2. Si quis dixerit in sacrosancto Eucharistiae Sacramento remanere substantiam panis et vini, una cum corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi, negaveritque mirabilem illam et singularem conversionem totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in sanguinem, manentibus dumtaxat speciebus panis et vini, etc. anathema sit, etc.
Totum hoc salvat praemissa conclusio, salvat et ipsam transubstantiationem, quia convertitur panis in corpus Christi, quoad substantiam, ut probatum est, et nihil panis manere sub accidentibus ex vi conversionis, nam si per novum miraculum separatum panem Deus conservaret seorsim, adhuc maneret veritas Canonis, ut dictum est. Et haec conclusio longe distat a sententia, quam ipse Doctor supra cum D. Thoma damnat, quae ponit annihilationem panis sine ulla ejus conversione ; non ita haec sententia.
Quod superest ergo, restat probandum quod annihilatio seu desitio panis secundum esse simpliciter non fiat ex vi conversionis, tamen de facto ita desinit. Ex vi conversionis praesentis, ut probatum est, non desinit panis, nisi secundum esse determinatum sub speciebus ; sed haec desitio non est annihilatio, seu desitio ut terminatur ad negationem extra genus, quod tollit esse secundum omnem modum essendi, ergo ex vi hujus desitionis non infertur panem desinere in nihil.
Patet minor, quia terminus ad quem hujus desitionis est negatio panis determinata, et secundum determinatum modum essendi, nempe sub speciebus, et fundatur in corpore Christi, ut est terminus in quem desinit: negatio autem in subjecto determinato non infert negationem simpliciter universalem, sicut negatio formae in subjecto, succedens suo esse in subjecto, non infert talem negationem extra genus et omne subjectum, alias forma desineret per annihilationem, cum nihil ejus maneat. Unde colligitur, cum desitio panis ut hic, terminetur ad negationem, quae ex vi conversionis inducitur, estque negatio in subjecto, ex vi conversionis non induci negationem simpliciter, seu extra subjectum.
Haec tamen extra genus succedit illi negationi in subjecto, non ex natura ipsius negationis, sed ex voluntate causae extrinsecae, non conservantis panem in esse separato ; unde si conservaret, adhuc maneret desitio ex vi conversionis, et negatio, quae est terminus ejus absque eo quod succederet negatio extra genus.
Sicut desinente Christo sub speciebus, succedit tantum negatio ejus secundum esse sacramentale, non autem negatio simpliciter: ergo ex particulari et determinata negatione, non sequitur negatio simpliciter, quamvis eam in proposito sequatur ex causa extrinseca, quia alibi non conservatur.
Hujus autem desitionis panis, qua desinit secundum esse simpliciter, et non tantum secundum determinatum sub speciebus, causa est, non dependentia panis in esse ab accidentibus, ut vult Suarez, nec conversio panis in corpus Christi, ut fit de facto, nec voluntas particularis causae primae, sed voluntas ejus universalis, quia de lege ordinaria, qua Deus conservat substantiam, eam conservat sub suis accidentibus, et non seorsim desinit ex natura rei, hoc est, ut subest irifluxui causae primae, qui ipsi non debetur, neque datur, nisi ut subest accidentibus, quia sic cadit sub fine ordinariae providentiae, et perfectione universi, et illud est esse ejus naturale, ut subest actioni, ut passioni, qua influit in alia membra universi, et recipit ab ipsis influxum, secundum praesentem statum motus et mutationis et corruptibilitatis, qui deservit homini in statu viae, propter quem hic mundus inferior constitutus est. Unde quando status viae finietur, creatura etiam liberabitur a servitute, secundum Apostolum, et recipiet esse stabile et permanens sine motu et mutatione, et desinent ea quae ad usum sustentandae vitae creata sunt ut animalia, et similia.
Explicatur ulterius concursus Dei, qui exhibetur in ordine ad effectum causae secundae, licet ipsi sit debitus, neque suspendi possit sine miraculo (quod contingit semper, quando subtrahitur, ut quoad tres pueros in fornace, et martyres in igne, et aliis corruptivis vitae naturaliter), tamen non debetur nisi in certa dispositione, ut quando applicatur, neque datur praevalens ad actionem contrariam ex parte subjecti, ad quod applicatur, aut resistentia est excedens, aut incapacilas recipiendae actionis et termini ejus, ut si sit incapax simpliciter formae, ut Angelus caloris, aut secundum quid, quia jam subjectum supponitur in actu per formam aequalis aut majoris perfectionis, ut calidum excedens non recipit intensionem a minori, neque aequale ab aequali.
Unde colligitur influxum divinum in ordine ad productionem, aut etiam conservationem rerum, talem esse, qualem exigit finis, nempe motus et mutationis secundum ordinem universi;unde cum deficiat in substantia panis, separatis accidentibus, talis finis, cum neque capax sit actionis aut mutationis, neque consequenter faciat ad finem universalem, neque etiam ad particularem, nempe nutrimenti, sequitur illam desinere desitione simpliciter non ex repugnantia extrinseca, quam habet simpliciter ad ipsam ex natura rei, terminus ad quem ab intrinseco, sicuti est inter terminos repugnantes, sed tantum secundum exigentiam providentiae cessante fine, ob quem conservari debet, et sic supposita separatione accidentium desinere hoc modo ex natura rei.
Unde quando Doctor dicit, desinere substantiam panis simpliciter per annihilationem, quatenus consideratur desitio ejus simpliciter, non intelligitur de pane, qua est terminus a quo conversionis, quia sic tantum desinit esse sub speciebus, vel esse hic. Et hoc exigitur ad veritatem formae tantum, non autem quod panis simpliciter desinat esse, quia licet per miraculum conservaretur, modo non sub speciebus maneret, verificaretur forma juxta sensum, quem habet ex institutione Christi Domini: quod ergo desinat simpliciter secundum omne esse, non facit ad mysterium, sed ex ratione jam declarata.
Et desitio ejus secundum esse simpliciter et proprie annihilatio , et tantum concomitanter se habet ad conversionem, sicut si converteretur panis in Angelum, qui tum crearetur pro ultimo instanti verborum, illa creatio esset concomitans ad conversionem, non aliquid intrinsece ad ipsam spectans, quia posset conversio fieri in praeexistens; transubstantiatio ergo non est nisi inter terminos, ut succedunt sibi invicem ut hic, sive terminus ad quem incipiat esse simpliciter, et terminus a quo desinat esse simpliciter, sive non.
Hoc totum, servata proportione, potest intelligi de annihilatione, ut opponitur corruptioni late sumptae, ut est desitio rei ex positione oppositi.
Si tamen ulterius sumamus annihilationem strictius, non ut est desitio rei secundum exigentiam naturae, sed mere ex beneplacito causae primae, tunc dicendum erit annihilationem non esse in proposito, sed corruptionem, quia sicut desitio luminis non est annihilatio, quamvis fiat tantum ex suspensione concursus conservativi, ob impedimentum interiectum, et non ex positione alicujus contrarii, sic etiam desitio panis non erit annihilatio simpliciter, quia fit secundum exigentiam naturae.
Haec ultima acceptio annihilationis non est in usu apud Doctores, neque supponit aliquam dispositionem in re ipsa, ut est desitio panis hic, et separatio accidentium tollit panem vere annihilari, quia non est dispositio simpliciter necessitans ad non esse panis simpliciter, sicut non tollit animam rationalem vere creari a Deo, quod de lege supponatur ad eam dispositio in subjecto, qua posita Deus creat animam; sic etiam, licet separatio accidentium sit dispositio quaedam de lege ad suspensionem actionis conservativae panis, non tollit vere annihilari de facto, quamvis non ex vi conversionis.
Et si dicas eodem modo formam materialem desinere, quia non conservatur a Deo, tamen illam desitionem esse corruptionem, et non annihilationem ; ergo similiter hic dici potest idem. Respondetur negando consequentiam, quia forma materialis desinit ex subtractione causae materialis, a qua per se dependet in fieri
et conservari, ideo in re ipsa ex positione formae incompatibilis desinit simpliciter, eo ipso quod desinat in subjecto a quo dependet: non ita est in substantia, quae in esse non dependet a suis accidentibus, a quibus licet communi modo dicatur conservari, id tamen intelligitur qua ex virtute accidentium excluditur actio corruptiva ejus, aut disponens ad corruptionem, non quod secundum esse dependeat ab accidentibus in ullo genere causae per se, quia sic daretur circulus in dependentia essendi, et idem supponeretur sibiipsi tanquam prius et posterius.
Ex his patet duplex modus dicendi et explicandi hujus quaestionis, quorum primus est magis, ut dixi, ex sententia Doctoris, et in eo convenit cum S. Thoma, et reliquis antiquis. Secundus modus dicendi reducit sententiam aliorum ad commodum sensum, salvando veram conversionem, ad quam non facit desitio panis per annihilationem, sed consequitur modo dicto.
Argumenta autem modernorum censorum contra ejus conclusionem secundam procedunt ex defectu intelligentiae litterae ejus, tanquam si assereret panem, ut est terminus annihilationis spectare ad conversionem, aut per annihilationem, ut ipse eam explicat tolli ipsam veram conversionem et desitionem panis in corpus, aut certe tolli transubstantiationem veram, et nihil ab eo asseri quam transubjectionem ; quibus omnibus occurrimus in declaratione et probatione conclusionis ejus.
Si autem mihi licet aliquid inter tot Magistros dicere, magis persisto in prima sententia, quam existimo magis esse ex intentione Doctoris, quam hac ratione confirmo, supponendo responsionem ejus ex Quodlibeto 10. art. 3. sig. Aliter posset poni, etc. immediate ante responsionem ad argumentum in oppositum. Verba ejus sunt : Aliter posset poni aliquid commune terminis non essentialiter, sed communis habitudo ad idem agens, quia potentiae agentis eodem modo subjacet uterque terminus conversionis, et hoc etiam sufficit ad excludendam annihilationem, quia nihil proprie non subjacet potentiae agentis, cum non sit aliquid causabile, etc.
Potentia obedientialis utriusque termini respective ad agens inducens conversionem manet in termino ad quem, sicut et negatio termini a quo secundum esse determinatum, quod habet sub speciebus ; ergo terminus a quo, non desinit per annihilationem. Probatur consequentia , terminus annihilationis est non esse simpliciter post esse, qua inducitur non esse simpliciter per annihilationem.
Sed panis non habet aliquod esse, nisi determinatum hoc quod habet sub speciebus ; desitio autem hujus esse, et per conversionem, ut fatetur Doctor in secunda conclusione, et non per annihilationem, et non esse simpliciter panis non sequitur ex vi alicujus novae actionis, quia illud non esse habet antecedenter ad esse sub speciebus, quia nullum aliud esse habet, nisi hoc determinatum quod recipit, ut est sub speciebus: ergo sicut forma, quae tota desinit per successionem sui oppositi, quamvis desitio illa sequatur ad desitionem ejus hic, non desinit per annihilationem, ita etiam panis desinit per corruptionem late sumptam, per positionem oppositi, quatenus desinit secundum hoc esse determinatum secundum quod tantum erat in esse.
Neque enim ex vi hujus actionis, qua recipit esse sub speciebus, recipit ullum aliud esse, neque ex vi conversionis ipsi debetur, neque ex vi alterius actionis: ergo non esse simpliciter ejus inducitur per causam, quae non compatitur cum hoc esse ejus, et consequenter per successionem oppositi, et ita ex vi hujus desitionis transit in non esse simpliciter, quod habuit ante omnem sui productionem: hoc autem destruit annihilationem, cujus terminus proximus est negatio extra genus, et non negatio in genere.
Neque est paritas de corpore Christi, quod desinit secundum esse hic, quia corpus ex vi alterius actionis habet esse in se, ut praescindit ab esse hic, non ita panis: actio etiam illa non respicit corpus cum illa determinatione, qua est tantum hic; actio autem conservativa panis est determinate ad panem, ut est sub speciebus, et non aliter.
Sed ex vi conversionis esse illud reale et substantiale panis, quod determinate est terminus conservationis, convertitur et transii in corpus Christi: ergo ex vi conversionis desinit, et consequenter negatio simpliciter essendi non inducitur per se primo, sed ut includitur in negatione, quae afficit terminum ad quem, ut est incompossibilis.
Ad annihilationem autem requiritur, ut talis negatio simpliciter inducatur primo et per se, ut abstrahit ab omni subjecto, quod non invenitur in proposito. Unde annihilatio non est desitio totius, nisi ut abstrahit ab omni subjecto succedente et incompatibili, alias dicendum esset omnia desinere per annihilationem, quorum nihil manet, quod est falsum. Et haec de hac quaestione sufficiunt, quae forte reduci possunt ad quaestionem de nomine, extendendo annihilationem ad omnem desitionem totius quoad se, et inclusa.