In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Solvit argumenta in favorem opinionis negantis panem annihilari, et etiam rationes adductas in oppositum, per quod videtur problematicae in hac quaest, licet magis inelinet in eam opinionem, quae tenet panem annihilari.
Ad argumenta. Ad primum, si . teneatur primum membrum disjunctivae positae in principio solutionis, neganda est illa major ; oportet enim addere, nihil ejus manet, et similiter nihil succedit, ut per se terminus.
Ad secundum per idem, etsi nihil sit in se, nec in alio, tamen suo esse non succedit omnino nihil. Ad tertium, negandum est formam in corruptione annihilari. Et ad probationem, quia non manet, nisi in potentia materiae, dico quod ipsa manente in potentia materiae, est compositi alteram partem manere per se ; et sic etiam manet forma per accidens ; cujus autem aliquid, sive per se, sive per accidens manet, non annihilatur. Et cum dicis, quod posset idem numero redire per agens naturale, non sequitur, quia potentia illa, in qua manet forma, debet intelligi principium potentiale, non autem respectus: corrupta enim forma, non amplius manet respectus potentiae ad formam, quia non est respectus potentiae ad omnino praeteritum, sicut nec ad omnino impossibile; sed ipsum principium potentiale manet, et in hoc totum manet per se secundum aliquid ejus, et forma quae erat aliquid totius manet per accidens secundum aliquid sui. Vel posset breviter dici, quod etsi nihil formae corrupti maneat, tamen jnegatio succedens sibi est negatio in apto nato, et ideo privatio, et illa non est nata terminare annihilationem.
Et cum applicatur ad propositum, etsi requiritur quod maneat, ad hoc quod dicatur non annihilari, et forma panis non sic manet, quia materia ejus transit in materiam ; dico, quod propter multas rationes, ut dictum est prius, corruptio non dicitur annihilatio, et licet illae duae sufficiant, scilicet subjectum manere, et negationem terminantem esse privationem, tamen si negatio terminans esset quaecumque negatio in genere, puta in aliquo disparato positivo, adhuc transitus ad ipsam non esset annihilatio.
Ad quartum potest dici, quod non omnis productio totius substantiae est creatio, sed quae est a termino a quo, ut a pure nihil, et ita hic, per oppositum, si teneatur secundum membrum hujus disjunctivae positae in solutione quaestionis, sed non concludit, quod a conversione panis annihiletur, sed tantum quod ejus annihilatio concomitetur istam conversionem.
Ad rationem in oppositum, Ambrosius loquitur de conversione terminorum, non secundum simpliciter esse, sed secundum quid esse.
Ad aliud de creatione, patet ex solutione ultimi argumenti ad primam partem.
Ad Augustinum respondeo: Deus nulla actione positiva annihilat rem; sed sicut positive agendo rem conservat, ita annihilare, est desinere creaturam conservare, et hoc potest Deus.