IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Resolvit primo, Deum seu essentiam divinam in se esse rationem formalem terminandi omnem actum et habitum Theologicum, quia intellectus et voluntas non fpossunt perfecte quietari nisi in objecto omnium perfectissimo, contento sub suo adae quato, quod est ens. De hoc Doct. quaest, 1. Prolog, et 1. dist. quaest. 1. et 4. dist. 49. quaest. 2. 11. et 12. et dist. 50. quaest. 5. Ait secundo, quod ratio alliciens ad amandum, ut quod Deus sit communicativus, est secundaria ratio objectiva charitatis. Tertio ait, quod Deus ut beatificum objectum, aliquo modo concomitanter est ratio objectiva charitatis. Tria haec dicta explicat accommodato exemplo.
Quantum ad istum (a) articulum dico, quod ratio objectiva actus charitatis et habitus, potest intelligi tripliciter. Vel prima, quae secundum se accepta nata est per se esse ratio terminandi ; vel secunda, quae est aliqua ratio praecedens actum, propter quam natus est actus elici circa objectum ; vel tertia, quae quasi concomitatur, imo quasi sequitur ipsum actum elicitum. Prima ratio est proprie ratio objectiva et non alia, stricte loquendo, et haec ratio objectiva est ratio Dei in se ; praecisa enim ratio hujus essentiae est ratio formalis terminandi omnem actum et habitum Theologicum, et hoc in quacumque natura intellectuali, sicut tactum est in 1. quaest, de objecto Theologiae. Quod probatur breviter ex hoc, quia potentia respiciens aliquod objectum commune, sive in ratione motivi, sive in ratione termini, non potest perfectissime quietari, nisi in eo solo, in quo est perfectissima ratio objecti adaequati ; omnis autem potentia intellectiva et volitiva respicit pro objecto adaequato terminante totum ens ; igitur in nulla natura, sive creata, sive increata, potest perfecte quietari, nisi in illa in qua est perfecta ratio entitatis ; tale autem est solum ens primum, non sub ratione aliqua relativa, sed sub ratione qua est hoc ens ; ergo etc.
Secunda (k) ratio potest aliquo modo dici ratio objectiva actus alliciens ad amandum, nam ipsa nata est allicere aliqualiter ad amandum, et talis in proposito est ratio relativa hujus naturae ad amantem, inquantum est conveniens bonum communicativum sui illi. Sicut enim in nobis primo amatur aliquis propter bonum honestum, secundo, quia scitur redamans ; illa redamatio in eo est una specialis ratio amabilitatis in eo, alliciens ad amandum, alia quam propter bonum honestum ; ita in Deo non sola bonitas infinita, vel haec natura, ut haec natura, allicit ad amandum ; sed quod haec bonitas amaverit me, communicando se mihi, secundario hoc allicit. Et in isto gradu amabilitatis potest poni omne illud in quo invenitur ratio amabilitatis, et potest se demonstrare, redamare, sive creando, sive reparando, sive disponendo ad beatificandum, ita quod inter haec non sit distinctio, nec charitas respiciat magis ultimam quam secundam, nec secundam quam primam, sed omnes sicut rationes quasdam, non solum boni honesti, sed boni communicativi et amantis, et quia amantis, ideo digni redamari, juxta illud Joan. Diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos.
Tertia (1) ratio, quae est esse objectum finiens actum, non est propria ratio formalis objectiva, quia naturaliter sequitur actum elicitum, et tamen pro quanto semper comitatur actum, posset poni aliqua ratio objecti. Et hoc modo diligitur, inquantum est bonum beatificum diligentis, sicut diceretur Deus diligere inquantum summe diligitur, quod non est ex ratione formali objecti, sed sequitur rationem in objecto concomitantem actum.
Exemplum hujus distinctionis trimembris esset, si poneretur unum quod esset pulcherrimum visibile ex natura rei. Secundo, quod illud daret virtutem visivam oculo, qua videretur. Tertio, si esset quietans visum, quantum attingitur ab oculo per actum videndi, qui est ratio formalis terminandi amorem visivum, si visus posset amare tale objectum. Prima ratio, quia visus tendit in objectum, est prima ratio talis naturae pro eo quod in tali natura est perfecte ratio objecti adaequati tali potentiae, quantum potest esse in aliquo. Secunda est quaedam ratio alliciens ad amandum pro quanto communicavit se huic dando potentiam videndi. Tertia est ratio concomitans actum, in quo perfecte quietatur visus absolute. Igitur prima ratio in visu respectu amare, si posset amare, esset ratio hujus naturae ; minime et impropriissime ratio ejus, quod attingitur per actum.
Ex quo videtur sequi, quod impropriissime dicunt, dicentes Deum, inquantum est objectum beatificum, esse objectum charitatis, si intelligant per beatificum, respectum actualem, inquantum scilicet terminat respectum actus beatificandi. Si autem intelligant respectum aptitudinalem, tunc sicut argutum est, illa non est ratio terminandi, nisi quia natura est ratio terminandi.