Domine ante te omne desiderium meum. Hic ponitur remedium consolationis. Et primo ostendit quod in deo solo est consolationis suae remedium.
Secundo ostendit, quod hoc est sibi necessarium, quia nihil in se habet de quo consoletur, ibi, cor meum: Oseae 13: perditio tua ex te Israel, tantummodo ex me auxilium tuum. Est autem duplex tristitia. Quaedam tristitia est inducens desperationem; et haec tollit desiderium et gemitum, quia utrumque istorum fit in occulto: ideo desiderium et gemitus interior notum est deo; unde dicit, domine ante te omne desiderium meum. Ante te approbatum est quod desidero, et ideo spero mihi dari per te: Prov. 70: desiderium suum justis dabitur: Ps. 9: desiderium pauperum exaudivit dominus. Alio modo sic, ante te, idest tibi cognitum est, qui scrutaris corda: 1 Reg. 16: deus intuetur cor: Prov. 15: perditio et infernus coram domino; quanto magis corda filiorum hominum? alio modo sic, ante te etc. Idest ad hoc est desiderium meum ut sim ante te: Ps. 41: sitivit anima mea etc.. Et gemitus meus a te non est absconditus, idest tu approbas eum, vel tu cognoscis eum: Exod. 3: videns vidi afflictionem populi mei etc..