Cor meum conturbatum est. Hic ostendit necessitatem consolationis suae esse a deo, quia nihil est in eo de quo possit consolari. Tria sunt in homine, scilicet, intellectus, voluntas, et potentia executiva: intellectus dirigit, voluntas imperat, potentia exequitur: et haec tria deficiunt in me. Quia, cor, idest affectus, conturbatum est, idest commotum est tristitia et commotione: Ps. 59: commovisti terram et conturbasti eam etc.. Vel conturbatum est prae solicitudine mundi. Item virtus executiva dereliquit me, quam habui ante peccatum.
Vel loquitur ex persona humani generis. Virtus quam accepi in primo parente, ut non haberem corruptionem interiorem aut exteriorem, dereliquit me, propter peccatum: isa. 50: non est in me virtus. Et lumen oculorum meorum, idest ratio et mens mea, non est mecum, idest privantur lumine rationis, per quod vitant malum et faciunt bonum.
Vel, lumen oculorum meorum, idest deus, non est mecum propter peccatum, quia peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis.
Isa. 59.