In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Ultimo quaeritur sine argumentis, etc. Assignat regulas quoad modum loquendi in hoc mysterio. Prima regula est per Doctorem, non posse significari hanc conversionem per verbum essendi aut fiendi. Ratio est, quia verbum essendi significat unionem extremorum, vel essentialem vel accidentalem pro aliqua differentia temporis, sed panis nunquam fuit corpus Christi in esse, aut e contra: neque uniuntur in esse, quia desinit unus terminus adveniente altero, et hoc exigit natura conversionis. Ratio secundi, quia fieri, ut praedicatur tertium adjacens, denotat subjectum fieri secundum formam, quae importatur per praedicatum ; sed sic corpus Christi nunquam fit panis, aut e contra.
Secunda regula est, quando praedicatur unum extremum hujus conversionis de altero in recto, propositionem non esse veram de rigore sermonis, quia neutrum inest alteri; praedicari ergo possunt sumendo alterum in obliquo denotando ordinem extremi ad extremum, cum praepositione ex, vel de, ut de pane fit caro Christi ; ex pane fit caro Christi, panis convertitur in corpus Christi, et omnes aliae locutiones ad has reduci debent. Suarez ait, quod prima propositio denotat consubstantialitatem, et est falsa. Respondetur id non esse verum semper, quia Philosophus dicit, 2. Metaph. cap. 3. quod ex mane fit meridies: denotat ergo quandoque conversionem et ordinem terminorum, aliquando consubstantialitatem ; et illa propositio est Ambrosii lib. 4. de Sacramentis, cap. 4.