In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Ostenso, panem non esse, fieri, nec posse esse vel fieri corpus, declarat alterum horum de altero dici tantum in obliquo, ut dicendo ex pane fit corpus, vel panis transit in corpus ; et haec secunda est magis propria, quia ly ex significat manere subjectum commune utrique termino secundum Philosophum.
Dico ergo, quod nullo istorum modorum, accipiendo utrumque extremum in recto, oportet alterum de altero praedicari. Si ergo vera debet esse praedicatio, oportet alterum eorum in obliquo accipere, denotando ordinem extremi ad extremum ; et hoc potest esse dupliciter : vel cum hac praepositione ex, vel de, addendo ad terminum a quo, sicut dicit Philosophus, 2. Metaphysicae, cap. 3. Quod ex mane fit meridies, et non e converso ; et hoc modo potest concedi, quod ex pane vel de pane fit corpus Christi. Alio modo addendo termino ad quem, hanc praepositionem in, quae denotat ipsum esse terminum ad quem, hoc modo panis transit in corpus Christi.
Et omnes aliae locutiones de virtute sermonis ad aliquam istarum reducuntur; sed secunda est magis propria, quia non denotat aliquid commune manere, sicut aliquo modo denotat ista praepositio ex, secundum modum proprium accipiendi ex; non enim ex opposito fit oppositum, nisi quia ex subjecto communi utrique, secundum Philosophum, 1. Physic. primo de Generat. et 11. Meta phys. Nulla autem propositio cum mutatione accepta, vel moveri, etiam accipiendo unum terminum in obliquo, et alterum in recto, vera est, utpote panis mutatur in corpus, quia non est hic mutatio, ut dictum est in 1. quoest, istius distinct. transire autem, seu verti, abstrahit a ratione mutationis, quia ponunt habitudinem termini ad terminum, non importando subjectum commune manere.
Circa secundam partem istius distinctionis, quaerendum est de materia conveniente isti conversioni ; et duo hic quaeruntur : Primo, utrum solus panis triticeus cum aqua elementari coagulatus sit conveniens materia conversionis in corpus Christi ? Secundo, utrum solum vinum expressum de uva sit conveniens materia conversionis in sanguinem?