In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(m)De tertio articulo, qui est: An natura intellectualis ex propriis naturalibus,circumscripto omni habitu infuso, possit diligere Deum super omnia. Primo recitat aliquas opiniones. Prima est Thomae., qui dicit quod natura non sufficit ad actum istum sine habitu infuso. Et hoc probat duabus rationibus.
Has duas rationes Doctor explicite non solvit, tamen ex dictis ejus possunt faciliter solvi intellecto titulo quaestionis. Non enim quaestio intelligitur de appetitu naturali, puta an aliquis habeat inclinationem naturalem magis ad conservationem sui esse, quam ad conservationem esse alterius, sicut procedunt illae duae rationes ; sed intelligitur sic : An natura intellectualis ex solis naturalibus possit elicere actum diligendi Deum super omnia, ita quod illo actu magis velit Deum esse in se quam esse suum proprium, etiam posito quod talis actus eliciatur a tali natura contra ejus inclinationem naturalem, et sic intelligitur titulus quaestionis, et per consequens patet quomodo illae duae rationes ad propositum non valent.
(n) Contra hoc. Alia est opinio Goffredi quodl.4. quaest. 6. qui dicit quod natura intellectualis potest magis diligere Deum quam seipsam ex puris naturalibus ; et hoc probat tribus rationibus, et licet non contradicat huic opinioni in conclusione quam etiam ipse tenet, impugnat tamen rationes hujus Doctoris tanquam minus sufficientes ad propositum concludendum. Arguit ergo primo sic opinans : Pars naturaliter magis diligit totum, quam seipsam, patet, quia aqua contra suam naturam ascendit propter conservationem universi, cujus est pars, ne scilicet daretur vacuum in universo. Similiter manus naturaliter se exponit percutienti, ut conservetur totus homo;cum ergo creatura intellectualis sit participatio bonitatis divinae, et per consequens pars illius bonitatis, sequitur quod magis diligat bonitatem divinam quam seipsam.