Ego autem tamquam surdus. Hic ostendit patientiam a se exhibitam. Et primo ponit patientiam; secundo patientiae effectum, ibi, et factus sum sicut homo. Homines quando affliguntur, nisi patienter portent, primo commoventur in animo, deinde deordinantur in verbis. Sed remedium quod non commoveatur in animo est, quod sit sicut surdus non audiens verba iniqua. Et ideo dicit, ego autem tamquam surdus non audiens, idest audire me fingebam: Eccl. 1: usque ad tempus sustinebit patiens. Item ibidem 28: sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam. Et remedium quod non deordinetur in verbo est, quod sit sicut mutus: Ps. 38: obmutui et humiliatus sum etc.. Unde dicit, et sicut mutus non aperiens os suum. Et hoc maxime fecit christus, ut dicitur Matth. 27: et non respondit ei verbum, ita ut miraretur praeses vehementer: isa. 53: tamquam ovis ad occisionem ducetur etc.. Sic etiam facere debent viri justi: Ps. 38: posui ori meo custodiam, dum consisteret peccator adversum me. Et factus sum sicut homo non audiens. Hic ponitur effectus patientiae; sed hoc est contra opinionem malorum, qui hoc imputant ignaviae, non virtuti. Et dicit, factus sum, scilicet opinione, sicut homo non audiens, et non virtuosus. Unde de christo dicitur mihi non loqueris, joan. 19. Et non habens in ore suo redargutiones, idest ac si non sit sapiens ad respondendum. Unde de christo dicitur Luc. 23, quod illusit ei et despexit eum Herodes.