De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus.
Quia vero omnium horum ordinum collatio cum quodam sacramento perficitur, ut dictum est; sacramenta vero ecclesiae sunt per aliquos ministros ecclesiae dispensanda: necesse est aliquam superiorem potestatem esse in ecclesia alicuius altioris ministerii, quae ordinis sacramentum dispenset. Et haec est episcopalis potestas, quae, etsi quidem quantum ad consecrationem corporis christi non excedat sacerdotis potestatem; excedit tamen eam in his quae pertinent ad fideles. Nam et ipsa sacerdotalis potestas ab episcopali derivatur; et quicquid arduum circa populum fidelem est agendum episcopis reservatur; quorum auctoritate etiam sacerdotes possunt hoc quod eis agendum committitur. Unde et in his quae sacerdotes agunt, utuntur rebus per episcopum consecratis: ut in eucharistiae consecratione utuntur consecratis per episcopum calice, altari et pallis.
Sic igitur manifestum est quod summa regiminis fidelis populi ad episcopalem pertinet dignitatem.
Manifestum est autem quod quamvis populi distinguantur per diversas dioeceses et civitates, tamen, sicut est una ecclesia, ita oportet esse unum populum christianum. Sicut igitur in uno speciali populo unius ecclesiae requiritur unus episcopus, qui sit totius populi caput; ita in toto populo christiano requiritur quod unus sit totius ecclesiae caput.
Item. Ad unitatem ecclesiae requiritur quod omnes fideles in fide conveniant.
Circa vero ea quae fidei sunt, contingit quaestiones moveri. Per diversitatem autem sententiarum divideretur ecclesia, nisi in unitate per unius sententiam conservaretur. Exigitur igitur ad unitatem ecclesiae conservandam quod sit unus qui toti ecclesiae praesit. Manifestum est autem, quod christus ecclesiae in necessariis non defecit, quam dilexit, et pro qua sanguinem suum fudit: cum et de synagoga dicatur per dominum: quid ultra debui facere vineae meae, et non feci? Isaiae 5-4.
Non est igitur dubitandum quin ex ordinatione christi unus toti ecclesiae praesit.
Adhuc. Nulli dubium esse debet quin ecclesiae regimen sit optime ordinatum: utpote per eum dispositum per quem reges regnant et legum conditores iusta decernunt.
Optimum autem regimen multitudinis est ut regatur per unum: quod patet ex fine regiminis, qui est pax; pax enim et unitas subditorum est finis regentis; unitatis autem congruentior causa est unus quam multi.
Manifestum est igitur regimen ecclesiae sic esse dispositum ut unus toti ecclesiae praesit.
Amplius. Ecclesia militans a triumphanti ecclesia per similitudinem derivatur: unde et ioannes in Apocalypsi, vidit ierusalem descendentem de caelo; et Moysi dictum est quod faceret omnia secundum exemplar ei in monte monstratum. In triumphanti autem ecclesia unus praesidet, qui etiam praesidet in toto universo, scilicet deus: dicitur enim Apoc. 21-3: ipsi populus eius erunt, et ipse cum eis erit eorum deus.
Ergo et in ecclesia militante unus est qui praesidet universis.
Hinc est quod Oseae 1-11 dicitur: congregabuntur filii Iuda et filii Israel pariter, et ponent sibi caput unum.
Et dominus dicit, Ioan. 10-16: fiet unum ovile et unus pastor.
Si quis autem dicat quod unum caput et unus pastor est christus, qui est unus unius ecclesiae sponsus: non sufficienter respondet.
Manifestum est enim quod omnia ecclesiastica sacramenta ipse christus perficit: ipse enim est qui baptizat; ipse qui peccata remittit; ipse est verus sacerdos, qui se obtulit in ara crucis, et cuius virtute corpus eius in altari quotidie consecratur: et tamen, quia corporaliter non cum omnibus fidelibus praesentialiter erat futurus, elegit ministros, per quos praedicta fidelibus dispensaret, ut supra dictum est.
Eadem igitur ratione, quia praesentiam corporalem erat ecclesiae subtracturus, oportuit ut alicui committeret qui loco sui universalis ecclesiae gereret curam. Hinc est quod Petro dixit ante ascensionem: pasce oves meas, Ioan. Ult.; et ante passionem: tu iterum conversus, confirma fratres tuos Lucae 22-32; et ei soli promisit: tibi dabo claves regni caelorum; ut ostenderetur potestas clavium per eum ad alios derivanda, ad conservandam ecclesiae unitatem.
Non potest autem dici quod, etsi Petro hanc dignitatem dederit, tamen ad alios non derivatur.
Manifestum est enim quod christus ecclesiam sic instituit ut esset usque ad finem saeculi duratura: secundum illud Isaiae 9-7: super solium David, et super regnum eius sedebit, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia, amodo et usque in sempiternum. Manifestum est igitur quod ita illos qui tunc erant in ministerio constituit, ut eorum potestas derivaretur ad posteros, pro utilitate ecclesiae, usque ad finem saeculi: praesertim cum ipse dicat, Matth. Ult.: ecce, ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.
Per hoc autem excluditur quorundam praesumptuosus error, qui se subducere nituntur ab obedientia et subiectione Petri, successorem eius Romanum pontificem universalis ecclesiae pastorem non recognoscentes.