IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Refutat rationes allatas a Goffredo. Ad primum, docet aquam vi propria non ascendere ad vitandum vacuum, sed id Geri imperio rectoris universi. Similiter, manus non se elevat, ad salvandum caput, sed imperio hominis sic elevatur. Ad secundum, beatitudinem non maxime diligi, quamvis sit maxime concupita, quia plus diligitur cui concupiscitur.
Istae rationes (o) non cogunt. Prima non, quia exempla illa non ostendunt propositum: solum enim ostendunt, quod totum diligit magis bonum suiipsius, vel partis principalioris quam minus principalis totius. Patet in primo exemplo, quia impossibile est aquam se movere ad sursum, propter quodcumque bonum universi, quia ex quo habet formam naturalem, quae determinata est ad unam actionem, illa forma manens eadem numero, nunquam potest esse ratio formalis agendi opposita actione ; ipsa igitur aqua non se movet sursum, sed solum movetur ab aliquo movente extrinseco, cui etiam nihil confert, quantum est ex natura sua ; violenter igitur movetur, comparando ad propriam naturam aquae ; pars igitur illa non amatbonum totius plus, quam suum, nec ex amore salvat totum, sed totum sive virtus regitiva in toto, cui attribuuntur partes universi, movet quamlibet partem universi, sicut congruit bene esse totius. Ex hoc igitur non habetur, nisi quod totum universum magis diligit bene esse totius, quam bene esse proprium hujus partis.
Idem etiam habetur ex alio exemplo ; non enim manus ex suo appetitu exponit se pro toto corpore, sed homo haberis illas partes unam tanquam principalem, et aliam tanquam minus principalem, exponit minus principalem quam potest amittere sine periculo totius, ad salvandum totum, et aliquam partem principalem, quam non potest perdere sine periculo totius.
Et ita potes habere in proposito, quod Deus magis diligat bene esse universi, quam bene esse unius, vel bene esse partis principalis quam alterius minus principalis ; sed non potes habere, quod aliqua pars universi magis diligat bonum alterius partis quantumcumque principalis vel totius quam suum esse proprium, sicut in illis exemplis pars sibi dimissa et considerata secundum inclinationem suam, nunquam exponit se ad non esse pro alio. In alio etiam peccat similitudo, quia etsi verum esset, quod accipitur de partibus istis, istae sunt aliquid totius realiter, et in salvando totum salvant seipsas, inquantum habent esse in loto ; non sic autem creatura est aliquid Dei, quasi partialiter, licet sit aliquid Dei, ut effectus, vel participans ipsum.
Secunda ratio de beatitudine non concludit, quia procedit tantum de affectione commodi ; nam inter concupita ipsi amanti, beatitudo maxime concupiscitur, sed non maxime diligitur ; imo illud cui concupiscitur magis diligitur, sicut finis, eo quod est ad finem.
Similiter, quod assumitur de beatitudine, non est verum nisi loquendo de ipsa in universali, non determinando illud in quo consistit ; et ex hoc non habetur, quod aliquid diligat aliud a se, plus quam se, quia non determinatur, quod illud in quo est beatitudo, sit aliud ab amante.