Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt.
Ex his quae praemissa sunt manifestum est quod ministri ecclesiae potentiam quandam in ordinis susceptione divinitus suscipiunt ad sacramenta fidelibus dispensanda.
Quod autem alicui rei per consecrationem acquiritur, perpetuo in eo manet: unde nihil consecratum iterato consecratur.
Potestas igitur ordinis perpetuo in ministris ecclesiae manet. Non ergo tollitur per peccatum. Possunt ergo etiam a peccatoribus, et malis, dummodo ordinem habeant, ecclesiastica sacramenta conferri.
Item. Nihil potest in id quod eius facultatem excedit nisi accepta aliunde potestate. Quod tam in naturalibus quam in civilibus patet: non enim aqua calefacere potest nisi accipiat virtutem calefaciendi ab igne; neque balivus cives coercere potest nisi accepta potestate a rege. Ea autem quae in sacramentis aguntur, facultatem humanam excedunt, ut ex praemissis patet. Ergo nullus potest sacramenta dispensare, quantumcumque sit bonus, nisi potestatem accipiat dispensandi. Bonitati autem hominis malitia opponitur et peccatum.
Ergo nec per peccatum ille qui potestatem accepit, impeditur quo minus sacramenta dispensare possit.
Adhuc. Homo dicitur bonus vel malus secundum virtutem vel vitium, quae sunt habitus quidam. Habitus autem a potentia in hoc differt quod per potentiam sumus potentes aliquid facere: per habitum autem non reddimur potentes vel impotentes ad aliquid faciendum, sed habiles vel inhabiles ad id quod possumus bene vel male agendum. Per habitum igitur neque datur neque tollitur nobis aliquid posse: sed hoc per habitum acquirimus, ut bene vel male aliquid agamus. Non igitur ex hoc quod aliquis est bonus vel malus, est potens vel impotens ad dispensandum sacramenta, sed idoneus vel non idoneus ad bene dispensandum.
Amplius. Quod agit in virtute alterius, non assimilat sibi patiens, sed principali agenti: non enim domus assimilatur instrumentis quibus artifex utitur, sed arti ipsius. Ministri autem ecclesiae in sacramentis non agunt in virtute propria, sed in virtute christi, de quo dicitur Ioan. 1-33: hic est qui baptizat. Unde et sicut instrumentum ministri agere dicuntur: minister enim est sicut instrumentum animatum.
Non igitur malitia ministrorum impedit quin fideles salutem per sacramenta consequantur a christo.
Praeterea. De bonitate vel malitia alterius hominis homo iudicare non potest: hoc enim solius dei est, qui occulta cordis rimatur. Si igitur malitia ministri impedire posset sacramenti effectum, non posset homo habere fiduciam certam de sua salute, nec conscientia eius remaneret libera a peccato.
Inconveniens etiam videtur quod spem suae salutis in bonitate puri hominis quis ponat: dicitur enim Ierem. 17-5: maledictus homo qui confidit in homine. Si autem homo salutem consequi per sacramenta non speraret nisi a bono ministro dispensata, videretur spem suae salutis aliqualiter in homine ponere. Ut ergo spem nostrae salutis in christo ponamus, qui est deus et homo, confitendum est quod sacramenta sunt salutaria ex virtute christi, sive per bonos sive per malos ministros dispensentur.
Hoc etiam apparet per hoc quod dominus etiam malis praelatis obedire docet, quorum tamen non sunt opera imitanda: dicit enim matthaeus 23-2 super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei.
Quae ergo dixerint vobis, servate et facite; secundum autem opera eorum nolite facere.
Multo autem magis obediendum est aliquibus propter hoc quod suscipiunt ministerium a christo, quam propter cathedram Moysi. Est ergo etiam malis ministris obediendum. Quod non esset nisi in eis ordinis potestas maneret, propter quam eis obeditur. Habent ergo potestatem dispensandi sacramenta etiam mali.
Per hoc autem excluditur quorundam error dicentium quod omnes boni possunt sacramenta ministrare, et nulli mali.