CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Quaerit, quomodo essentia et relatio esse possunt in eadem persona, quin illa sit materiale respectu hujus? pro quo resolvit quatuor dubia. Primum est, quomodo faciunt unum per se, quin hoc sit potentiale, illud actuale? quod subtiliter declarat tribuendo essentiae, quidquid est perfectionis in quidditate creata, removendo ab eadem omnem imperfectionem.
Tertio principaliter (a) ad solutionem difficultatis hujus quaestionis,videndum est quomodo relatio et essentia possunt esse in eadem persona, quin essentia sit materiale respectu relationis, cum nullo modo relatio sit materiale respectu ejus. Et sunt hic quatuor difficultates :
Prima difficultas, qualiter persona divina erit una, nisi hoc sit actus,illud vero potentia.
Ad quod dico primo sic : Quod sicut quidditas creata est, quo aliquid est ens quidditative, et hoc non est imperfectionis, competit enim quidditati ex ratione quidditatis.
Secundo, ipsa quidditas, (b) puta humanitas, quia est imperfectae actualitatis, ideo divisibilis est per illud quod contrahit ipsam ad individuum, puta per proprietatem individualem, quaecumque sit, dicatur A, et recipit ab A aliquam actualitatem, sicut et unitatem sive indivisibilitatem, quam habet in individuo et non habet ex se, ita quod illud contrahens ut A non tantum est formaliter in Socrate, quo Socrates formaliter est Socrates, sed est aliquo modo formale respectu naturae, et natura est aliquo modo potentiale respectu ejus, unde natura contrahitur et determinatur per ipsum A.
Tertio, humanitas in Socrate est aliquis actus, et praecise accipiendo humanitatem et A, distinguendo contra se ; humanitas est perfectior actus quam sit ipsum A, licet A sit magis proprius actus, et aliquo modo actus naturae inquantum determinat naturam. Applicando haec tria ad divina, relinquatur illud quod est imperfectionis.
Quoad primum (c), Deitas de se est, qua Deus est Deus, et qua subsistens sive persona, cujus proprium est A, est formaliter Deus, quia esse quo, hoc modo non est imperfectionis in creatura, sed competit quidditati, unde quidditas est. . Quoad secundum (d) est dissimile quia Deitas ipsa per proprietatem personalem non determinatur, nec contrahitur, nec aliquo modo actuatur, quia hoc erat imperfectionis et potentialitatis in natura creata. Similiter Deitas de se est haec, et ita sicut habet ultimam unitatem de se, ita et actualitatem. Est igitur proprietas personalis ita proprius actus personae, quod tamen non est actus ipsius naturae divinae, aliquo modo perficiens vel informans eam,
Quoad tertium est (e) aliquo modo simile, quia relatio etsi sit proprius actus personae, et essentia non sit proprius actus personae, sed aliquis actus, tamen essentia est formaliter actus infinitus: relatio autem non est actus infinitus ex ratione sua formali; ergo relatio, licet sit proprius actus personae, non tamen actuat essentiam. Cujus contrarium est in creaturis, ubi A, quod est in Socrate actus actuat aliquo modo naturam, quae est actus perfectior.
Sed quomodo (f) possunt isti duo actus concurrere ad constitutionem unius, si neutrum sit actus alterius?
Oportet enim unum esse in alio, quia si non, igitur utrumque est per se subsistens, et ita non erunt in eodem per se subsistente. Similiter unitas, qualitercumque distinctorum non videtur secundum Aristotelem esse nisi per rationem actus et potentiae.
Respondeo (g), unitas compositi necessario est ex ratione actus et potentiae, sicut assignat Philosophus 7. et 8. Met. c. ult. sed persona in divinis non est composita, nec quasi composita, sed est simpliciter simplex, et ita vere simplex, sicut est essentia ipsa secundum se considerata, nullam habens compositionem, nec quasi compositionem in se, et tamen formalis ratio essentiae divinae non est formalis ratio relationis, nec e converso,sicut dictum est supra d. 2. q. 1. de Trinitate.
Qualiter autem stat (h), quod ratio relationis in re non sit formaliter eadem rationi essentiae, et tamen in eodem concurrentes non constituunt compositum vel compositionem, hoc est, quia ista ratio est eadem perfecte illi: propter enim infinitatem unius rationis quidquid potest esse cum ea, est idem perfecte sibi. Perfectio enim identitatis excludit omnem compositionem et quasi compositionem, quae identitas est propter infinitatem, et tamen infinitas non tollit formaliter rationes quin haec formaliter non sit illa. Non est igitur ex istis quasi compositum,et ideo nihil est ex eis quasi compositum ex actu et potentia, sed est unum simplicissimum ex istis, quia una ratio est perfecte, imo perfectissime eadem alteri, et tamen non est formaliter eadem. Non enim sequitur, sunt perfecte eadem, etiam identitate simplicitatis: ergo sunt formaliter eadem, sicut tactum est dist. 2. in quaestione praeallegata, et tangetur inferius distinct. 8. Et eadem perfecta identitas excludit omnem aggregationem, quia idem non aggregatur cum seipso.
Et quod additur, quod unum oportet esse in alio, concedo, ut relatio est in fundamento suo, sive radice; sed hoc non est ut actus in potentia, sed ut identice contentum in pelago infinito.
Aliter potest dici, quod omnes istae sunt verae : Deitas est in Patre, Paternitas est in Patre, Pater est in Deitate, sive in natura divina, Paternitas est in Deitate., et tamen
nullum inest ibi, ut actus in potentia. Nam prima est vera, ut natura est in supposito habente esse quiddiiativum ea, quia hoc convenit quidditati, unde quidditas est, sed non propter hoc est forma informans suppositum, etiam in creaturis.
Secunda est vera, ut forma hypostatica est in hypostasi, nec informat ipsam, tam enim quidditas quam forma hypostatica, etiam in creaturis, licet sit forma suppositi, non tamen forma informans, sed ibi quasi pars. Hic autem quasi una ratio formalis concurrens cum alia formaliter ad idem simplex, sed habens in se plures formales rationes. Tertia est vera, ut suppositum est in natura, quod patet, licet non ut informans. Quarta est vera eodem modo in, quia quomodo totum est in primo aliquo, eodem modo pars est per se, sed non primo in eodem. Patet exemplum de esse in loco; igitur si Pater est primo in natura ut suppositum naturae, Paternitas per se erit in eadem natura eodem modo essendi in, licet non primo. Ultra hoc, prior responsio dat modum in, qui est relationis in fundamento, qui non reducitur ad esse formae in materia, nisi ubi fundamentum est limitatum,in tantum, quod non habet perfecte per identitatem in se ipsam relationem.