IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Ad primam quaestionem patet, etc. Haec est secunda pars hujus distinctionis, in qua determinatur de materia Sacramenti. In hac quaestione de materia corporis, qui est panis triticeus ex aqua naturali confectus, ut patet ex littera. Gabriel lect. 35. in canonem Missae, asserit panem confectum ex quocumque genere frumenti esse materiam idoneam consecrationis, sive sit triticum, spelta, hordeum, lypa. In 4. autem dist. 11. quaest. 2. dicit non satis convinci a Theologis materiam hujus Sacramenti esse triticum, distinguens granum a leguminibus, ut illud sit, quod in spicam crescit, haec non ita, ut fabae, pisa, et ejusmodi. Refertur pro eadem sententia Thomas de Argentina in 4. dist. 11. quaest. 1. Albertus art. 7. Cajetanus in 3. p. q. 74. art. 3. in Commentariis antiquis, asserit omne frumentum, ex quo fieri possit panis, esse sufficientem materiam: quae sententia ejus, jussu Pii V. abolita est, et expuncta in editione Romana. Asserit idem in art. 7. D. Thomae posse confici ex pane confecto ex aqua rosacea, in quo graviter notatur.
Conclusio : panis triticeus est materia hujus Sacramenti, non alius. Ita Doctor, Alensis 4. part. quaest. 10. memb. 4. art. 1.
D. Thomas 3. part, quaest. 74. art. 4. in 4. dist. 11. guaest. 2. D. Bonaventura ibidem I. pars dist. quaest. 4. est communis Theologorum in eadem dist. Summistarum verbo Eucharistia, et aliorum. Innocentius III. tenet idem lib. 4. de Mysterio Missae, cap. 3. in Catechismo Pii V. dicitur esse traditio Apostolica. Probatur ex Concilio Florentino in Decreto unionis, ubi definitur materiam hujus Sacramenti esse panem triticeum, et vinum de vite. Dices cum Cajetano panem triticeum esse de necessitate praecepti, non autem Sacramenti. Alanus etiam lib. de Eucharist. cap. 11. asserit Incertum esse quid horum intendit Pontifex. Contra, Pontifex definit materias certas Sacramentorum et necessarias, alias posset dici quando dicit aquam naturalem esse materiam Baptismi, sic eludi; deinde Pontifex in materia sanguinis distinguit illam, quae est de necessitate Sacramenti, ab ea quae est de praecepto, asserens vinum de vite esse materiam ejus, cui modica aqua ex praecepto Ecclesiastico misceri debet. Deinde juxta communem interpretationem Christus confecit in pane triticeo, quia non est verisimile alium panem fuisse in usu festi Azymorum, Christus autem confecit in azymo, ut infra videbimus. Concilium autem Carthaginense docet in Sacramento nihil aliud offerendum esse, quam quod Christus Dominus tradidit ; unde sicut nequit mutari forma, ita neque materia, quam quae inlituta est.
Ex his sequitur primo panem triticeum esse materiam, quia talis habetur ex usu et consuetudine. Difficultas tamen est inter Doctores de variis speciebus tritici seu frumenti, an sit triticum vel aliud ? et oritur plerumque ex varia significatione nominum apud diversos, verbi gratia negat D. Thomas far esse materiam consecrabilem, quia putat non esse speciem tritici ; quod interpretatur Solus intelligi de quodam genere frumenti durissimo, ex quo vix confici possit panis. Caeterum aliis far significat optimum genus tritici, similiter siligo apud Plinium et antiquos significat optimum genus tritici, in quo sine dubio confici potest ; apud alios significat speciem illam frumenti, quam alii typhum, alii centenum vocant; in hoc D. Thomas censet confici posse, quia putat esse speciem tritici, cum in aliquibus terris nascitur ex tritico, in aliis triticum ex ipso. Sed haec ratio non concludit, quia ex natura soli, et coeli constellatione id contingere posset, quamvis species diversa sit; avena etiam ex tritico quandoque per corruptionem nascitur, sicut et lolium, et alia diversae speciei ; natura autem quando nequit in id quod perfectum est, producit quod potest. Alii ergo negant esse materiam sufficientem, unde sequitur esse dubium, et peccare eum, qui in eo conficeret.
Aliqui dubitant de spelta an sit verum triticum, negat Doctor cum D. Thoma ; affirmat Albertus et Thomas de Argentina; incertum est, ideo materia est dubia. Hordeum et avenam materiam esse negant communiter omnes praeter Gabrielem et alios supra.
Id resolutorie ergo tenendum est, illud frumentum, quod communiter a peritis rei rusticae censetur triticum, esse materiam, non aliud. Neque refert quod sint in diversis regionibus diversae species tritici, modo quaelibet sit verum triticum, quia haec varietas etiam invenitur in materia sanguinis, quae multiplex est in specie, quaelibet tamen vini species sufficit.
Sequitur secundo, quod panis, qui vere triticeus secundum usum censetur, sit materia ; unde si tritico essent admixta grana alterius frumenti, modo sint pauca, adhuc materia esset consecrabis.
Sequitur tertio, quod requiratur ut panis fiat ex aqua naturali, non artificiali, quia hic non est usualis, neque consequenter materia Sacramenti. Unde panis confectus ex aqua rosacea, melle, butyro, aut etiam vino, aut alio diverso liquore, non esset consecrabilis ; ita etiam S. Thomas art. 7. Richardus in 4. dist. 11. art. 2. quaest. 2. et communis, unde oppositum male Gajetanus supra. Ratio jam dicta est, quia talis panis non habet proprie rationem panis, sed libi, vel confecti praeter usum panis communis; si tamen aliquis liquor modicus admisceretur, non tolleret materiam, sicut neque in Ecclesia Graeca illa, quae ad fermentum spectant, tollunt materiam consecrationis, quae ab ipsis fit in pane fermentato. Et sicut jam dictum est de farina, cui aliquid alterius admixtum frumenti esset, in parva quantitate, ita etiam de aqua naturali dicendum, cui aliquid alterius liquoris in exigua quantitate incideret: sufficit enim quod sit panis usualis et triticeus juxta communem aestimationem et acceptionem.
Objicit Gabriel quod hactenus Ecclesia nihil definierit in oppositum. Respondetur negando antecedens, et dato opposito, nihil temere affirmandum esset contra traditionem et usum Ecclesiae, nisi revelatio aut auctoritas suppetat, maxime in materia Sacramentorum, quod redderet ipsam nullam aut dubiam.
Objicit secundo : Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, etc. Joan. 12. ubi notat Augustinus inter multa alia frugum grana Christum se comparasse soli grano frumenti : Unde, inquit, mos ccepit in Ecclesia de illo solo grano conficere corpus Domini, etc. Sed constat frumentum genus esse ad omnem speciem grani, quod crescit in aristas, juxta Isidorum lib. 7. Ethymolog. cap. 3. Plinium lib. 18 ; histor. cap. 7. Varronem de re rustica, cap. 48. ergo, etc.
Confirmatur, quia Pontifices et Concilia non explicant aliud, quam panem frumenti esse materiam ; ergo comprehendit omne frumentum.
Respondetur locum illum non esse Augustini, sed Glossae, quae citat Augustinum, quamvis in eo non habeatur: et quidquid sit, nihil facere ad propositum, quia ibi frumentum sumitur pro specie, in qua consuevit Ecclesia consecrare, ut bene Doctor in littera, non pro genere. Sic etiam sumunt Pontifices et Concilia, ut Carthagin. III. cap. 24. Bracharens. III. cap. 1. Aurelianens. IV. cap. 4 Alexandrin. I. epistola decretali, cap. 4. et habetur de Consecratione dist. 2. can. Cum omni crimini, etc. cap. etiam Firmiter, de Summa Trinitate, cap. Cum Marthae .
Sumunt autem frumentum antonomastice pro perfectissima specie, ut pro tritico, sicut saepe Scriptura consuevit varus locis ; quae videre licet apud Suarez et alios, juxta illud Psalmi 147. Ex adipe frumenti satiat te, ubi intelligitur triticum ; et Psalmo 80. Cibavit illos ex adipe frumenti ; Deuteron. 9. Dominus Deus tuus introducet te in terram bonam, etc. terram frumenti, hordei ac vinearum, etc. ubi frumentum distinguitur contra hordeum, et sumitur pro tritico.