IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ostenso, materiam conversionis in corpus esse panem triticeum, movet tria dubia. Primum, an amidum sit materia ? et resolvit nihil esse certum, praeter hoc quod utens eo peccaret, nisi ignorantia excusaretur. Negat D. Thom. hic q. 2. art. 2. aiunt Palud. q. 1. art. 4. Sotus d. 9. q. 1. art 3. panem et vinum esse materiam. Habetur ex Matth. 26. et definitur in Lateranen. cap. Firmiter, de Sum. Trinit. Flor. decret. Eugen. Trident. sess. 13. 21. et 22. Quod panis debeat esse triticeus docet Florent, ibidem.
Sed (a) hic est dubium, primo de amido, an ex ipso possit formari panis consecramus. Secundo. an de farina triticea pasta confecta, non cocta possit confici. Tertio, an panis azymus, vel fermentatus, vel uterque.
Quantum ad primum, videretur prima facie, quod talis panis esset consecrabilis; tum quia ille usualiter reputatur panis triticeus, et Christus instituit Sacramentum in pane triticeo usuali; tum quia illae depurationes, quae fiunt circa amidum praeparandum, non videntur alterare a specie farinae triticeae: non enim fiunt ibi, nisi decoiationes et purgationes, et hujusmodi ; haec autem non videntur alterare medullam tritici a specie sua.
Sed si credatur expertis in rebus de qualitatibus consequentibus eas, quae innotescunt ex operationibus, per quas qualitates cognoscimus et distinguimus substantias, aliter enim non cognoscimus distinctionem ignis ab aqua, nisi per ea quae innotescunt nobis ex operationibus ; et secundum Medicos quaelibet species habet qualitatem et operationem a tota specie, quae non competit sibi per talem mixtionem, sed consequitur formam propriam talis speciei, et hujusmodi quantitas, et operatio alia est in tota specie amido, et alia in pane triticeo, sicut apparet cernentibus eas, et assignantibus proprietates tales et tales quantum ad effectus: ex quo videtur quod amidum sit totaliter alterius speciei a pane triticeo. Et confirmamur istud : non enim per aliud probamus acetum et agrestam differre specie a vino, et per consequens non esse materiam consecrationis quantum ad vinum, nisi quantum ad qualitates et operationes, quia scilicet acetum est a tota specie frigidum: vinum autem a tota specie calidum.
Hic breviter potest dici, quod cum certum sit farinam tritici purgatam secundum communem purgationem, eo modo scilicet quo pistores solent eam purgare, esse materiam convenientem ad faciendum panem consecrabilem, et dubium sit,an amidum sit hujusmodi materia, et pars negativa multum sit probabilior, non sine peccato aliquis se exponit tali dubio, maxime ille qui praeparat hostias consecrandis, quia sibi simpliciter est certum, quod de tali materia praeparat. Utens forte potest magis excusari de peccato, quia supponit talem materiam esse bene praeparatam. Sed si in veritate non est ista materia consecrabilis, in consecrando nihil facit. Nec tamen est idololatria, nec occasio idololatriae populo, quia quantum in se est, supponit materiam esse idoneam. et a se et ab aliis adorandam.