IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Probat Doctor duabus rationibus propriis, posse naturam rationalem suis viribus amare Deum super omnia. Prima,quia ratio naturalis recta dictat Deum summe diligendum. Secunda, fortis secundum Philosophum recte exponit se morti pro bono Reipublicae,secludendo praemium futurum, quod Philosophus non agnovit, saltem certo, de quo 4. dist. 43. q. 2. quia forte non tenuit animam esse immortalem. Addit suasionem Theologicam, quia si naturaliter nemo posset Deum plus se amare, eo ipso quod sentiret se pronum ad sic Deum amandum, sciret sese esse in charitate. Propter haec resolvit Doctor, voluntatem saltem in statu naturae institutae, posse suis viribus amare Deum super omnia ; et idem est in quocumque statu,
ut docet 2. dist. 28. Ita omnes Scotistae, praeter Pitigian. qui conatur frustra Scot. in oppositum trahere, contra ejus expressa verba. Vide Scholium, 2. distinct. 28. et Doctores ibi pro hoc citatos.
Istis igitur rationibus non innitendo (p), pono alias duas rationes ad conclusionem principalem. Prima est ista: Ratio naturalis ostendit naturae intellectuali esse aliquid summe diligendum, quia in omnibus actibus et objectis essentialiter ordinatis, est aliquid supremum, et ita aliqua dilectio suprema, et ita supremum objectum sic diligibile ; ratio autem naturalis non ostendit aliud a bono infinito esse summe diligendum, quia si sic, igitur charitas inclinat in oppositum ejus, quod dictat ratio recta, et ita non esset virtus ; igitur dictat solum summum bonum infinitum esse summe diligendum, et per consequens voluntas hoc potest ex puris naturalibus ; nihil enim potest intellectus recte dictare, in quod dictatum non possit voluntas naturalis naturaliter tendere ; alias voluntas esset naturaliter mala, vel saltem non libera ad tendendum in quodlibet, secundum illam rationem boni, secundum quam ostenditur sibi ab intellectu. Et hoc est, quod arguitur in speciali de Angelis, quia in statu innocentiae non fuerunt non recti, quia tunc non potuerunt habere actum non rectum ; potuerunt autem habere aliquem actum elicitum, et supponendum est quod habuerunt, et hoc rectum, et non potuit esse aliquis actus rectus diligendo se super omnia ; ergo.
Praeterea 9. Ethic, vult Philosophus quod fortis politicus, secundum rectam rationem debet se morti exponere pro bono Reipublicae. Philosophus tamen non poneret talem habiturum aliquod praemium post hanc vitam, sicut patet ex multis locis, in quibus dubitat animam esse immortalem, et magis videtur declinare ad partem negativam ; saltem si quilibet sequendo rationem naturalem, dubitat de vita futura, propter eam, de qua dubitat, nullus debet exponere se morti ; sed si debet exponere se, hoc est, quia in non exponendo est certissima amissio boni virtutis, ergo circumscripta omni praemio futuro, hoc est consonum rectae rationi, ut fortis politicus velit se non esse, ne pereat bonum Reipublicae ; secundum autem rectam rationem magis est diligendum bonum divinum quam bonum alicujus particularis ; igitur secundum rectam rationem, quilibet debet velle se non esse propter bonum divinum.
Dicitur hic (q) quod fortis in exponendo se morti propter bonum virtutis, experitur maximum bonum virtutis, et maximam delectationem ; et propter haec bona, licet brevia, debet eligere talem actum ; melior est enim unus actus excellens quam quotcumque remissi ; in hoc igitur fortis politicus non eligit suum non esse, sed optimum esse secundum esse virtu tis, quia secundum rectam rationem magis est eligendum non carere uno actu virtutis, quam non carere multis aliis commodis.
Contra (r) hoc simpliciter magis amatur illud, pro cujus salute volo aliud non esse, vel cui ne male sit, volo aliud non esse,quam illud aliud, quod volo propter ipsum non esse ; sed talis fortis ne male sit Reipublicae, vult se, et actum virtutis non esse; igitur simpliciter magis diligit bonum publicum, quod vult salvari, quam se,vel actum virtutis,pro cujus salute non se exponit, sed pro salute Reipublicae ; et ita stat argumentum.:
Additur quaedam persuasio Theologica, quia si nullus potest habere actum virtutis perfectum diligendi Deum super omnia ex puris naturalibus, igitur qui inveniret se pronum ad talem actum, posset scire se esse in charitate, quia sine charitate non est talis pronitas. Consequens est falsum ; ergo.
Quantum ad illum articulum, (s) propter istas duas rationes de conformitate voluntatis et rationis rectae, et de forti politico, concedo conclusionem, quod ex puris naturalibus potest quaecumque voluntas, saltem in statu naturae institutae, diligere Deum super omnia. Ad cujus declarationem primo expono qualiter sit intelligendum illud super omnia. Secundo, qualiter ad hoc teneatur creatura rationalis. Tertio, quod hoc non obstante, habitus charitatis est necessarius, et ad quid?