Quoniam iniquitatem. Quasi dicat: ideo doleo, quia peccatum meum considero, et intantum ut aliis manifestem. Unde, ego annuntiabo, idest aliis manifestabo, in quo maximum remedium sentio, quod maxime fit in confessione, quae laetificat confitentem: Prov. 28: qui abscondit scelera sua etc.. Jac. Ult.: confitemini alterutrum etc..
Secundo ponitur peccati satisfactio contra illos, qui sic confitentur ut non satisfaciant: isa. 38: recogitabo tibi omnes annos meos etc.. Job 23: considerans eum timore solicitor. Et ponuntur hic tres partes poenitentiae. Dolor refertur ad contritionem.
Iniquitatem meam etc. Ad confessionem.
Cogitabo, idest satisfaciam, pro peccato meo, ad satisfactionem. Inimici autem mei vivunt etc.. Hic ponitur ratio misericordiae, scilicet prosperitas inimicorum; et ponit causam quantum ad tria. Primo quantum ad cordis stabilitatem, ibi, vivunt. Secundo quantum ad potestatis magnitudinem, ibi, et confortati sunt. Tertio quantum ad multitudinem, ibi, et multiplicati sunt. Dicit ergo, inimici mei vivunt. Et continuat. Sic Origenes: poenitens aliquando si dimitteretur in pace, cogitaret de peccato in poenitentia; sed tot tribulationes contra eum insurgunt, quod videtur sibi quod debeat se defendere: tamen iste dicit quod licet vivant et prosperentur inimici mei, non tamen dimitto dolorem de peccatis: non enim debet homo resilire a poenitentia. Christus multos habuit inimicos, et habet: Psal. 119: odio habuerunt me gratis. Et deus habet inimicos: joan. 15: odio habuerunt me et patrem meum. Et alii justi multos habent inimicos qui non vivunt sine flagello. Et confortati sunt, idest habent magnam potestatem, idest sunt nimis potentes, et multiplicati sunt qui oderunt me inique, idest injuste, quia persequuntur me propter justitiam quam sequebar.
Qui retribuunt mala pro bonis. Est autem quadruplex retributio. Una est, quae retribuit bonum pro bono; alia quae retribuit malum pro malo: et istae sunt communes bonis et malis, quia etiam bonus malum poenae pro malo culpae tribuit: alia est, quae retribuit bona pro malis: et haec est proprie bonorum: quarta est, quae retribuit malum pro bono, et haec est inimicorum. Jer. 18: numquid redditur pro bono malum? detrahebant mihi: Rom. 1: detractores deo odibiles. Triplex est detractio: quarum una est mala, quando detrahit homo homini de peccato, etiam si peccata sint occulta, quia non sunt occulta publicanda per modum detractionis. Alia est pejor quando detrahit de falso.
Pessima, quando detrahit non homini, sed virtuti: videlicet si dicas castitatem malam esse. Et sic est in proposito, quia sequebar bonitatem, detrahebant mihi: isa. 5: vae qui dicunt malum bonum et bonum malum: Dan. 6: non invenerunt occasionem Danieli nisi in lege. Glossa: felix conscientia, cui non potest imponi nisi quod servat legem dei sui.