Quod per christum resurrectio corporum sit futura.
Quia vero supra ostensum est quod per christum liberati sumus ab his quae per peccatum primi hominis incurrimus; peccante autem primo homine, non solum in nos peccatum derivatum est, sed etiam mors, quae est poena peccati, secundum illud apostoli, ad Rom. 5-12: per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors: necessarium est quod per christum ab utroque liberemur, et a culpa scilicet et a morte. Unde ibidem dicit apostolus: si in unius delicto mors regnavit per unum, multo magis accipientes abundantiam donationis et iustitiae, in vitam regnabunt per unum iesum christum.
Ut igitur utrumque nobis in seipso demonstraret, et mori et resurgere voluit: mori quidem voluit ut nos a peccato purgaret, unde apostolus dicit, Hebr. 9-27: quemadmodum statutum est hominibus semel mori, sic et christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata; resurgere autem voluit ut nos a morte liberaret unde apostolus, I Cor. 15-20 christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
Effectum igitur mortis christi in sacramentis consequimur quantum ad remissionem culpae: dictum est enim supra quod sacramenta in virtute passionis christi operantur.
Effectum autem resurrectionis christi quantum ad liberationem a morte in fine saeculi consequemur, quando omnes per christi virtutem resurgemus. Unde dicit apostolus, I Cor. 15-12 si christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? si autem resurrectio mortuorum non est, neque christus resurrexit, si autem christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides nostra. Est igitur de necessitate fidei credere resurrectionem mortuorum futuram.
Quidam vero hoc perverse intelligentes, resurrectionem corporum futuram non credunt: sed quod de resurrectione legitur in Scripturis, ad spiritualem resurrectionem referre conantur, secundum quod aliqui a morte peccati resurgunt per gratiam.
Hic autem error ab ipso apostolo reprobatur. Dicit enim II Tim. 2-16 profana et vaniloquia devita, multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenaeus et Philetus, qui a veritate fidei exciderunt, dicentes resurrectionem iam factam esse: quod non poterat intelligi nisi de resurrectione spirituali. Est ergo contra veritatem fidei ponere resurrectionem spiritualem, et negare corporalem.
Praeterea. Manifestum est ex his quae apostolus Corinthiis dicit, quod praemissa verba de resurrectione corporali sunt intelligenda. Nam post pauca subdit: seminatur corpus animale, surget corpus spirituale, ubi manifeste corporis resurrectionem tangit; et postmodum subdit: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem.
Hoc autem corruptibile et mortale est corpus. Corpus igitur est quod resurget.
Adhuc. Dominus, Ioan. 5-25, utramque resurrectionem promittit. Dicit enim: amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem filii dei, et qui audierint, vivent: quod ad resurrectionem spiritualem animarum pertinere videtur, quae tunc iam fieri incipiebat, dum aliqui per fidem christo adhaerebant.
Sed postmodum corporalem resurrectionem exprimit dicens: venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem filii dei. Manifestum est enim quod animae in monumentis non sunt, sed corpora.
Praedicitur ergo hic corporum resurrectio.
Expresse etiam corporum resurrectio praenuntiatur a Iob. Dicitur enim iob 19-25: scio quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursus circumdabor pelle mea et in carne mea videbo deum.
Ad ostendendum etiam resurrectionem carnis futuram evidens ratio suffragatur, suppositis his quae in superioribus sunt ostensa. Ostensum est enim in secundo animas hominum immortales esse.
Remanent igitur post corpora a corporibus absolutae. Manifestum est etiam ex his quae in secundo dicta sunt, quod anima corpori naturaliter unitur: est enim secundum suam essentiam corporis forma.
Est igitur contra naturam animae absque corpore esse. Nihil autem quod est contra naturam, potest esse perpetuum. Non igitur perpetuo erit anima absque corpore.
Cum igitur perpetuo maneat, oportet eam corpori iterato coniungi: quod est resurgere.
Immortalitas igitur animarum exigere videtur resurrectionem corporum futuram.
Adhuc. Ostensum est supra, in tertio, naturale hominis desiderium ad felicitatem tendere. Felicitas autem ultima est felicis perfectio. Cuicumque igitur deest aliquid ad perfectionem, nondum habet felicitatem perfectam, quia nondum eius desiderium totaliter quietatur: omne enim imperfectum perfectionem consequi naturaliter cupit. Anima autem a corpore separata est aliquo modo imperfecta, sicut omnis pars extra suum totum existens: anima enim naturaliter est pars humanae naturae.
Non igitur potest homo ultimam felicitatem consequi nisi anima iterato corpori coniungatur: praesertim cum ostensum sit quod in hac vita homo non potest ad felicitatem ultimam pervenire.
Item. Sicut in tertio ostensum est, ex divina providentia peccantibus poena debetur, et bene agentibus praemium.
In hac autem vita homines ex anima et corpore compositi peccant vel recte agunt.
Debetur igitur hominibus et secundum animam et secundum corpus praemium vel poena. Manifestum est autem quod in hac vita praemium ultimae felicitatis consequi non possunt, ex his quae in tertio ostensa sunt. Multoties etiam peccata in hac vita non puniuntur: quinimmo, ut dicitur iob 21-7: hic impii vivunt, confortati sunt, sublimatique divitiis. Necessarium est igitur ponere iteratam animae ad corpus coniunctionem, ut homo in corpore et anima praemiari et puniri possit.