CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Explicat secundum dubium, quomodo relatio distinguit personaliter, essentia non, sine eo quod alterum sit potentiale, per hoc quod essentia est actus quidditativus, relatio actus personalis non actuans, distinguens vel perficiens essentiam.Item tractat tertium dubium, quomodo relatio non perficiat essentiam cum sit ejus fundamentum? Et respondet negative, quia essentia ut praeintelligitur relationibus, habet omnem perfectionem excogitabilem, quod non convenit naturis creatis; est ergo fundamentum non perfectibile per relationes, sed veluti forma in qua relationes subsistunt, sicut in natura creata subsistunt supposita.
Secunda difficultas (a) est, quomodo relatio posset esse distinguens personam et essentiam non distinguens, quin relatio habeat rationem actus, quia actus est distinguere, 7. Metaph.
Respondeo, concedo relationem esse actum personalem, non actum quidditativum, quia personaliter distinguit et non quidditative. Essentia autem est actus quidditativus et quidditative distinguens: actus autem quidditativus est simpliciter perfectus, quia infinitas, non sic autem est actus personalis de se formaliter infinitus.
Et si dicatur, quod actus distinguens est actus ejus quod non distinguit, falsum est, nisi illud quod non distinguit, distinguatur per actum distinguentem, sicut in creaturis humanitas distinguitur in Socrate et Platone per A et B, et ideo ibi actus distinguens etiam individualiter, est actus ejus quod non distinguit, quia actus ille distinguens distinguit illam naturam quae non distinguit. Non ita est hic, quia proprietas personalis non distinguit essentiam, nec contrahit, nec determinat.
Tertia difficultas est (b), quomodo potest esse relatio nisi requirat propriam rationem fundamenti? Fundamentum enim videtur esse prius relatione et quasi perfectibile per eam, non 'e converso. Relatio enim non videtur perfici a suo fundamento, quia tunc praesupponeretur suo fundamento: ergo cum essentia sit fundamentum istarum relationum, videtur esse quasi materia illarum.
Respondeo, quod in creaturis ordo generationis, et ordo perfectionis sunt contrarii, sicut patet 9. Metaph. quod illa (c), quae sunt priora generatione sunt posteriora perfectione, et ratio est, quia creaturae procedunt de potentia ad actum, et ideo de imperfecto ad perfectum, et ideo prius pervenitur via generationis ad imperfectum quam ad perfectum. Sed eundo (d)ad simpliciter primum, oportet quod ipse sit simpliciter primum, et origine et perfectione, etiam secundum Philosophum ibidem, quia totus ordo originis et perfectionis reducitur ad aliquid primum perfectionis, sicut ad primum originis totalis. In divinis igitur simul debent intelligi concurrere ordo generationis et ordo perfectionis.
Sicut igitur (e) in creaturis, si concurrerent isti duo ordines semper uniformiter, non quaereremus primo materiam quae substaret formae, et secundo formam ; sed quaereremus primo formam, quae nata esset dare actum materiae, et secundo quaereremus materiam, quae nata esset recipere esse per illam formam, vel suppositum quod natum esset subsistere per illam formam : ita in divinis,incipiendo a primo signo naturae, omnino primo occurrit essentia divina, ut est esse per se et de se, quod non competit alicui naturae creaturae, quia nulla natura creata habet esse prius naturaliter aliter quam in supposito. Ista autem essentia secundum Augustinum 7. de Trin. Est qua Pater est, et qua Filius est, licet non sit qua Pater est Pater, et qua Fi lius est Filius. Isti igitur essentiae (f) abstractissime consideratae, ut priori omnibus personalibus, convenit esse per se, et in isto priori occurrit non ut aliquid receptivum alicujus perfectionis, sed ut infinita perfectio potens in secundo signo naturae communicari alicui, non ut forma informans materiam, sed ut quidditas communicatur supposito, tanquam formaliter existenti per eam, et ita pullulant (ut quidam dicunt) relationes ex ea, et personae in ea et ex ea, non quasi (g) quaedam formae dantes esse sibi, vel quasi quaedam supposita in quibus recipiat esse, cum sit simpliciter ens, sed quibus suppositis dat esse, ut quo formaliter illa supposita sunt, et quo sunt Deus, et ita relatio illa pullulans cum sit per se subsistens, ipsa pullulat non ut forma essentiae, sed ut nata esse Deus ipsa Deitate formaliter, licet non ut informante ipsam, sed ut existente eadem sibi perfectissima identitate.
Nullo autem modo e converso, relatio est essentiae, ut quo formaliter essentia est determinata vel contracta, vel aliquo modo actuata per ipsam, quia haec omnia repugnant infinitati essentiae, ut primo occurrit sub ratione actus infiniti. Concedo tunc, quod essentia est fundamentum istarum relationum, sed non fundamentum quasi potentiale recipiens istas, sed fundamentum quasi per modum formae, in qua istae formae natae sunt subsistere, non quidem per informationem, sicut similitudo est in albedine, sed sicut subsistens dicitur esse in natura, sicut Socrates dicitur subsistere in humanitate, quia Socrates humanitate est homo. Non enim ex ratione fundamenti habebit rationem potentiae vel quasi potentialitatis essentia divina, sed praecise habebit rationem formae, ut qua relatio fundata in ea simpliciter est Deus.