IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(p) Istis igitur rationibus non innitendo. Nunc Doctor probat principalem conclusionem duabus rationibus, quarum prima est: Quaelibet voluntas potest elicere actum circa quodcumque objectum, eo modo quo a ratione naturali dictatur esse eliciendum ; patet ista, quia si non posset tendere in recte dictarum, vel esset naturaliter mala, vel non esset libera respectu cujuscumque objecti, quae sunt inconvenientia. Sed ratio naturalis dictat supremum bonum esse summe diligendum ; ergo voluntas sequens talem rationem naturalem potest elicere talem actum sine aliquo habitu infuso. Patet minor, quia ratio naturalis dictat, quod in omni ordine essentiali standum est ad aliquod primum, et sic cum inter diligibilia sit ordo essentialis, quia dependent ad aliquod supremum tanquam imperfectius ad perfectum, et similiter inter dilectiones est ordo essentialis, ita quod datur aliqua prima perfecta, a qua omnes imperfectae dependent, sicut mensuratum ad mensuram. Si ergo ratione naturali concludimus aliquod esse supremum diligibile, et propter se tantum diligibile, ut subtiliter probat Doctor in 4. dist. 49. et similiter concluditur ipsum esse diligendum summe, et per consequens super omnia alia, et voluntas potest elicere actum conformiter dictamini naturali sine quocumque habitu infuso, sequitur quod naturaliter possit diligere Deum super omnia. Et quod ratio naturalis non dictet aliquid aliud a summo bono esse super omnia diligendum, probo per hoc, quia charitas tantum inclinat ad dilectionem Dei super omnia; si ergo quis ex charitate diligeret Deum super omnia, tunc charitas non esset virtus, patet, quia non inclinaret ad actum conformiter se habentem dictamini naturali ; ad hoc ergo ut dicatur virtus, requiritur quod sit conformis rationi naturali in eliciendo actum, et cum ipsa inclinet ad summum bonum propter se diligendum, sequitur quod ratio naturalis dictat tantum summum bonum esse summe diligendum.
Secunda ratio fundatur super dictum Philosophi 9. Ethic, de forti Politico, et praesupponit unum, quod quis via naturali non possit scire post hanc vitam esse aliam, quia nec via naturali potest scire animam esse immortalem, ut probat Doctor in 4. dist. 43. quaest. 2. et ideo si fortis Politicus sola ratione naturali se exponit periculo mortis, non se exponit quia scit se melius habiturum post hanc vitam, cum nesciat aliam esse. Hoc praesupposito arguit sic : Fortis politicus secundum rectam rationem exponit se morti propter conservationem Reipublicae, quia magis bonum; ergo secundum rectam rationem tenetur magis diligere bonum Reipublicae quam vitam corporalem; sed bonum divinum, quod est simpliciter summum bonum, incomparabiliter excedit quodcumque bonum Reipublicae: ergo secundum rectam rationem et dictamen naturale potest quis magis diligere illud summum bonum quam seipsum.
(q) Dicitur hic. Datur hic una responsio, quod ideo fortis Politicus se exponit morti, quia in tali actu experitur maximam jucunditatem, quia tunc experitur maximum bonum virtutis, et ideo propter illum actum ita perfectum debet se exponere morti, et plus diligere illum actum virtutis quam salutem propriam.
(r) Contra. Haec responsio parum valet, imo magis concludit propositum, quia si magis volo esse Reipublicae quam esse proprium, et esse actus virtutis, magis diligo rempublicam quam esse proprium, et esse actus virtutis. Cum ergo fortis politicus propter conservationem Reipublicae velit se non esse, et per consequens etiam velit illum actum virtutis non esse, quia destructo ipso, destruitur omne fundatum in eo, et vult hoc propter salutem Reipublicae, ergo absolute magis diligit esse Reipublicae quam esse proprium, et esse actus virtutis. Addit etiam unam persuasionem . Theologicam, quia si quis non potest diligere Deum super omnia, nisi habeat habitum charitatis, sequitur quod si quis experiretur se diligere Deum super omnia, quod possit naturaliter cognoscere habitum charitatis sibi inesse, quia sciret talem actum non posse esse sine charitate: hoc autem est manifeste falsum.
(s) Quantum ad illum articulum. Doctor in isto articulo exponit quomodo intelligatur quid sit diligere Deum super omnia; dicit quod dilectio Dei super omnia potest intelligi extensive vel intensive. Primo, est magis velle esse Dei in se, quam esse cujuscumque alterius. Secundo modo, quod velit esse Dei in se majori et intensiori affectu quam esse cujuscumque, ita quod si diligit creaturam dilectione intensiva ut quatuor, dilectio Dei debet esse intensior. Loquendo de dilectione Dei super omnia extensiva, clara est conclusio, quod quilibet magis tenetur velle esse Dei, et cujuscumque perfectionis intrinsecae ipsius Dei, quam velle esse cujuscumque creaturae. Sed loquendo de dilectione intensiva, dicunt quidam quod talis dilectio potest dici major, quia ferventior sive tenerior, sicut mater diligit filium, vel major, quia firmior et stabilior, sicut pater diligit filium ; et dicunt quod quilibet tenetur diligere Deum super omnia intensive, loquendo de dilectione firmiori et stabiliori, non autem loquendo de dilectione ferventiori, quia aliquando invenit se quis ferventius diligere creaturam, quam alias Deum. Et confirmatur, quia si posset pro statu isto utroque modo diligere
Deum super omnia, id est, ferventius et firmius, sequitur quod posset im plere illud praeceptum Deut. 6. Diliget Dominum Deum, etc. cujus oppositun habetur in littera a Magistro et Augustino, qui volunt quod hoc praeceptum sit, nec quod teneamur illud implere in via, sed quod implebimus ic patria.