Ne derelinquas me domine. Hic ponitur oratio: et petit removeri quod timet, et petit sibi praestari quod amat, ibi, intende in adjutorium meum. Hic petit non amoveri, scilicet praesentiam dei; unde dicit, ne derelinquas me, domine deus meus, scilicet in tribulatione: psalm. 90: cum ipso sum in tribulatione: deuter. 31: dominus deus tuus est, non dimittet te. Et si ad modicum videaris me derelinquere, tamen omnino, ne discesseris a me, quia timeo quod per me non possim subsistere: Isaiae 54: misericordia mea non recedet a te. Intende in adjutorium meum, idest adjuva me ut proficiam. Et nota quod istum versiculum dicit ecclesia in principio omnium horarum, quia versiculus iste valet contra omnes tentationes. Unde cum incipimus orare, diabolus tentat nos: propter quod petit auxilium: ideo dicit, intende, quia tu es deus dator et conservator salutis meae: psalm. 143: qui das salutem regibus etc..