In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Pastam, licet non differat specie a pane cocto, non esse consecrabileni ; panem tamen redactum in pastam, consecrabilem esse. D. Thom. hic quaest. 1. art. 1. et 3. part. quaest. 75. art. 6. docet distingui pastam specie a pane cocto.
Quoad (a) secundum dubium bene probabile est, quod pasta et panis non differunt specie, quia per decoctionem pastae in furno, vel alio modo ab igne, non fit nisi exhalatio humoris aquei commixti cum partibus farinae, et haec mixtio est per juxtapositionem: talis autem separatio non mutat speciem, quia nec etiam mixtio. Nec tamen de pasta potest confici, quia noluit Christus in Sacramentis suis istam subtilem disputationem de differentia specifica imponere nobis, sed quod panem triticeum usualem haberemus communiter pro materia consecrationis, ut sic secundum Damascenum lib. 4. cap. 14. illud quod communiter consuevit esse nutrimentum corporale, ipsum vel simile esset nobis Sacramentum institutum spirituale.
Et si arguas : Panis fit pasta per modicam compressionem in digitis, quare nec post talem compressionem a digitis videtur materia consecranda, sicut ante decoctionem ? Respondeo, hoc probat quod non differt specie panis a pasta, sed non probat quod pasta sit materia consecrabilis. Et si quaeras de pane tali recenti et reducto in pastam, an sit consecrabilis? Respondeo quod sic, quia quantumcumque remittatur in illo consueta duritia, quae consuevit esse in pane cocto, tamen ex quo semel coctus est, et panis fuit, nisi manifeste recedat a ratione panis usualis, non recedit a ratione panis consecrabilis.