IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Explicat duos modos amandi Deum supet omnia. Primus, appretiative seu extensive, id est, ut citius optandum esset omnia alia non esse, quam Deum non esse. Quod Deus hoc modo sit amandus super omnia, tenet Doctor cum communi. Secundus modus est intensive, et secundum quosdam distinguitur, in magis ferventer et tenere, et magis firmiter) et dicunt Deum super omnia firmiter aman dum, non tamen super omnia ferventer. Doctor rejicit hoc, quia loquendo de amore intellectivo, si est alio ferventior, est etiam firmior, et si quis tenerius diligit, et minus firme, teneritudo est ex parte sensitiva. Ait ergo Scotus Deum esse diligendum super omnia intensive et extensive, et ideo tribuitur ei, quod velit nos teneri ad amorem Dei intensiorem omni alio ; et Valentia 2. 2. dist. 3. quaest. 4. part. 1. dicit neminem praeter Scotum hoc tenere. Sed Scotus hoc non tenet, et alii multi tenent, ut Alens. 4. part. quaest. 17. m. 2. g 3. D. Bonav. 4. dist. 6. art. 2. quaest. 1. Dur. 4. d. 17. quaest. 4. Angelus v. Contritio. Petr. a Soto de justific. impii lect. 4. et 15. Scotus vero tantum ait Deum super omnia amandum esse extensive et intensive, sicut explicantur haec ab aliis, id est tenerius et firmius Deum plus caeteris amandum, quia intensive illis duobus modis pro uno et eodem reputat ; sed non dicit majore amore graduali eum esse amandum, sed solum majori affectu, ad quem sufficit majoritas appretiativa, seu affectus magis exclusivus oppositi. Praeterea 1. d. 1. q. 4 et 3. d. 28. q. 1. in Report. ait quod eodem actu diligo Deum et proximum ; ergo non est hic comparatio unius ad alium. Item hac d. in Report. loquens de dilectione intensiori Dei, subjungit: non oportet hic amare Deum super omnia, scilicet illo modo. Potest etiam dici, (res est difficilis valde) quod intensiori amore charitatis necessario diligitur Deus, quia charitas nequit tendere intensius in aliud, quia ordinate semper agit; ita Bannes 2, 2. q. 26. art. 2. dub. unio. con. 3. Alii putant simul cum Dei amore nihil aliud licite intensius amari ; ita Rubion d. seq. quaest. 1. art. 3. con. 3. Si tamen loquamur de amore naturali alterius, falsum videtur. Alii, ut Richard. hic art. 7. q. 1. Bannes supra, aiunt Deum diligi necessario eodem actu charitatis, quo proximus, et principalius. Ex his facile Scotum defendes in hac difficili quaestione.
De primo dico, quod illud super omnia potest intelligi extensive, puta quod plus diligat Deum quam omnia alia, citius vellet omnia alia non esse, quam Deum non esse ; et intensive, puta ex majori affectu vult Deo bene esse quam alicui alteri.
De primo membro, conceditur communiter, quod nihil aliud a Deo, nec omnia simul sunt aeque appretianda, sicut Deus.
De secundo, ponitur una distinctio, quod amor excedit amorem, vel quia ferventior sive tenerior, vel quia fortior sive firmior ; et dicuntur isti amores sese excedere, sicut mater dicitur tenerius et ardentius diligere filium, pater vero fortius et firmius, quia majori periculo se exponeret pro amore filii. Hoc modo dicitur, quod dilectio Dei debet esse super omnia, quia quantum ad firmitatem, ne scilicet aliquid aliud possit ab hoc evellere; sed non oportet, quod sit super omnia, quantum ad fervorem et teneritudinem et dulcedinem, quia aliquando invenit se quis ferventius diligere creaturam, quam alias Deum.
Confirmatur hoc, quia si posset pro statu isto utroque modo diligere Deum super omnia, igitur posset implere illud praeceptum Deuteron. 6. Diliges Dominum Deum tuum, etc. cujus oppositum habetur in littera a Magistro et Augustino et Anselmo, qui nolunt, quod hoc praeceptum sit, nec quod teneamur illud implere, sed quod implebimus.
Contra istam (t) distinctionem arguitur, quia solum hoc magis diligitur quod firmius diligitur ; hoc enim magis diligo, cui minus volo malum accidere, et pro cujus bono salvando magis me expono ex amore, quia exponere sequitur amorem, et hoc loquendo de amore, qui est actus voluntatis, non de illo qui est passio appetitus sensitivi ; etsi igitur aliqui dicantur diligere ferventius vel tenerius, qui tamen firmius non diligunt, hoc non est ex aliquo excessu amoris intellectivi in eis, sed forte alicujus passionis amoris sensitivi ; sicut aliqui qui dicuntur devoti, sentiunt aliquam majorem dulcedinem quam alii multo solidiores in amore Dei, qui centuplum promptius sustinerent martyrium: nec dulcedo est actus voluntatis elicitus, sed passio quaedam actu retributa, qua Deus allicit et nutrit parvulos, ne deficiant in via.
Dico igitur, quod illud super omnia debet intelligi utroque modo ; sicut enim teneor diligere Deum super omnia alia extensive, ita etiam majori affectu quam aliquod aliud. Et dico majori simpliciter, quia scilicet magis repugnat effectui opposito, quia facilius posset inclinari ad oppositum dilectionis cujuscumque alterius quam Dei. Quod additur de illo praecepto, non valet, quia pari ratione fuisset dancium praeceptum de visione Dei, non ut impleretur, sed ut sciremus quo esset tendendum, cujus oppositum satis patet.
Dico igitur, quod illud praeceptum extensive et intensive, secundum viam praedictam, potest impleri in via, sed non quantum ad omnes conditiones, quae exponuntur per illas additiones ex toto corde et ex tota anima, etc. quia non potest esse in vita ista tanta recollectio virium, ut amotis impedimentis possit voluntas tanto conatu ferri, quanto posset, si vires essent unitae, et non impeditae. Et quoad talem intensionem actus, expulsis et recollectis viribus, debet intelligi dictum Augustini et Magistri, quod praeceptum illud non impletur in via, nam pronitas virium inferiorum pro statu isto impedit superiores ab actibus perfectis.