Psalmista confessus est se passum afflictionem suam pro peccato suo; hic autem promittit cautelam in posterum. Titulus talis est, in finem canticus David pro Idithum. Et hoc non est novum, licet sit novus titulus: quia ut habetur in historia 1 Paral. 15, quando David arcam foederis quae fuerat capta a Philistaeis reduxit, quatuor millia cantorum instituit, qui Psalmos canerent; quos posuit intus, quos Asaph, Itamar, et Idithum vocavit, et hic ponitur in titulo. Et sicut Origenes dicit, haec consuetudo erat etiam apud Graecos, quod si aliquando aliqui poetae erant qui carmina recitabant in populo, si non erant ab ipsis recitantibus facta, sed ab aliis, victoria non dabatur recitatori, sed poetae.
Sic etiam fit de Psalmis; nam omnes Psalmos fecit David, et quosdam ipse cantavit coram arca, ut habetur 2 Reg. 6: quosdam dabat aliis cantandos: et ideo illi quibus dabantur, erant quasi cantores, et eis intitulantur: tum propter dignitatem, quia fuerunt prophetae, tum propter mysterium.
Unde hoc competit mysterio Idithum, quod interpretatur intus vir sciens, vel transiliens; et signat transilientem vanitatem mundi, de qua multum in hoc Psalmo agitur. Dividitur ergo Psalmus iste in partes duas. In prima ponit cautelam quam habet ad evadendum pericula. In secunda ostendit necessitatem cautelae, ibi, ecce mensurabiles. Circa primum duo facit. Primo praemittit cautelam. Secundo ostendit periculum ex ea incidens, ibi, obmutui.
Circa primum duo facit. Primo praemittit cautelam.
Secundo ponit rationem cautelae, ibi, posui ori meo. In cautela consideranda sunt tria: scilicet cavendi propositum; unde ait, dixi, idest cum deliberatione in corde meo statui et proposui: Eccl. 2: dixi in corde meo, vadam et affluam deliciis.
Secundo considerandum est quid proponat: quia, custodiam vias meas, idest processus meos. Et debet homo custodire vias dei ut imitetur: job 23: vestigia ejus sequutus est pes meus. Viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. Item debet custodire vias suas ne erret: Deut. 4: custodite vias vestras et studia vestra. Tertio considerandus est fructus qui ex hoc sequitur: ut non delinquam in lingua mea. Homo debet diligenter se custodire ab omnibus peccatis, et praecipue a peccato linguae, quia faciliter in eis prolabitur: lingua enim est mobilis, et de facili prorumpit in malum.
Vel alia ratio est, quia lingua est immediatum organum ad interiorem conceptum cordis explicandum.
Unde quam cito verbum est in corde, est in lingua; et ideo oportet diligenter custodiri. Consequenter ponitur ratio hujus custodiae, posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me; quasi dicat: haec est ratio quare sic custodio vias meas, quia semper adversarius est contra me.
Alibi dictum est, quod homo ponat custodiam cordi: Prov. 4: omni custodia serva cor tuum; hic dicit quod ponat custodiam ori, quod non claudatur totaliter, sed debet custodiri, idest servari a malis verbis quantum ad tempus, et quantum ad ea quae dicit: Eccl. 8: omni negotio tempus est, et opportunitas. Et quare posui ori meo custodiam? cum consisteret peccator adversum me. Hoc exponitur tripliciter. Unus sensus est: adversum me, ad insidiandum; et tunc magis necessaria est cautela: Eccl. 5: si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum: Matth. 22: ut caperent eum in sermone. Secundus sensus est: adversum me, ad injuriandum vel impugnandum: quia etiam tunc cum impugnat, debes tibi cavere, quia ibi est virtus: 1 Petri 2: cum malediceretur, non maledicebat. Tertius sensus est. Adversum me, idest in conspectu meo, ut instruatur: et tunc necessaria est cautela ne omnia omnibus proferat.
Quaedam enim sunt proferenda justis, quae non sunt dicenda peccatoribus: 1 Cor. 3: non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: matthaei 7: nolite sanctum dare canibus; quasi dicat: posui custodiam ne secreta doctrinae propalarem peccatoribus. Obmutui.
Hic ponit periculum cautelae in quod posset incidere; propter quod dicit: videns peccatores impugnantes contra me, proposui omnino tacere; unde dicit, obmutui, idest penitus tacui. Sed quandoque contingit quod propter cautelam aliquis indiscrete tacet aliquando: et aliquando aliquis tacet exterius, et turbatur interius. Eccl. 33: praecordia fatui quasi rota praecurrens. Sed iste non turbatur interius; ideo dicit, humiliatus sum, scilicet intus, sed periculum est: quia dum volui tacere a malis, silui etiam a bonis: vel a bonis verbis, quae non dixi: vel a bonis hominibus, quibus nolui loqui.
Eph. 4: omnis sermo malus de ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem fidei etc.. Unde sequitur: et dolor meus renovatus est; quasi dicat: prius dolui de indiscreta locutione, modo doleo de indiscreta taciturnitate; quasi dicat: innovavit me dolor. Sed adhibetur remedium internae charitatis; et ideo dicit: concaluit cor meum intra me, idest concitatus est calor charitatis in corde meo. Prov. 6: numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta ejus non ardeant? sic impossibile est quod homo abscondat verba dei, cum inflammatur cor charitate.
Psal. 118: ignitum eloquium tuum etc..
Causa autem hujus concitationis est meditatio de divinis; unde dicit: et in meditatione mea exardescet ignis. Nihil amatur nisi bonum et pulchrum.
Unde in exterioribus amoribus visio corporalis est causa amoris. Et ideo si vis accedere ad spiritualia, oportet quod accendatur cor tuum amore dei. Effectus concitationis est, quia qui proposuit tacere, movetur ad loquendum; unde dicit, locutus sum.
Act. 2: repleti sunt omnes spiritu sancto, et coeperunt loqui. Gregorius: spiritus quos replet, ardentes pariter et loquentes facit. Job 4: conceptum sermonem quis retinere potest? simile dicitur Hier. 20: factus est sermo domini etc.. Et dixi, non loquar ultra etc. Et sequitur, et factus est in corde meo quasi ignis. Vel exponitur secundum Glossam, obsurdui, idest factus sum surdus. Deus non dat gratiam homini nisi utatur illa; et ideo quando quis per negligentiam gratia sibi data non utitur, deus aufert ei, ut patet de talento. Luc. 19: auferte ab eo mnam, et date ei qui decem mnas habet. Et ideo dicit, obsurdui et humiliatus sum, idest dejectus; et tunc non sonat in virtutem, sed delictum: et ideo dicit, concaluit cor meum prae solicitudine.
Origenes exponit aliter: dixi, custodiam vias meas.
Punctus. Ut non delinquam in lingua mea, posui ori meo custodiam. Et post, dum consisteret peccator adversum me, obmutui. Est autem triplex genus hominum. Quidam in tribulationibus positi maledicunt persequentibus se; quidam benedicunt; quidam sunt medii, qui saltem perveniunt ad hoc quod tacent. Ita evasit gradum primum, quia posuit ori suo custodiam, et non maledicebat. Sed quia obmutuit, et non benedicebat, evasit secundum gradum, quia sentiebat dolorem, et aestuabat intra prae indignatione etc..