In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Sententia Graecorum, Christum passum esse luna 14. et Coenam instituisse luna 13. et per consequens consecrasse in fermentato, suadetur tribus argumentis.
Tertium (a) dubium includit majorem difficultatem. Graeci enim dicunt, quod necesse est conficere in fermento, et ideo negant Latinos conficere; et antecedens nituntur probare per Evangelia. Dicunt enim, quod Christus passus est luna quartadecima, ut impleretur figura legis de Agno Paschali, qui immolabatur luna 14. et hoc futurum Christus praenoscens praevenit comedere Agnum Paschalem ante lunam 14. dicunt autem tunc inter Judaeos panem fermentatum esse in usu ; non enim erat eis interdictus panis fermentatus ante 14. diem mensis primi ad vesperam. Ex hoc concludunt Christum tunc usum fuisse fermento, et per consequens ipsum confecisse in fermento.
Pro ista opinione adducunt alia de Evangelistis, ut illud Joan. 18. cap. Quod non introierant Judaei in proetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha. Pascha autem accipitur ibi pro Agno Paschali, qui debebat comedi 14. luna ; ergo 14. luna tradiderunt Christum Pilato. Item Joan. 13. legitur, quod ante diem festum Paschoe, et sequitur totum illud de Coena et institutione
Eucharistiae ; ergo ante diem illum, in quo immolabatur Agnus Paschalis, per consequens ante lunam 14.
Item, Matth. 26. dicitur, quomodo Judaei cogitaverunt occidere Christum dicentes: non in die festo; ille autem dies festus principalis erat luna 15. juxta illud Numer. 28. Quartadecima die mensis primi Pascha erit, et decimaquinta die solemnitas, supple principalis: ergo de illo intelligitur in Joanne, cum dici tur : Ante diem festum, etc.