In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Datum esse praeceptum affirmativum de amando Deum super omnia, Deut. 6. Matth. 22. Si quaeras quando ligat hoc praeceptum 5 Doct. ait forte die Dominico, id est, non asserit, sed dubitat tantum, quia si die festo non ligat, nescitur quando ligat. Id autem asserunt Fab. v. Charitas quaest. 20. Angelus v. Feriae. Nicol. de Orbellis hic. Nicol. de Nisse, hic tract. 5. part. 3. quaest, I. S. Anton. 2. part. tit. 9. cap. I. Marsil. 4. quaest. 12. art. I. et alii. Lorca 2. 2. s. 3. d. 57, citat pro hoc Bonavent. 3. dist. 37. art. 2. quaest, i. Alm. ibi quaest. unic. con. ult. inclinat Petr. a Soto lect. 13. de paenit. et Viguer. c. 16. g 4. vers. II. De quo dixi supra dist. 9. quod sentio, juxta mentem Scoti, loquitur dubitative, ut dixi, vel de congruitate tantum.
Quantum ad secundum dico, quod illud praeceptum affirmativum Deuter. 6. et Matth. 22. Diliges Dominum Deum tuum, etc. non tantum obligat semper ad oppositum fugiendum, ne scilicet insit actus odii, sed obligat pro aliquando ad actum elicitum, quia ille actus est circa finem, ex cujus bonitate descendit omnis bonitas moralis in actibus, qui sunt ad finem; sicut igitur homo tenetur habere aliquem actum virtuosum, ita tenetur habere aliquem actum illius praecepti circa finem gratuite diligendum. Quando: autem sit hoc, forte determinavit hoc illud praeceptum divinum : Sanctifica Sabbatum, et maneat unusquisque apud se, id est, recolligendo se et ascendendo ad Deum suum. Et Ecclesia specificavit, quantum ad Missam audiendam in die Dominico, de Consecr, dist. 2. cap. Missas: non est autem simile de praecepto diligendi proximum, sicut patebit dist. seq.