Hic convertit se ad deum, et exardescit.
Locutus sum in lingua mea: notum fac mihi, domine, finem meum et numerum dierum meorum. Ponitur hic duplex petitio. Prima, ibi, notum fac mihi domine finem meum. Finis accipitur hic christus. Rom. 10: finis legis christus. Et dicit, domine notifica mihi christum. Alia petitio est, ibi, notum fac mihi numerum dierum meorum, idest volo considerare qualis sit vita praesens, ut possim eam comparare ad finem illum: quia isti dies sunt mali, pauci et imperfecti; illi autem sunt perfectissimi: et tunc scitur quod, non sunt condignae passionis hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis, ut dicitur Rom. 8. Et sic, sciam quid desit mihi, idest quomodo sum imperfectus ad illam vitam. Origenes dicit, quod finis sumitur hic pro perfectione. Quaelibet enim ars habet finem quem intendit, qui est perfectio ejus; et sic dicit, notum fac mihi finem meum, idest quae sit summa perfectionis via, in qua vis me ambulare.
Psalm. 118: omnis consummationis vidi finem.
Et numerum dierum meorum: idest opera mea, quae sunt dies; quasi dicat: fac me recte judicare opera mea quantum valent. Et hoc, ut sciam quid desit mihi, scilicet a perfectione. Vel potest exponi simpliciter de fine vitae: quia, sicut dicitur Eccl. 7, in omnibus operibus tuis memorare novissima tua. Et numerum dierum meorum etc. Idest quantum vivam, ut praeparem me ad poenitentiam.