CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Respondet primo ad argumenta Henrici. Secundo ad argumenta Goffredi. Tertio ad principalia, singula exactissime discutiens,
(a)Ad argumenta pro opinionibus. Ad primum de Augustino contra Maximinum: patet quomodo Filius nullo modo est de nihilo, sed est vere de substantia Patris. Sed si quaeras : posita originatione et consubstantialitate, adhuc quaeritur sicut de materia vel de quasi materia, de quo est Filius. Respondeo quod non est ibi materia, et ideo non est ibi de aliquo sic: et cum dicitur ultra, igitur de nihilo, non sequitur, sed sequitur, ergo de nulla materia.
Sed dices, tunc est creatura, dico quod falsum est, quia creatura est post nihil, id est, post non esse sui et cujuscumque in ea, non ita Filius: non tantum quia suum esse est aeternum, sed etiam quia sicut est secunda persona, sic prius origine est suum esse formale in prima persona.
Ad aliud Augustini de Trin. 7. c. 4. hoc nihil valet ad propositum, sicut in quaestione praecedente expositum est. Quod vero alii arguunt essentiam subjective generari, ex falso inferunt falsum. Ad argumenta eorum : Ad primum dico, quod hic non sunt termini aliqui correspondentes generationi ut mutatio est, quia nihil hic, quasi aliquo modo prius sub privatione, et postea sub forma: generationis vero termini sunt privatio et forma, ut generatio est mutatio. Generatio autem ut est productio tantum habet ipsum productum, non autem generatio ut sic, habet terminum a quo, nisi loquendo de principio productivo, et sic termini generationis sunt producens et productum: et ex hoc non sequitur quod aliquid sit quasi subjectum, sed sequitur ex hoc, si generatio est univoca, quod aliquid sit commune gignenti et genito: et hoc concedo, sed non commune ut materia, sed ut forma vel actus in utroque. Cum arguitur post de generatione et termino, patet responsio quod relatio non est in essentia sicut forma in materia: sed si persona est ibi relativa, tunc relatio est in essentia sicut proprietas suppositi est in natura. Esse autem in aliquo, ut suppositum vel ratio suppositi in natura, nihil infert de esse in, ut forma in materia, licet quando natura est imperfecta, proprietas individualis aliquo modo informet naturam, sicut dictum fuit in tertio articulo solutionis in prima difficultate.
Sed objicitur eo modo quo generatio praecedit Filium secundum modum intelligendi, in quo est ? non in essentia ut in Patre, quia ut in ipso est, non habetur per generationem ; non ut in Filio,
quia praecedit Filium aliquo modo et est in aliquo, quia non est per se subsistens, quia tunc esset persona, non prima; igitur secunda persona praecederet Filium. Respondeo, in quo est creatio passio ? est eadem quaestio, imo difficilior, quia hic potest dari quod est in essentia dupliciter, et tanquam in fundamento, et tanquam proprietas personae in natura, in qua est illa persona, et utrumque sine potentialitate essentiae. Nec secundus modus est difficilior, quam de relatione, quia generatio passiva est proprietas eadem cum filiatione, tantum alio modo grammaticaliter concepta.
Cum tertio arguitur, quod omni potentiae activae correspondet potentia passiva, etc. respondeo, primae potentiae activae non correspondet aliqua potentia passiva, sicut patet de potentia creandi, et hoc loquendo proprie de potentia passiva, ut in quam vel de qua aliquid proprie producitur; potentiae tamen activae correspondet aliqua passiva, quam ipsi vocant potentiam objectivam, quae est potentia producibilis, et hoc modo concedo, si Pater est fecundus active, quod Filius est producibilis, sed ex hoc non sequitur aliqua potentia quasi materiae , sicut nec sequitur in creatione.
Cum ultimo arguitur de igne, dico quod si ignis generaret de se et communicaret genito suam formam, ut formalem terminum generationis, non autem esset substantia sua in potentia ad formam ignis generandi, sed ipse ignis esset perfecte productivum , tunc enim non requireret aliquam causam concausantem. Ita est in proposito primum principium, nec aliud principium in eodem genere principii, nec in alio requirit concausans secum ad principiandum.
Cum arguitur ad principale per Augustinum 7. De Trinit. c. 6. respondeo quod Augustinus subdit ibidem : Quasi aliud sit ibi essentia, et aliud persona. Similiter concedo quod non proprie dicitur aliquam personam esse de essentia absolute, sed addendo cum substantia aliquam personam originantem, bene dicitur quod aliqua persona originata est de substantia illius personae, ita quod haec : Filius est de essentia divina, non est ita concedenda, sicut haec : Filius est de substantia Patris, quia per secundam exprimitur consubstantialitas et originatio , propter genitivum constructum cum casuali praepositionis, per primam autem non notatur aliquid originans.
Ad aliud dicendum, quod licet Augustinus dicat Filium esse Filium substantiae Patris 15. de Trin. c. 19, et Doctor quidam dicat illam esse propriam, tamen videtur probabilius, quod quandocumque relativum construitur cum aliquo in tali habitudine casuali, in qua aliquid natum est terminare illam relationem ut correlativum, tunc construitur cum illo praecise ut cum correlativo. Exemplum, Pater construitur cum suo correlativo in habitudine genitivi, simile in habitudine dativi, majus in habitudine ablativi, secundum communem sermonem: et ideo videtur, quod cum quocumque construitur tale relativum expresso in tali habitudine casuali, illud notatur esse correlativum hujus relativi: non enim dicimus : iste canis est filius hominis, quia est filius, et est hominis ut domini, ita quod ly hominis construatur cum ly canis , ex vi possessoris vel possessionis, sed videtur significare, quod construatur cum ly canis, in ratione relativi, ut patris. Ita igitur ista : Filius essentiae, videtur accipi essentia, ut correlativum ejus relativi, cum quo construitur, et tunc auctoritas Augustini. de Trin. 15. c. 19.debet exponi sicut ipse exponit: Filii charitatis suae, id est, Filii sui di lecti. Et tunc ad argumentum illud, cum arguitur quod ad illam, est de essentia, sequitur ista, quod est essentiae: nego consequentiam, quia consequens notat relationem esse inter Filium et essentiam , sicut suum correlativum quod non notat antecedens , sed tantum consubstantialitatem in essentia cum origine notata in illo, quod construitur cum essentia.
Ad ultimum dico, quod de non tantum notat identitatem, sed notat identitatem sui casualis, et hoc in ratione formae cum dis inctione illius, quod additur suo casuali ut principii originantis, sicut dictum est prius.
Ad argumenta in oppositum, ad aliud de 15. de Trin. responsum est. Ad illud contra Maximinum, patet etiam ex dictis.Ad ultimum de Filio in creaturis quod est de substantia Patris, patet responsio ex dictis in solutione quaestionis; quia illud de, quod pertinet ad rationem filiationis, non dicit circumstantiam causae materialis, sed magis sufficit, si illud de quo est Filius, sit ut forma communis Patri et Filio, et sic non subjectum generationis, sed terminus formalis ejusdem.