IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Tertium dubium includit majorem difficultatem, etc. In hoc dubio resolvit duo : primum est Christum consecrasse in azymo, et non in fermentato ; secundum vero est, utramque esse materiam idoneam et sufficientem, quantum est ex parte materiae.
Prima resolutio dependet ab illa quaestione, nempe quando Christus instituit Sacramentum, utrumque breviter hic comprehendemus.
Notandum itaque praeceptum fuisse Judaeis comedere Agnum Paschalem, luna c 14. id est, decimaquarta die mensis primi, qui Judaeis Nisan appellabatur ; annos enim habebant lunares, et computabant annum a primo die post aequinoctium vernum.
Hoc praeceptum habetur Exodi 12. Levit. 23. Num. 28. luna autem 15. id est, dies sequens decimamquintam mensis vocabatur Pascha, id est, transitus Domini, quando interficiens primogenita Aegypti transiit domos Judaeorum, eos liberavit a servitute, et eo die primum egressi sunt a captivitate ; hic dies etiam vocabatur dies azymorum primus, in quo praeceptum erat
Judaeis vesci solis azymis, et deinceps per septem dies, ut constat ex iis locis citatis. Septem diebus azyma comedetis, in die primo non erit fermentum in domibus vestris. Usus autem azymorum incipiebat die 14. ad vesperam primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma, usque ad diem vigesimum ejusdem mensis ad vesperam, etc.
Festa etiam Judaeorum continebant primam et secundam vesperam eo ritu quo in Ecclesia celebrantur festa duplicia cum utrisque vesperis. Levit. 23. A vespera usque ad vesperam celebrabitis Sabbata vestra, etc. Juxta ergo computum naturalem, quo Judaei numerabant dies suos, incipiebat ipsis dies ab aurora seu ortu Solis ; hinc Joan. 19. ex communi consensu Ecclesiae dicitur Christus cruci affixus hora sexta, quae nobis est duodecima, computando a media nocte, illis autem sexta ab ortu Solis, et Matth. 20. dicitur ivisse paterfamilias primum summo mane, ut conducat operarios in vineam suam, deinde hora tertia, deinde hora sexta, deinde hora nona, deinde hora undecima.
Accedit illud Levitici citatum insinuare peculiare quid; si enim dies naturalis inciperet a vespera, non esset necessarium ordinare, ut Sabbata a vespera usque ad vesperam celebrarent Judaei.
Ex his dependet solutio hujus difficultatis, in qua variae sunt sententiae. Primus est error quorumdam asserentium Christum non celebrasse hoc anno Pascha Judaeorum, quem apud Sanctes tuetur , Villagagnon ; et eumdem insinuat Theophylactus et Euthymius in cap. 6. Matth. atque impugnant horum fundamenta, sunt verba Christi, Lucae 22. Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum ; sed Pascha legale cum alias saepe Christus cum Apostolis manducant, non fuit cur id tum adeo manducare desideraret. Deinde ut Evangelistae referunt cum Apostolis discumbebat, sed legale stantes manducabant: ergo, etc. Deinde Matth. 26. Christus de Paschate celebrando serius collocutus est, quam ut possit immolari ab iisdem : Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha, etc. ergo non superfluit tempus.
Secunda sententia est Graecorum, a quingentis, vel circiter annis, docent quidem Christum manducasse Pascha Judaeorum luna 13. mensis, et passum esse luna 14. Euthymius in cap. 26. Matth. Super primo autem die azymorum. Nicephorus lib. 1. histor. cap. 28. citatur Theophylactus, et Epiphanius, et Chrysostomus in eamdem sententiam, quos examinabimus.
Tertia sententia est omnium Latinorum, qui docent Christum esse passum die 15. et 14. sumpsisse Pascha ex praescripto legis; sed hi etiam in varias opiniones transierunt. Luisius Legionensis in opusculo de utriusque Agni tam typici quam veri immolationis legitimo tempore, existimat hanc fieri solitam ex praescripto legis prima vespera luna 14. id est, die 13. sub vesperam secundam.
Alii docent Judaeos eo anno non sumpsisse Pascha die praescripto a lege, sed transtulisse in decimamsextam primum diem azymorum, neque Christum in festo Paschae, sed pridie eo anno mortuum. Hanc sequuntur plures, Paulus Burgensis in additionibus ad Lyranum super illud : Erat autem prima dies azymorum, Gagneus ibidem, Jansenius in Concordia, cap. 128. Onufrius Pombinus lib. 2. Festorum sub anno 180. Catharinus lib. 2. contra Cajetanum, Maldonatus Matth. 26. Scitis, quia post biduum Pascha flet, etc.
Fundamentum potissimum hujus est,
cujusdam Hebraei traditio observata, quam tradit Jansenius ex libro ipsius, cui titulus Sederolam, qui dicit dispensatum fuisse cum Judaeis occurrentibus sibi mutuo festo Paschae, id est, prima die azymorum et Sabbato, ut transferant Pascha in Sabbatum, ne duo festa consequentia se mutuo essent populo onerosa, quia nec in ipsis cibum licebat parare.
Nolebat ergo Christus uti hac dispensatione, quae post libertatem captivitatis Babylonicae introducta est, sed Pascha celebravit tempore debito, id est, luna 14. populus autem luna 15. prima vespera post Christi passionem, quae fuit feria sexta. Rupertus Abbas asserit populum quidem sumpsisse Agnum tempore quo Christus: caeterum transtulisse festivitatem Paschae ex eodem fundamento. Alterum fundamentum est, nempe, quia melius salvantur plures difficultates et apparentes contradictiones.
Haec sententia non est admodum probabilis, ideo communis est eodem die Christum et Judaeos sumpsisse Agnum, nempe luna 14. ad secundam vesperam, et idem de Judaeis asserendum.
Prima conclusio. Christus cum discipulis eo anno celebravit Pascha legale. Est communis Latinorum contra primam sententiam. Probatur Matth. 26. Primo die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? Marci 14. Primo die azymorum, quando Pascha immolabant (supple Judaei) dicunt ei discipuli: quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha ? Lucae 22. Venit autem dies azymorum,in qua necesse erat occidi Pascha. Ex quibus verbis et consequentibus patet intentum, quia apud Matthaeum respondit: At dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei; Magister dicit, tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis; et fecerunt
discipuli, sicut eonslituit illis Jesus, et paraverunt Pascha, etc. Idem patet ex Marco, ubi similiter dicuntur paravisse Pascha, et apud Lucam similiter. Secundo sequitur contra alios, quod Christus fecit Pascha primo die azymorum, et ex Marco Judaei etiam eodem die immolati sunt Pascha: accedit quod Lucas dicat necesse fuisse immolare Pascha, propter praeceptum scilicet, quod destruit illam traditionem.
Haec conclusio fusius in sequentibus probabitur; conveniunt Graeci in ipsa, nempe Christum celebrasse Pascha legale, quamvis aliqui de tempore discrepent. Fundamenta autem primae sententiae nulla sunt, quia quod Christus miserit discipulos prima die azymorum, non intelligitur ipsa hora, qua agnus erat immolandus, sed multo ante, illo die naturali, in cujus secunda vespera immolandus erat agnus. Haec. autem vespera spectabat ex computu sacro ad diem sequentem, secundum computum vulgarem autem diei naturalis ad praecedentem, cujus erat vespera, et ideo denominat ipsum diem primum azymorum, quia in ipsius vespera incipiebant azyma cum agno Paschali.
Ad illud, quod dicitur Christus discubuisse cum Apostolis, non intelligitur de coena legali, sed usuali, in qua dixit Christus : Unus vestrum me traditurus est, etc. Alii dicunt, quod per discumbere intelligatur ad mensam accedere. Objicies ex praecepto legis debitum fuisse, ut agnus luna decima in domum adduceretur et servaretur immolandus luna decima quarta, quod non potuit illo die 14. praestari a discipulis. Aliqui dicunt hoc non fuisse praeceptum, nisi tantum Judaeis pro tempore illo Aegyptiaca? profectionis. Sed melius respondetur ex Josepho lib 5. Antiquitatum, cap. 45. cives Jerosolymitanos solitos fuisse sibi et advenis agnos, cubicula et reliqua praeparare, ac proinde id praestitisse eum, ad quem Dominus discipulos remisit.
Secunda conclusio. Christus et Judaei, eodem nempe die 14. ad vesperam celebrarunt Pascha, et dies sequens 15. fuit solemnis azymorum. Haec etiam conclusio communis est Doctorum, paucis exceptis. Probatur, quia Exodi 12. Levitici 23. et Num. 28. id absolute praeceptum est, ergo non fuit causa dispensandi: neque praesumi debet talis dispensatio, quae in lege nan invenitur expressa, cujus tunc Judaei erant observantissimi. Secundo,Josephus illius temporis scriptor lib. 2. Antiquitat. c. 3. et lib. 3. c. 1. scribit eam legem de immolando agno Paschali luna 14. et luna 15. de solemnitate azymorum servanda fuisse inviolabiliter observatam. Tertio, Christus comedit Pascha luna 14. prout lege praescriptum est; ergo et Judaei. Patet consequentia ex Luca 22. Venit autem dies azymorum, in duo necesse erat occidi Pascha, etc. ubi agit de die, in quo Christus comedit, et alludit ad praeceptum commune; ergo tunc reliqui etiam comedebant
Dices cum Ruperto, id quidem verum esse de comestione agni, non de celebratione Paschae. Contra, quia omnes Evangelistae citati docent fuisse primum diem azymorum, atqui haec erat dies Paschae solemnis; ergo, etc. Confirmatur, quia vel illius translationis causa fuit legitima ; unde et ipsa translatio facta lege et consuetudine firmata, vim habuit legis, et consequenter non fuit licitum ab ipsa discordare, et Christus Dominus illegitimo tempore celebraret Pascha, quod falsum est contra testimonia Evangelistarum, vel non fuit: sed hoc etiam falsum esse probat Judaeorum in sua lege tunc observanda zelus, qui colligi potest ex subversionis suae historia, quo tempore zelantissimi erant ejus observandae, ut docet Josephus et Philo ; et partim colligitur ex Actibus Apostolorum, nam quidam etiam credentes volebant Gentes ad legis observantiam inducere, contra quos Paulus in epistola ad Romanos et Galatas, et ad Hebraeos disserit. Accedit fundamentum oppositae sententiae non esse tenendum, quia nititur testimonio unius Rabini moderni, non aliorum veterum. Tertio, omnes Patres docent Christum passum fuisse ipso solemni die Judaeorum in Pascha, qui fuit luna 15. et primus dies azymorum juxta praescriptum legis, quod colligitur ex ipsis Evangelistis Matth. 27. Per diem autem solemnem consueverat praeses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent. Marci 15. Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinclis. Lucae 23. Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum, etc. Joan. 18. Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha, etc.
Quod omnes Patres docent, non solum Latini, sed Graeci. Clemens lib 5. constit. cap. 14. alias 16. Origenes hom. 23. in Num. Theophilus Alexandrinus in epistola ad Theodosium, Cyrillus JerosolymiIanus Caleches. 13. Chrysostomus hom. 86. in Matth. Socrates lib. 5. hist. c. 21. Victor Antiochenus in cap. 14. Marci, Theophylactus in cap. 26. Matth. Quin etiam huc accommodat Cyrillus illud Amos : Et convertam solemnitates vestras in luctum, etc. In azymis enim, inquit, hoc agebatur, atque in ipso festo Paschatis ; deinde dicit, et ponam ipsum sicut lucium dilecti, et eos qui cum ipso sicut diem doloris : in die enim azymorum ac celebritate mulieres eorum diverberabant se et stebant. Apostoli vero occultati dolebant, etc.
Objicies Matth. 26. Non in die festo, ne forte tumultus fleret in populo, etc. ergo non fuit passus Christus in Pascha. Respondetur illam sententiam fuisse quorumdam Judaeorum, non obtinuisse tamen, quia oblata occasione per proditionem Judae, ipsum illo die occiderunt.
Objicies secundo, illo die, quo mortuus est Christus,sindonem mercatus est Joseph mulieres paraverunt aromata, Judaei proces serunt criminaliter: horum nihil die illo festo licebat, Levit. 23. ergo, etc.Respondetur quod excepto Sabbato, in aliis festis licebat cibos praeparare ; Exodi 12. quod etiam licuit in festo Paschatis, de quo ibi: Nihil operis facietis in eis, exceptis his quae ad vescendum pertinent, etc. Quanto ergo magis licuit opera pietatis in illis exercere, ut sepelire mortuos, nam si non licuit tenere in cruce mortuos superveniente Sabbato, ut praetendebant Judaei, apud Joannem et alios legitur, licuit eos sepelire, ac proinde mercari ea quae ad sepulturam erant necessaria,ut sindonem et aromata. De processu criminali Judaeorum, constat eos, sive ex caecitate, sive ex invidia percitos, putasse se obsequium praestitisse Deo magis gratum interficiendo Christum quam sacrificando; unde illi qui in Concilio dicebant, non in die festo, etc. non ex motivo non interficiendi eum in festo, sed ne forte ex tumultu populi non possent, id affirmarent.
Objicies tertio, Joannes cap. 13. dicit Christum sumpsisse coenam, et lavisse pedes discipulorum ante diem festum Paschae; sed hoc festum incipiebat luna 14. ad vesperam, ergo praecedenti die sumpsit coenam. Respondetur Joannem computasse diem festum Paschae, non juxta usum sacrum, sed juxta communem et politicum, et sicut supra diximus, dies incipiebat ab ortu Solis, quamvis usus azymorum incipiebat die praecedenti ; sic etiam Scriptura primum diem azymorum computat quandoque juxta usum politicum et civilem, seu naturalem.
Objicies quarto, Joannis 18. Judaei non introierunt in praetorium, ne contaminarentur, sed possent comedere Pascha; ergo Judaei saltem non celebrarunt Pascha illo die quo Christus. Confirmatur, quia dies quo passus est Christus, Joannis 19 appellatur parasceve Paschae, id est, prae paratio Paschae; ergo in priori vespera non fuit praeparatio in populo Paschae. Respon detur phase, vel Pascha, non intelligi ib agnum Paschalem, sed alias victimas Pas chales, quae in festo Paschatis immolabantur, 2. Paralipomenon 30. et 35. Hebraice animalia sic vocantur Pascha, ut patet Deuteronomii 16. Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias phase Domino Deo tuo, quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte ; immolabisque Domino Deo tuo de quibus, et de bobus in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut inhabitet nomen ejus ibi, etc. Agnus autem Paschalis non de bobus, sed de ovibus immolabatur. Hanc expositionem sequitur Augustinus quaest. 24. in Deuteronom: etToletus in Joan. 13. an. 3. et 5. Ad confirmationem respondetur parasceven Paschae non dici, eam quae antecedebat, sed quae in ipsum Pascha incidit, quia cum Judaeis non liceret Sabbato praeparare alimenta, id licuit et fiebat die Paschatis, quando antecedebat Sabbatum.
Tertia conclusio. Agnus Paschalis immolabatur luna 14. secunda vespera et non prima, et tunc etiam a Christo Domino facta est coena legalis agni. Haec est contra Luisium Legionensem, et patet expresse ex verbis legis, quia Exodi 12. jubetur adduci agnus die decimo mensis primi, et servari usque ad decimum quartum diem, et immolari in vespera, sed ex illa sententia non fuisset servatus usque ad decimum quartum, sed decimo tertio fuisset immolatus ; ergo, etc.
Dices intelligi diem decimum quartum inchoative, ut supra ostendimus ex compulu rituali et sacro, utramque vesperam in solemnitatibus comprehendi. Contra, quia adjuncta vespera diei in illo capite significat, ut multi notant, secundam vesperam.
Sed quidquid sit de hoc, aliter patet falsitas responsionis ex textu Exodi 12. Levit. 23. Mense primo quartadecima die mensis, ad vesperam phase Domini est, et quinta decima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Sed hoc nequit intelligi de die decimaquarta juxta computum naturalem, quia non fuit solemnis, quia id nullibi exprimitur in lege. Deinde festivitas azymorum et Paschae, continenter succedebant immolationi agni, et exclusio fermenti, ad quod non licebat deinceps redire usque ad 21. inclusive, azymi ergo durabant tantum per septem dies; durarent autem per octo, si die decima tertia fieret immolatio agni. Deinde illa nocte in cujus vespera immolabatur agnus summo mane egressi sunt Israelitae de Aegypto, et utebantur tunc azymis tantum, ut patet ex textu citato ; fuit autem decima quinta dies, ergo in secunda vespera immolabatur agnus luna 14. Fundamenta autem hujus auctoris soluta sunt, nempe contradictio illa appareas inter loca Evangelistarum, de quibus objectio tertia et quarta. Et haec sufficiant de puncto incidentali hujus quaestionis; quantum autem ad quaesitum principale, quod tangit materiam hujus Sacramenti, sit
Conclusio quarta. Christus consecravit in azymis. Haec patet ex dictis, estque contra Graecos modernos, estque certa. Eam docet Leo IX. in epistola ad Michaelem Cerularium Episcopum Constantinopolitanum. Probatur, quia instituit Christus luna 14. Sacramentum post coenam legalem, quando deinceps ex praecepto legis nullus erat usus fermentati, ex inhibitione
Exodi 12. Primo mense quartadecima die p mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad vigesimum primum ejusdem mensis ad vesperam ; septem diebus fermentum non invenietur in dominibus vestris. Qui comederit fermentum, peribit anima ejus de coetu Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae, etc. Unde constat traditionem Ecclesiae Latinae esse magis veram et certam.
Confirmatur ex argumento supra facto, quo ex communi etiam Graecorum Patrum sententia constat Christum passum sequenti die decima quinta, qui erat primus azymorum ; ergo in priori vespera tunc instituit Sacramentum peracta Coena legali et figurali hujus Sacramenti, quando deinceps nullus fuit usus fermenti. Confirmatur secundo ex epistola Polycratis ad Eusebium lib. 5. historiar. cap. 23. Hic fuit Episcopus Ephesi, qui cum aliis congregatis Episcopis Asiatieis sub Victore Papa in controversia de observatione Paschatis scribit ad Victorem Pontificem : Hi, inquit, majores mei et cognati, tum diem Paschatis semper celebrarunt, cum sit populo Judaico in more positum panes azymos apparare, etc. et ante enumerans Joannem, Philippum et filios ejus, Polycarpum et alios : Isti omnes diem Paschatis 14. die lunae ex Evangelii praescripto observarunt, etc. quando scilicet vetus Pascha a Judaeis celebrari solebat. Hic ritus ab Ecclesiis Asiaticis observabatur, ut aliqui dicunt in gratiam aliquarum Ecclesiarum Judaizantium; sed potius mihi videtur, ut exemplum Christi retinerent, ut patet ex illis verbis ex Evangelii praescripto, et testimonium perhibent tunc celebratum a Christo fuisse, nempe luna 14. quando fuitusus azymorum in veteri populo ; ergo etiam traditio ipsorum fert Christum in azymis consecrasse.
Neque Concilium Nicenum, neque alia posteriora corrigentia hunc errorem in ritu, impugnant traditionem praetensam, sed in hoc reprehendunt ritum, quod aliud Pascha cum communi Ecclesia, ex traditione Ecclesiae Romanae, et SS. Petri et Pauli Apostolorum, Christi Resurrectionis non celebrarint, sed magis adhaererent ritui Synagogae.
Confirmatur tertio, speciatim contra Grae-, cos ex Chrysostomo, quem aliqui citant in favorem illius sententiae, quae asserit Christum celebrasse Pascha luna 14. non autem Judaeos ex loco praefato Joannis object. 3. et 4. qui dicit hom. 81. in Matth. Si Pascha comedebant, quare contra legem recumbentes comedebant ? Respondet : Verum cum comederet Pascha minime recumbebant, sed postquam illud comedisset, deinceps recumbentes epulabantur. Respondet autem iis, qui negabant hoc anno Christum sumpsisse Pascha legale, ibidem : Cujus rei gratia, inquit, (supple Christus) peragebat Pascha ? supple Judaicum. Respondet : Semper in omnibus ostendens usque ad extremum passionis diem se non esse adversarium legis, etc. Ex quibus constat Christum et celebrasse Pascha, et die extremo ante passionem: ergo in azymis ex praescripto legis.
Quid ergo Chrysostomus de ipsis Judaeis hom. 83. in Matthaeum, ita refert, et immiserunt in eum manus, et tenuerunt illum ipsa nocte, in qua comederunt Pascha, tanta insania, tantoque furore agitabantur, etc. ergo eadem nocte et ipse, et Judaei, qua deinceps non licuit redire ad fermentum.
Objicies homilia 83. in Matthaeum, Chrysostomus accusat Principes Pharisaeorum, quod non fecerint Pascha, intendentes occisioni Christi, et capturae ejus : Adeo, inquit,in hoc negotio pernoctabant et vigilabant. Cum enim dixisset Joannes, mane autem facto, statim intulit, non intrarunt in praetorium, ne contaminarentur,
sed ut comederent Pascha;quid igitur dicendum est? Respondet, cupiditate interficiendi Christum eos dissolvisse, et alia die comedisse ; neque enim Christus tempus Paschatis violasset qui sub vesperum illud comederit, etc.
Respondetur ex hoc sequi contrarium, nempe Christum consecrasse in azymis, quia non est transgressus legem, neque te tempus, neque modum observandi Paschatis. Es Chrysostomo sequitur eum non usum fuisse fermento, aut in Coena legali, aut usuali, quando instituit Sacramentum, quia id per legem, quam rite observavit ex Chrysostomo, non licuit. Deinde si asserit illos cupiditate occidendi Christum non comedisse Pascha, et reliquos Judaeorum comedisse, ut patet ex praecedentibus, sequitur etiam propositum, nempe, culpa illorum non derogat consuetudini et legi per alios observatae ex eodem. Unde idem hom. 26. Matthaeum, asserit Sacerdotes et Pharisaeos huic sceleri intentos non habuisse rationem temporis, quod sanctum erat ; ergo ex usu et praxi in observantia.
Respondetur ergo Chrysostomum movere dubium, an comederint, ut quasi dilemmate eorum scelera concluderet, nam si comederint Pascha, scelus erat occidere, aut tenere ad mortem Christum in festo; si non comederint, transgressi sunt legem, non ergo assertive procedit, sed ad exaggerationem culpae ipsorum. Unde hom. 83. in Joannis 13. Non introierunt inpraetorium, etc. ut comederent Pascha, insinuat duplicem expositionem, alteram supra allatam, alteram hic dictam : sed significat, inquit, ut manducarent Pascha f ipse autem (supple Christus) uno die antea tradidit Pascha, etc. primo scilicet die azymorum ; sive ergo per Pascha totam intelligit solemnitatem, etc. tunc intelligendum est, ut supra exposuimus, quia sacrificia Pascha -tia debebant Sacerdotes comedere. Nefas autem erat eis comedere ea non purificatis, ut patet Num. 22. et ideo non sunt ingressi praetorium : Sive, inquit, appellat Ioannes Pascha, quod tunc faciebant, etc. ipse autem (supple Christus ) uno die antea tradidit Pascha, etc. nempe luna 14. quando et vetus fiebat Pascha.
Ex his ergo sensus Chrysostomi apparet, quem male interpretantur Euthymius et Graeci moderni. Hi corruperunt Theophylactum in cap. 14. Marci, sed in Lucam et in Joannem manet integer.
Ex his ergo apparet mendacium Calvini, asserentis Graecos magis inniti veritati. Haec sufficiant de hac quaestione, quam fusim tractant moderni. Supersunt objectiunculae parvi momenti, quibus non inhaeremus, et magis spectant ad primum punctum, ut quod illa dies vocatur magna dies Sabbati ; ergo ratione Paschae. Respondent aliqui sic vocari ratione festivitatis ipsius Sabbati, non per differentiam ejus ab aliis Sabbatis. Alii dicunt, quia incidebat in secundum diem azymorum.
Quaeritur quo tempore Christus instituit hoc Sacramentum. Respondet Jansenius . in Concordia, institutum fuisse ante finitam Caenam legalem, quia non distinguit inter hanc et usualem Caenam ; sed errat, quia illam sumebant festinantes et stantes, juxta praeceptum legis, postquam secuta est lolio pedum, et post eam institutum est Sacramentum,
Joannes de Lovanio lib. de commun. sub utraque specie, docet primum institutum fuisse Sacramentum corporis, et postea calicis, non per modum actus continuati, quem sequitur Bellarminus lib. 4. de Eucharist. cap. 27. Fundamentum est, quia Matthaeus et Marcus dicunt : Coenantibus illis accepit Jesu panem, etc. Lucas vero 22. et Paulus 1. ad Corinth. 11. Similiter et calicem postquam coenavit, dicens, etc.
Respondetur illos de toto mysterio per modum actus continuati loqui. Suarez docet inchoata caena communi seu usuali fuisse institutum. Respondeo institutionem contigisse in fine caenae usualis, et fuisse ultimum in illa caena, ita Doctor supra dist. 8. quaest. 3. ad 1. est Augustini lib. Responsionum ad Januarium cap. 6. et habetur Capitulo liquido, de consecratione dist. 2. causam assignat ibidem epistola 118. Namque Salvator, quo vehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus passionem digressurus erat, etc. Idem tenet Baronius tom. 1. Annalium 34. Claudius Sanctez repet. 2. cap. 7. et repet. 6. cap. 1. Urbanus Papa Clement. 1. de Reliquiis et venerat. Sanctorum: Sumpta, inquit, Caena, etc. Canit Ecclesia : Post agnum typicum expletis epulis, corpus Dominicum datum discipulis, etc. Similiter et calicem postquam coenavit, dicens, 1. ad Cor. 11. Ratio videtur congrua, quia non videtur quod post communionem tanti mysterii vacarent caenae usuali, et maxime quando in illa prolixa concione, quam Christus habuit, erant instruendi. Dices, Lucas, post consecrationem calicis, dixisse Christum : Verumtamen manus tradentis me mecum est in mensa. Respondetur, quandoque ab Evangelistis non servari ordinem rerum, ut factae sunt , et ista potuisse Christum dixisse inter coenandum caena usuali, aut etiam legali. Illud itaque videtur tantum certum in hoc puncto Chri stum instituisse Sacramentum post caenam typicam, ut tradit Tridentin. sess. 22. cap. 1. De reliquo non refert an antea, an sub caena communi, an in fine ; probabiles enim conjecturae inde sumuntur