IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Habitum charitatis dare majorem intensionem illa, quae correspondet conatui potentiae, id est, cum charitate potest quis elicere intensiorem actum supernaturalem actu naturali, sola potentia elicito. Solvit argumenta principalia satis clare.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, quod ille habitus charitatis, quantum ad substantiam actus, dat aliquam intensionem ulteriorem, quam eadem potentia, et ex aequali conatu, dare non posset actui suo. Et quanto potentia creata est perfectior, tanto plus deficit in actu, si non habeat charitatem correspondentem sibi secundum proportionem, (dico Arithmeticam, quia secundum Geometricam, est aequalitas): quantum enim deficit voluntas minor, si non habet charitatem sibi proportionabilem, tantum deficit voluntas major Geometrice, si non habeat charitatem sibi proportionabilem. Quantum vero ad illam circumstantiam actus, quae est esse acceptum Deo, dictum est in primo ubi supra, quod hoc est a charitate principaliter et minus principaliter a voluntate uniformiter ; igitur sicut ibi dictum est de necessitate habituum propter actus, et praecipue charitatis, quantum ad aliquid, quod est de circumstantia actus ; quantum autem ad substantiam actus, dico sicut dictum est illic.
Quantum etiam ad hanc conditionem habitus, scilicet quod ipse sit infusus, dico, sicut prius dictum est de fide et spe, quod non potest probari per rationem naturalem esse tales habitus infusos, sed solum fide tenetur ; et congruitas bona apparet, quia quantum ad actus circa Deum immediate, probabile est quod non possit perfectissime perfici suprema portio, nisi immediate a Deo.
Ad primum argumentum principale, concedo quod charitas proprie potest dici amicitia, licet non omnino accipiendo amicitiam stricte, sicut accipit Philosophus ibi, sed aliquantulum extendendo, sicut secundum intentionem ejus ad Deum est aliquid excellentius amicitia ; illa enim excellentia objecti non tollit quod est perfectionis in objecto, sed illud quod imperfectionis. Honestas quippe in diligibili, et redamatio in dilecto, sunt conditiones per se in diligibili, non quidem imperfectionis, imo non esset perfectior, si non redamaret, sed aequalitas in istis est conditio concomitans. Deus autem habet honestatem et redamationem, sicut amationem, et excellentius potest esse amicitia ad ipsum, ita ut dicatur superamicitia. Et si arguitur, quod aequalitas est ratio amicitiae, verum est supposita honestate, quae est prima ratio amabilis ; aequalitas autem est ratio amicitiae stricte sumptae, sed excellentia est ratio habitus magis similis vel perfectioris quam sit amicitia ; talem in proposito voco charitatem,
Ad secundum dico, quod non solum ex charitate potest Deus super omnia diligi, sed ex naluralibus saltem in statu naturae institutae. Et ad illud principium Philosophi dist. 9. Ethic, dico, quod debet intelligi quantum ad innotescentiam ; innotescit quippe amicitia ad alterum, quando appeto alteri similia his quae mihi, sed non quantum ad per se rationem, quasi non sit alia amicitia ; in amicitia tamen stricte accepta, quae est inter aequales, (ibi siquidem amicitia ad se) est mensura amicitiae ad alterum, et non e converso.
Et cum arguitur ibi de unitate, dico quod duae conditiones concurrunt in objecto amabili, scilicet unitas et bonitas, et licet quandoque superet unitatem, tamen bonitas ex alia parte recompensat.
Ad tertium, concedo conclusionem, nec tamen superfluit charitas, ut dictum est.
Ad quartum dico, quod non potest acquiri ex actibus aliquis habitus ejusdem speciei cum charitate, licet possit acquiri aliqua amicitia tendens in Deum sub eadem ratione objecti, et etiam per actum similem, quia super omnia diligendo ; quaecumque enim natura non potest esse ab aliquo efficiente ejusdem speciei cum efficiente alterius, non est ejusdem speciei cum illa alia, sicut est in proposito.