Ecce mensurabiles posuisti. Supra memoravit Psalmista cautelam exhibitam per silentium, periculum ex silentio imminens, et remedium, quo periculo subvenitur; hic autem ostendit necessitatem cautelae praedictae, quae sumitur ex miseria praesentis vitae: et circa hoc duo facit. Primo describit praesentis vitae miseriam. Secundo contra eam petit remedium, ibi, et nunc quae est. Circa primum duo facit. Primo describit miseriam hujus vitae quantum ad ipsam vitam. Secundo quantum ad vitae occupationem, ibi, verumtamen in imagine.
Circa primum duo facit. Primo describit miseriam hanc quantum ad vitam. Secundo rationem assignat, ibi, verumtamen universa. Miseriam hujus vitae ostendit quantum ad ejus brevitatem, et quantum ad ejus debilitatem. Quantum ad primum dicit, domine petivi, ut annuntiares mihi numerum dierum meorum. Sed nunquid sunt numerabiles dies mei? ita, quia, ecce mensurabiles posuisti dies meos. Homo est sic conditus, quod si nunquam peccasset, non moreretur, et ita dies ejus non mensurarentur; sed peccando moritur, et sic numerari possunt.
Job 14: breves dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te est. Sed esto quod vita esset brevis, et posset esse ita pretiosa quod multum reputanda esset: tamen hoc nihil est: quia substantia mea et natura mea et vita mea tanquam nihilum ante te est, idest in comparatione tui; licet aliquid videatur esse in comparatione creaturarum infimarum. Isa. 40: omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo. Potest autem dici sic: substantia mea, idest dum considero illud quod est ante te, idest bona aeterna, quae dabis sanctis, substantiam meam nihil reputo. Vel sic. Qui considerant res hujus mundi ante te, idest oculo divino, nihil reputant eas.