Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Ad argumenta pro opinionibus. Ad illud Augustini contra Maximinum positum pro opinione Henrici, patet responsio ex declaratis in littera.
Ad primum pro opinione Goffredi Dicit Doctor quod loquendo de subjecto generationis , tale subjectum transit de privatione ad formam ; termini enim generationis naturalis, scilicet a quo et ad quem, sunt privatio et forma, et ideo generatio naturalis quae includit mutationem, praesupponit aliquid subjective generari quod transit de privatione formae ad ipsam formam. Sed in divinis accipitur generatio, ut tantum est productio, ut supra expositum est dist. 2. part. 2. quaest. 3. Et ideo non est ibi aliquid quod dicatur subjectum generationis, quia illud transiret de privatione ad formam, et sic essentia divina diceretur privata vel quasi privata forma, cujus oppositum probatum est supra dist. 2. parte 2. quaest. 3. in responsione ad argumenta. In generatione enim divina termini generationis tantum sunt generans et genitum, et non privatio et habitus, sicut est in generatione naturali, et per consequens non sequitur, quod in generatione divina sit ibi aliquid quasi subjectum. Sed sequitur ex hoc si generatio est univoca, quod aliquid sit commune gignenti et genito, non autem commune ut materia, sed ut forma vel actus in utroque.
Ad secundum patet responsio, quia relatio non est in essentia sicut forma in materia, et per consequens sic non intelligitur manere eadem sub termino generationis et sub generatione ; est enim proprietas hypostatica in essentia divina, sicut ratio suppositi in natura, et non sicut actus perficiens, nec forma informans, ut supra expositum est.
Ad tertium negatur ista, quod omni potentiae activae correspondeat aliqua potentia passiva ; accipiendo passivam, in qua sit potentia activa, sive quae est receptiva alicujus producti a tali potentia activa ; et quod non omni potentiae activae correspondeat hoc modo aliqua passiva, patet de potentia creativa. Si vero accipiatur potentia passiva objective, quae est potentia producibilis, hoc modo concedit Doctor quod si Pater est fecundus active, Filius erit producibilis.
Ad ultimum, dicit Doctor quod si ignis communicaret suam formam igni genito, ut formalem terminum generationis, substantia ignis non diceretur quasi materia generationis, quia illa haberetur ut terminus formalis, et sic est in proposito in generatione divina. Et sic patet responsio ad argumenta Goffredi ; caetera patent.