IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Refutat Graecos, ostendens ex Evangeliis expresse, Christum passum fuisse luna 15. et coenam instituisse luna 14. et solvit argumenta ad oppositum. De hoc vide Bellam. 4. de Euchar. cap. 7. 8. 9. Burgens. in 26. Matth. Tolet. in 13. Joann. Suar. tom. 3. d. 44. qui loca Patrum adducunt. Festa Judaeorum incipiebant a vespera, Levit. 23. Annus a novilunio proximo aequinoctio vernali. Exod. 12. Mensis erat lunaris 30. dierum, et prima dies primi mensis erat radix omnium festorum, quorum maximum erat Pascha celebrandum luna 14. Exod. 12. et Levit. 23.
Sed in proposito tam antecedens est falsum quam consequens. Prima enim consequentia nulla est, nec secunda est necessaria. Quod enim passus fuerit luna 15. et per consequens fecit coenam luna 14. probatur expresse per illud Matth. 26. Prima die azymorum, quoesierunt discipuli: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? et Marc. 14. Prima autem die azymorum, quando Pascha immolabant : Quo vis eamus, et paremus tibi, ut manduces Pascha? et Luc. 22. Venit dies azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha, et misit Petrum et Joannem dicens: Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus.
Ex istis patet, quod die azymorum prima, scilicet 14. luna comedit agnum Paschalem, et hoc juxta illud Numer. 28. quod allegatum est statim, et 15 die erat solemnitas, hoc est, primus dies integer solemnis solemnitatis Paschae, et illa die passus est Christus. Et sic illa hora qua comedi debuit agnus Paschalis secundum legem, scilicet 14. die mensis primi, comederunt discipuli verum agnum.
Ad probationes eorum, quas addunt pro antecedente, patet per unam distinctionem, positam ab Innocentio de officio Missae, parte 3. cap. 4. quod Pascha quinque modis accipitur. Uno modo pro solemnitate diei azymorum, quae erat luna 15. Alio modo pro die, in cujus vespere comedebatur agnus, quae erat luna 14. Tertio pro hora immolationis agni, quae erat pars diei 14. Quarto pro agno, qui comedebatur, vel immolabatur. Quinto modo pro panibus azymis.
Ad propositum sufficit primum membrum distinctionis pro solvenda auctoritate prima de Joan. 18. et similiter pro secunda auctoritate.
Hoc (b) ergo simpliciter tenendum est, quod de necessitate panis consecrabilis non est, neque quod sit azymus, neque quod sit fermentatus, quia secundum Anselmum in lib. suo de azymo et fermentato, non differunt substantialiter azymus et fermentatus, et ideo non negamus vere conficere Graecos. Quod (c) etiam patet, quia tempore Leonis Papae fuit constitutum, quod conficeretur in fermento, sed fuit ad tempus, ad extinguendam haeresim Ebionitarum, qui dixerunt quod necessarium erat Christianos Judaizare, et per consequens Pascha suum in azymo conficere, sicut fecerunt Judaei; et ad extinctionem hujus haeresis fuit ordinatum consecrare in fermento. Sed post haeresi illa extincta, rediit Ecclesia Occidentalis ad primam consuetudinem, quae conformis est institutioni Christi, et promulgationi factae per ejus Vicarium Petrum.
Sed de necessitate ministri ad minus in Ecclesia Latina est hodie conficere in azymo, sicut dictum est supra ista distinctione de materia conveniente. Et forte etiam graviter peccant Graeci, qui non se conformant Ecclesiae Petri, maxime cum hic habeatur fundamentum solidum, quod sic Christus instituit istud Sacramentum celebrandum: ad minus, licet non necessario, quin aliter fieri posset, tamen sic magis congrue celebratur.