IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(u) De tertio. Dicit Doctor quod quamvis voluntas sine charitate possit Deum diligere super omnia, saltem in statu naturae institutae, ut supra dixit, tamen charitas non est superflua, quia ponitur propter tria. Primo, ut perficiat voluntatem in actu primo,
ut supra exposui, dist. 23. Secundo, ut per ipsam habeatur actus perfectior et intensior. Et quod dicit de proportione Arithmetica et Geometrica, hoc prolixe exposui in I . dist 17. Tertio ponitur charitas ut per ipsam actus sit Deo acceptus et meritorius vitae aeternae, ut prolixe patet a Doctore in I dist. 17. et vide quae ibi exposui.
(x) Ad argumenta principalia. Doctor arguit primo, probando quod in voluntate non sit aliqua virtus Theologica inclinans ad diligendum Deum super omnia, quia talis virtus esset quaedam amicitia. Sed secundum Philosophum 8. Ethic. cap. 7. non est amicitia ad Deum, quia Deus incomparabiliter excedit, et talis excessus secundum eum prohibet amicitiam, ubi vult quod domini ad servum non sit amicitia, quia amicitia est inter aliquo modo aequales ; sed inter Deum et creaturam nulla est aequalitas, ergo creatura non potest diligere Deum amore amicitiae, sive in se et propter se, nec per consequens potest habere habitum inclinantem ad talem actum.
Respondet Doctor quod charitas proprie potest dici amicitia, licet non omnino accipiendo amicitiam stricte, sicut accipit Philosophus ibi, scilicet pro habitu inclinante ad amorem alicujus aliquomodo sibi aequalis ; sed potest diei amicitia extensive, sicut secundum intentionem Philosophi ad Deum est aliquid excellentius amicitia.
Secundo arguit sic : Impossibile est nos amare Deum super omnia ; ergo nulla virtus in nobis inclinat ad talem actum. Probatur antecedens primo, ex 9. Ethic. cap. 4. amicabilia ad alterum mensurantur ex his quae sunt ad ipsum, id est, dilectio qua quis se diligit, est mensura dilectionis, qua amicum diligit : sed mensuratum secundum perfectionem non excedit mensuram, imo e contra ; cum ergo amicitia, quae est ad alterum, mensuretur per amicitiam quae est ad seipsum, sequitur quod amicitia ad seipsum sit perfectior amicitia, quae est ad Deum, quod est impossibile. Secundo, quia amicitia fundatur super unitatem ; ergo amicitia, quae est ad seipsum est major amicitia, quae esset ad Deum, patet, quia impossibile est aliquid esse aeque unum amanti, sicut ipse amans sibimet.
Dicit Doctor quod non tantum ex charitate Deus potest super omnia diligi, sed etiam ex naturalibus saltem in statu naturae institutae. Et dictum Philosophi debet intelligi quantum ad innotescentiam, non quod in veritate una sit mensura alterius.
Ad illud de unitate, dicit quod duae conditiones, concurrunt in objecto amabili, scilicet unitas objecti et bonitas, et licet unitas quandoque super et unitatem, (nam major unitas est hominis ad se, quam habeat ad aliud), tamen bonitas ex alia parte recompensat : licet ergo non sit tanta unitas hominis ad Deum, quanta est hominis ad seipsum, quia tamen major bonitas est in Deo quam in homine, ideo homo potest illum super omnia diligere. Caetera patent.