Verumtamen universa. Hic assignat rationem secundum litteram. Universa, secundum litteram nostram, vel est nominativi casus singularis numeri, vel est nominativi casus neutri generis, et pluralis numeri. Si secundo modo, sic est sensus, verumtamen universa; quasi dicat, non est enim mirum si vita hominis est nihil ante te, quia, universa, idest inferiora omnia sunt vanitas. Et ideo Hieronymus habet, omnia enim vanitas, ut sit quasi ratio praecedentium. Eccl. 1: omnia vanitas.
Et dicuntur vanitas, quia vanitas opponitur soliditati et stabilitati: omnia enim quae sunt in mundo, sunt subjecta mutabilitati, et ideo sunt vana: et etiam inter ea, omnis homo vivens est subjectus mutabilitati, et sic est vanitas. Rom. 8: vanitati enim creatura, idest homo, subjecta est non volens. Vel secundum litteram. Universa, si sit singularis numeri, sic est sensus, universa vanitas, idest omnis vanitas, est omnis homo vivens, idest est in omni homine mundane vivente. Vanus dicitur homo ex hoc quod sequitur res mutabiles jer. 2: ambulaverunt post vanitates, et vani facti sunt. Vel sic, omnis homo vivens, idest carnaliter: est omnis, idest perfecta vanitas.