CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum.)
Utrum Pater voluntate genuerit Filium, an necessitate, et an volens vel nolens sit Deus. Praeterea quaeri solet : Utrum Pater genuerit Filium voluntate, an necessitate. De hoc Orosius ad Augustinum ita ait: " Voluntate genuit Pater Filium , vel necessitate? Nec voluntate, nec necessitate , quia necessitas in Deo non est, praeire voluntas sapientiam non potest. "" Quocirca, ut Augustinus ait in 15. lib. de Trinit. ridenda est Dialectica Eunomii, a quo Eunomiani haeretici orti sunt, qui cum non potuisset intelligere nec credere voluisset, unigenitum Dei Verbum Filium Dei esse natura, id est, de substantia Patris genitum, non naturae vel substantiae dixit esse Filium, sed Filium voluntatis Dei, volens asserere accedentem Deo voluntatem, qua gigneret Filium, sicut nos aliquid aliquando volumus, quod antea non volebamus ; propter quod mutabilis intelligitur nostra natura, quod absit, ut in Deo esse credamus. " Dicamus ergo Verbum Dei esse Filium Dei natura, non voluntate, ut docet Augustinus in 15. lib. de Trinitate, ubi quemdam catholicum haeretico respondentem commendat dicens : " Acute sane quidam respondit haeretico versutissime interroganti, utrum Deus Filium volens, an nolens genuerit, ut si diceret nolens , absurdissima Dei miseria sequeretur: si autem volens, continuo quod intendebat concluderet, scilicet non naturae esse Filium, sed voluntatis. At ille vigilantissime vicissim quaesivit ab eo, utrum Deus Pater volens an nolens sit Deus, ut si responderet nolens, sequeretur grandis absurditas et miseria, quam de Deo credere magna est insania: si autem diceret volens, responderetur ei: ergo et ipse voluntate sua Deus est, non natura. Quid ergo restabat, nisi ut obmutesceret, sua interrogatione obligatum insolubili vinculo se videns. " Ex praedictis docetur, non esse concedendum, quod Deus voluntate vel necessitate, vel volens vel nolens sit Deus: item, quod voluntate vel necessitate. vel volens vel nolens genuerit Filium.
Opposita contra praedicta.
Sed contra hoc opponitur sic : Voluntas Dei est natura sive essentia Dei, quia non est aliud Deo esse, aliud velle: et ideo, sicut una est essentia trium personarum, ita et una voluntas. Si ergo Deus natura Deus est, et voluntate Deus est: et si Verbum Dei natura Filius Dei est, et voluntate Filius Dei est. Hoc autem facile est refellere.
Nam et praescientia Dei sive scientia, qua scit vel praescit bona et mala, divina natura sive essentia est: et praedestinatio sive voluntas ejus eadem divina essentia est, nec est aliud Deo scire vel velle quam esse. Et cum sit unum et idem scientia Dei vel voluntas, non tamen dicitur de voluntate, quidquid dicitur de scientia, et e converso. Nec omnia illa sua voluntate Deus vult, quae sua scientia scit, cum scientia sua noverit tam bona quam mala, voluntate autem non velit nisi bona. Scientia quippe Dei et praescientia de bonis est et malis, voluntas vero et praedestinatio de bonis est tantum; et tamen unum et idem est in Deo scientia et voluntas, et praescientia et praedestinatio. Ita cum unum sit natura Dei et voluntas, dicitur tamen Pater genuisse Filium natura non voluntate, et esse Deus natura, non voluntate.
Qualiter intelligenda sunt illa verba: Pater nec nolens, nec volens Deus est, nec volens, nec nolens genuit Filiunt.
Praedicta tamen verba, quibus prudenter dictum est, quod Deus Pater nec volens nec nolens est Deus, nec volens nec nolens genuit Filium, sive voluntate sive necessitate, ex tali sensu mihi vi tentur accipienda, ut voluntatem praecedentem vel a cedentem intelligamus, qualiter Eunomius intelligebat. Non enim ipse est Deus voluntate praecedenti vel efficienti, vel volens priusquam Deus; nec voluntate praecedenti vel accedenti genuit Filium, nec prius volens quam generans genuit Filium, nec prius generans quam volens genuit Filium. Volens tamen genuit, sicut potens genuit et bonus genuit et sapiens genuit et hujusmodi. Si enim Pater sapiens et bonus dicitur genuisse Filium, cur non et volens? cum ita sit Deo idem esse volentem, quod est esse Deum: sicut idem est esse sapientem quod est esse Deum. Dicamus ergo, quia Pater sicut sapiens, ita volens genuit Filium, sed non voluntate praecedenti vel accedenti. Quem sensum aperit Hieronymus et confirmat, ita dicens super epistolam ad Ephesios: "De Filio Dei, id est, Domino nostro Jesu Christo scriptum est, quia cum Patre semper fuit, et nunquam eum, ut esset, paterna voluntas praecessit; et ille quidem natura Filius est."
Notula. Hilarius in lib. de Synodis: "Eos qui dicunt, de non exstantibus esse Filium Dei, similiter qui dicunt, quod neque consilio neque voluntate Pater genuerit Filium, anathematizat sancta Ecclesia. Item si quis nolente Patre dicat natum Filium, anathema sit. Non enim, nolente Patre, coactus Pater vel naturali necessitate ductus, cum nollet, genuit Filium, sed mox ut voluit, sine tempore et impassibiliter ex se Unigenitum demonstravit. "
(Finis textus Magistri.)