IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Hoc ergo simpliciter tenendum est, etc. . Subjicit secundam conclusionem hujus . dubii. Michael Cerularius Patriarcha Constantinopolitanus circa annum 1050. docuit fermentatum panem esse de necessitate materiae consecrabilis, quem sequuntur Graeci moderni schismatici, ut docet Arcudius. Glossa in capitulo litteras, de celebrat. Missar. docet fermentatum in Ecclesia Graeca, azymum in Latina esse de necessitate materiae.
Tertia sententia asserit azymum esse de necessitate praecepti, ideoque Graecos peccare non conformando se Ecclesiae Latinae consecrando in azymo; ipsi enim consecrant in fermentato. Pro hac sententia citatur Doctor hic in fine.
Quarta sententia est: Latinos ad consecrationem in azymo teneri ; Graecis liberum esse sive azymo, sive fermentato uti.
Ultimo landem haeretici hujus temporis putant non referre, quo quis utatur, sicut non refert sive vinum sit album, aut rubrum, quamvis, inquiunt, fermentatus sit magis accommodus, quia magis usualis,
unde can. 11. in Trullo, prohibetur Christianum uti azymis Judaeorum.
Calvinus autem lib. 4. Institut. cap. 43. asserit mendaciter totam Ecclesiam usam fuisse fermentato usque ad Alexandrum Pontificem, qui ut novo spectaculo homines in sui admirationem traheret, instituit ut consecraretur in azymo. Sed hoc mendacium est, quia nullus praeterea id asserit, neque Alexander primus, septimus a Petro, id praescripsit, cujus memoria nulla in gestis ejus habetur, nec facile haeretici eam antiquitatem institutioni concederent. Alexander autem secundus, et reliqui posteriores sunt Michaele supra citato, qui usum Ecclesiae Latinae in azymis consecrandi improbavit: contra quem Leo IX. scripsit, hic autem praecessit Alexandrum secundum. ''Prima conc'usio. Uterque et alteruter tam azymus quam fermentatus, modo triticeus, est sufficiens materia. Est de fide definitum in Florentino in Decreto unionis Armenorum. Patet, quia uterque simpliciter panis triticeus est, de fermentato enim communiter Scriptura, et usus id habet, et concedunt Graeci; de azymo patet Matth. 26. Marci 14. Lucae 22. ubi absolute panis in quo consecravit Christus, panis dicitur: is autem fuit azymus, ut sequenti conclusione probabimus. Et quidquid sit de hoc, panis quem fregit in Emmaus apparens post resurrectionem duobus Discipulis, fuit azymus, quia fermentati tunc non fuit usus secundo die azymorum ; hic autem panis simpliciter dicitur. Deinde vere panis est, et nutrimentum azymus, et etiam usualis ad effectum nutritionis. Dices fermentatus solus est in usu. Respondetur id falsum esse. Dices, panis Graece AdminBookmark dicitur ab AdminBookmark quod est tollo, quod scilicet fermento attollatur. Respondetur dici ab effectu AdminBookmark eo quod vitam hominis ad debitum accrementum tollat, quod etiam azymo competit: et falsum est stylo Scripturae AdminBookmark tantum vocari fermentatum, nam Genes. 18. et 19. panes subcinericios dedit Abraham et Loth Angelis AdminBookmark erant azymi, panes propositionis erant azymi, ut patet Levit. ''2. quos Scriptura vocat AdminBookmark
AdminBookmark Psal. 77. panem caeli, etc. panem Angelorum, AdminBookmark etc. Videatur de hac quaestione Humbertus tom. 11. Biblioth. Patrum.
Secunda conclusio. Graecus sine peccato consecrat in fermentato. Patet ex usu non reprobato, neque prohibito. Doctor autem sub dubio insinuat contrarium : Forte inquit, peccant Graeci non conformantes se Ecclesiae Latinae ; peccatum autem illud non reducit in necessitatem praecepti sic consecrandi, sed potius in contumaciam et contemptum Graecorum, ex quibus videntur recessisse a ritu Latinorum ; et peccatum hoc ex suppositione erroris grave est inquantum sic consecrant, quasi necessitate materiae et institutionis Christi, culpantes Latinam quasi erret. Quem errorem ipsorum citat Doctor ad initium dubii ; contemptum ergo hunc culpat Doctor, non vero ritum absolute, cum alias ritum Graecorum approbet in forma baptizandi, docens necessitate Ministri quemque debere sequi ritum suae Ecclesiae, et supra dist. de forma consecrandi, cujus ratio ibi adducta huc spectat. Unde his sublatis inconvenientibus, nullum est peccatum, quia nec praeceptum.
Conformare autem se Ecclesiae Latina aut Romanae in quocumque ritu, non es necessarium, nisi in iis tantum, qui universales sunt, et sub praecepto lati ; et maxime id verum erit, si ritus discrepans consensu ejus tolleretur, et San ctorum Patrum exemplis fulcitur, qualis est ritus Graecorum in fermentato consecrandi.
Quicumque autem particularis ritum ( suae Ecclesiae sequi tenetur, cujus est membrum; peccaret ergo Graecus, si in Ecclesia sua ritu Latinorum, Latinus si Graecorum ritu celebraret. Ratio est quia quisque obligatur ad legitima praecepta suae Ecclesiae, et membrum capiti tenetur. Ex quo patet error haereticorum asserentium esse indifferens, seu adiaphorum, uti fermentato aut azymo, cum constet esse sub determinatione praecepti respective ad ritum Ecclesiae, cujus celebrans est membrum. Ad illud, quod asserunt Latinos uti azymis Judaeorum, ridiculum est, loquitur enim Trullanus canon de usu azymorum in communi, et praeceptis a lege veteri diebus ; sic enim utuntur Judaei ex praescripto legis, non autem aliter utens judaizat, ut per se constat, unde abstinens a carne porcina causa salutis non dicitur judaizare. Petes, an Latinus inter Graecos possit celebrare ritu loci, vel e contra, Graecus inter Latinos? Respondetur affirmative. Fundamentum peti debet ex generali regula, quae statuit de peregrinis in similibus ; peregrinus dicitur qui alibi habet domicilium extra locum in quo dicitur peregrinus ; habere autem domicilium dicitur quis in eo loco, in quo animo firmiter permanendi perpetuo domicilium accipit: desinit autem habere domicilium statim ac deserit locum, animo illuc nunquam revertendi. Potest ergo peregrinus accommodare se legibus et consuetudinibus rationabilibus loci in quo est, etsi repugnent legibus ejus loci, in quo habet domicilium: ita Navarrus in man. cap. 23. Panormitanus cap. A nobis 1. de sent. excommunicationis , et communiter Doctores. Patet ex capitulo illa dist. 12. ubi ex sententia Ambrosii.
et Augustini docetur quemque posse se accommodare moribus Ecclesiae., in qua est; et ex c. Ut animarum, de consuetudinibus, in 6. ubi docetur statuto Episcopi ferente excommunicationem contra furantes, non comprehendi subditos extra dioecesim furantes, cum extra territorium jus dicenti non pareatur impune.
An vero teneatur conformare se legi loci, probabile est utrumque; sed quoad praesentem casum non tenetur, quia usus toleratus ita fert, ut Latinus apud Graecos ritu Latino, et Graecus inter Latinos ritu Graeco. Caeterum hanc resolutionem admitterem secluso scandalo et errore, ne putetur sic celebrans transire in errorem Graecorum circa materiae necessitatem.
(c) Quod etiam patet, quia tempore Leonis Papae fuit constitutum quod conficeretur in fermento, sed fuit ad tempus, etc. Haec littera est corrupta, debet enim aliter legi, ut habent Mensis 4. part. quaest. 10. in 4. art. 2. sig. 3. sub fine, D. Bonaventura hac dist. in 2. part. dist. art. 2. quaest. 1. in fine, D. Thomas quaest. 2. art. 2. quaestiuncula 3. Dicit enim Leo antiquos Patres propter iudaizantes Ebionitas, qui necessario salvandam legem induxerunt, ad tempus instituisse mysterium conficiendum esse in fermentato, et mox sublata haeresi Latinam redivisse ad pristinum modum juxta primam consuetudinem conficiendo in azymis ; Ecclesia Graeca tenuit consecrationem in fermentato.
Hic Leo debuit esse octavus, vulgo dictus nonus, qui eo tempore quo Michael Constantinopolitanus Patriarcha circa annum Domini 1053. induxit errorem de necessitate Sacramenti ex fermentato, vocans Latinos Azymitas, sedit in cathedra Petri, et scripsit ad Imperatorem Constantinum Monomachum Catholicum,
et ipsum Michaelem in confutationem illius erroris, missis etiam Apocrysariis Huraberto Episcopo Sylvae-Candidae, et aliis.
Sed neque ego inveni hoc in praedictis litteris: forte dixit in instructione, ad quam se remittit; de quo etiam dubium mihi est, cum in libro Humberti contra praedictum Michaelem, et alium contra Nicetam Monachum, aliud plane insinuetur, nempe Ecclesiam Latinam et Jerosolymitanam semper usus fuisse azymis. Neque alioquin periculum Ebionitarum, aut aliorum Judaizanlium tetigit Ecclesiam Occidentalem, neque talisjnutationis vestigium aliquod mihi occurrit, aut ex praedicto libro Humberti insinuatur ; imo existimo Latinam nunquam hunc ritum mutasse, quod et docet Rupertus lib. 2. de divinis Officiis, cap. 22. in principio. Forte in Asiae aliquibus Ecclesiis, ubi vigebant judaizantes, illa novitas invaluit, vel certe ad distinctionem et separationem, vel certe ad tollendam calumniam circa ritum celebrandi Pascha, in quo aliqui judaizabant sub Papa Victore, quantum ad tempus et ad discrimen rau. tarunt azymos in panes fermentatos. Quidquid sit, illud constat sub Leone IX. aut altero hujus nominis, eam mutationem non fuisse inductam, et Ecclesiam ab initio instructam fuisse, quantum ad utriusque materiae sufficientiam. Habentur libri Humberti in tom. 11. Bibliothecae Patrum editionis Coloniensis. Quae autem hic ex Doctore emendanda dicimus, irrepserunt ex Richardo hac dist. art. 2. quaest. 3. ad 4. quod est ultimum.
Ad complementum hujus quaestionis subjiciam duas alias, quae hic tractari solent a Doctoribus.
An requiratur determinata quantitas in materia consecrabili?
Prima conclusio. Si panis sit in tam exigua quantitate, ut non sit sensibilis modo humano, non est consecrabilis. Probatur, quia materia sensibilis requiritur ad Sacramentum, quod est signum sensibile; ergo quod sensibile non est, non est consecrabile. Dices, Christus in hostia conse crata manet sub qualibet parte: ergo potest consecrari seorsim sub illa. Respondetur, negando consequentiam, quia insensibilis ex se in toto fit sensibilis tanquam pars ejus ; seorsim autem non ita, quia nequit designari sensibiliter per pronomen hoc, quod requiritur: ita Major in 4. dist. 11. quaest. 1. Oppositum hujus videtur D. Thomae, sed ratio data videtur concludens, aliqua exiguntur ad actionem, quae ad conservationem, non sunt necessaria; ergo licet conservari possit facta separatione Chritus sub qualibet particula, non tamen conservari. Aliqui etiam negant, et melius ex eadem ratione conservari posse seorsim sub particula indivisibili, nam Tridenlinum et Florentinum, quando dicunt manere Christum sub qualibet particula, et canit Ecclesia : Fracto demum Sacramento, etc. intelligunt de sensibili; de hoc jam supra disseruimus. Quoad quantitatem ex parte magnitudinis, variae sunt opiniones. Major affirmat dari terminum in quantitate quoad magnitudinem, ultra quem nequit confici valide, quia sic, inquit, datur etiam in activitate verborum, ut exigant certam et definitam sphaeram, ultra quam non agunt, sicut et agentia naturalia. Mensis in 4. p. quaest. 34. m. 1. D. Bonavenlura dist. 10. art. 2. quaest. 4. Angelus verbo Eucharistia, requirunt terminum magnitudinis ex alio fundamento, ut nequeat consecrari in ea magnitudine, quae sit usui fidelium non accommodata, quia hic videtur prudens modus institutionis Sacramenti, et proportionatus finis ad quem ordinatum est in pastum. Alioquin dare licentiam absolute conficiendi quamcumque velint materiam Sacerdotibus, et inutile esset, et posset cedere in injuriam Sacramenti. Hanc censet D. Thomas probabilem opusc. 59.
Secunda sententia negat terminum, etiamsi in infinitum procedatur in extensione aut numero; ita Sylvester, verbo Eucharistia, Ledesma quaest. 11. art. 2. tribuitur D. Thomae. Suarez et alii negant quidem, si in infinitum fingamus panem extendi, aut ultra sensum posse consecrari ex defectu praesentiae requisito, non autem ob excessum quantitatis, neque defectu potestatis consecrandi.
Secunda conclusio. Probabilis est prima sententia, sed et secunda etiam aeque probabilis est; utraque autem aeque incerta, quia neque ex Conciliis aut Patribus alterutra convincitur. Prima habet fundamentum ex fine institutionis Sacramenti in usum pastus: secunda autem ex potestate data Sacerdotibus, quae nequaquam limitatur, et per accidens videtur, ut sit in hac aut alia quantitate, modo reliqua salventur.
Objiciunt contra primam sententiam incommoda ; primum, quod si semel consecratae essent hostiae, quot pro numero fidelium sufficerent, quod deinceps non posset consecrari ulla, quia non esset ad usum pastus. Respondetur distinguendum esse, quia aliquando per se, aliquando per accidens contingeret excessum in quantitate reddere materiam inutilem. Primo modo, ut si fingatur aliqua quantitas excessiva, quae non potest reduci in usum humano modo, sive fiat secundum extensionem, aut numerum,
ut panis tam magnus quam sit terra, aut cumulus hostiarum; per accidens vero, ut quando hic et nunc in talibus circumstantiis non posset accommodari ad usum, licet in aliis posset. His positis, nego consequentiam illam, quia licet una hostia sufficiat, tres tamen, et plures ab eodem suscipi possunt. Si tamen quantitas non esset per se accommodabilis ad usum, tunc non consecratur, quod nullum est inconveniens, verbi gratia, quod lacus duodecim millium passuum vini non sit consecrabilis, nam aliqui concedunt ratione distantiae partium id verum esse, quia non est praesens quoad paries remotas ; ita Suarez disp. 43. sect. 8. Vasquez disp. 151. cap. 3. et alii.
Secundo objiciunt, quod cum numerus fidelium sit incertus, nobis semper dubium remanere, an quis valide conficiat, quia nescii an consecratio esset utilis. Respondetur negando hanc consequentiam, quia certum est nobis in praxi nihil consecrari a Sacerdote, quin ipse solus eo uti possit, quanto magis alii una, aut diversis vicibus.
Tertio objiciunt, quod corpus valide consecratur, ut tradatur etiam peccatoribus in malum usum, ut sunt venefici, etc. ergo argumentum ex usu non valet. Respondetur, quod ille usus esset malus per accidens ex malitia ministri aut sumentis, non autem per se et intrinsece ex natura materiae impossibilis applicari ad usum ; quod repugnaret institutioni et fini ejus intrinseco, non ita prior casus.
Exemplum hujus potest esse, non quamlibet ablutionem esse materiam Baptismi, secundum aliquos et nostrum Doctorem supra dist. 4. q. 3. et dist. 5. quaest. 1. si quis projiciatur ex ponte in flumen, quia talis ablutio non ordinatur ad salutem, sed per se ad mortem: ita similiter materia Eucharistiae, si per se non sit usualis, sive proveniat hoc impedimentum, tum a quantitate, sive a qualitate, non erit consecrabilis, ut patet in pane, qui mutatur in pastam per admixtionem aquae, de vino in uva, et secundum aliquos gelato, ut infra videbimus. Nam haec mutatio videtur substantialis, quando fini et institutioni Sacramenti ab intrinseco repugnat, ita est quantitas excessiva in eo gradu quo redditur non usualis per se.
Dices, secundum partes erit usualis ; ergo et consecrabilis. Respondetur, quod tunc consecratio et sensus formae primo cadit in totum, prout designant pronomina hoc et hic, in sensu practico et conversivo, unde partes tantum consecrantur in toto; quando autem totum non est materia consecrationis primo, sic neque partes secundo. Si autem partes designentur per se, ita ut secundum consecrantis interitionem,et ex natura rei in ipsas primo cadat sensus formae, tunc consecrari possunt tanquam seorsim, et non ut paries, quo sensu nihil urget argumentum.
Ex quo sequitur fundamentum illud Suarez et aliorum non esse solidum: dicunt enim ex defectu praesentiae non esse consecrabilem materiam illam quoad paries remotiores, quae extra locum et sensum sunt, quia nequit designari per pronomen hoc. Contra, quia sive loquamur de praesentia locali, aut sensibili et locali simul, nequit continuum esse praesens alicui, nisi secundum paries determinatas, quia alioquin daretur penetratio quantitatis; si autem loquantur de sensibili, nequit etiam esse sensibilis, nisi secundum superficiem extimam, neque secundum totam, quia quod interius est, non videtur necessario, neque tangitur, neque est necessarium oppositum, nam particulae consecrari possunt secundum aliquos in pyxide etiam clausa, etsi Sacerdos sit caecus ; ergo si non repugnat alias materiam illam, ponamus casum, esse infinitam consecrari, modo sit praesens secundum aliquas partes sui sensibiles, erit cousecrabilis.
Confirmatur, quia pronomina designant lotum, prout ipsi volunt, et nunc permittimus, quia alias de hoc disseruimus, cujus omnes partes per se non sunt sensibiles proferenti, ut haec est terra, hoc est caelum, mare, etc. et patet in casibus jam expressis: ergo fundamentum illud falsum est. Non sufficit ergo materiam esse designabilem et demonstrabilem, sed requiritur, ut de se sit etiam determinata in quantitate et qualitate proportionatis ad consecrationem et usum Sacramenti per modum pastus.
Dices, quando ergo poterit certum esse materiam habere terminum illum? Respondetur, in praxi semper certum esse habere terminum: casus autem illi sunt (Milii, ideo nullum subest periculum. Haec pro sententia illorum Doctorum.
Quoe proesentia requiratur materioe, aut definitio ?
Prima conclusio. Materia debet esse determinata et definita. Haec conclusio est communis. Eam tenent Doctores in 4. dist. 10. et 11. Richard. priori dist. q. 7. Durandus dist. 11. q. 7. Major quaest.) 4. D. Thomas quaest. 74. art. 2. et 3. ubi ejus discipuli; hic autem non disputatur de definitione materiae in specie, ut in Sacramentis in genere disseritur contra haereticos, sed in individuo.
Haec definitio provenit ex natura formae, et intentione agentis, quia et illa circa materiam determinatam proferri debet: et haec, quae per se requiritur in ministro, debet etiam ad determinatam materiam dirigi, aliquando etiam provenit ex natura ipsius materiae, quae per se designata est.
Hinc sequitur primo, quod si Sacerdos vellet ex decem hostiis septem consecrare, nisi ipse designet illas septem, nihil conficiat. Ratio, quia et forma exigit determinatam materiam, et intentio ; unde cum materia illa indeterminata sit ex se, non capit determinationem, sed debet advenire ex intentione. Casus intelligitur, quando minister non haberet intentionem consecrandi totum, quod est in altari propositum, habendo autem illam intentionem valide totum consecraret, licet ex particulari errore putaret non esse, nisi septem, quia nempe habet intentionem universalem, quae implicite fertur in totum, quod est propositum, quam non destruit error particularis.
Si autem sciens esse decem, nollet consecrare, nisi pauciorem numerum, tunc nihil facit, quia non determinat illum numerum, neque ex se in cumulo determinatus est, cum numerando a qualibet inveniet septem; secus est si ipse designethas tantum, verbi gratia, designando superiores, aut inferiores septem.
Casus est practicus, ideo debet Sacerdos semper habere intentionem consecrandi, quod in corporali propositum est, sint plures aut pauciores. Sed quid si relinquat ,Deo designare has vel illas? Respondetur nihil facere, quia debet ipse determinate agere, nec ille modus designandi est humanus, quia solum per revelationem sciri potest, quae non debetur ipsi; idem dico, quod si resignet in voluntatem alterius designationem, dummodo non sit prius nota, ex ratione jam. dicta, quia ipse debet concipere intentionem determinatam respective ad materiam.
Objicies, Sacerdos offerens sacrificium pro animabus purgatorii, prodest, relinquendo designationem hujus aut illius,
cui proderit soli Deo; ergo similiter in proposito, quantum ad definitionem materiae. Suarez sect. 6. admittit consequens, et negat consequentiam, quia, inquit, in opere sacrificii Deus est, qui immediate operatur, non minister, in Sacramento autem minister, ac proinde in illo determinatio ad Deum spectat, in hoc ad Sacerdotem. Contra, Sacerdos etiam immediate operatur, quia vere sacrificat per conversionem panis et vini in cultum Dei; ergo disparitas non valet.
Respondet Vasquez cap. 1. negando antecedens, debet enim sacrificans determinare suam intentionem, sicut et sacramentans ; oportet ergo ut determinet animam, quam Deus novit magis, etc. vel quid simile. Haec responsio non est improbabilis, quia certum est definitionem hanc posse fieri a Sacerdote, et tunc proficere illi animae cui applicat, si indiguerit.
Caeterum videtur prior intentio jam sufficiens, et negatur consequentia, quia in re incerta potest resignare ipsi Deo talem determinationem: nescit enim Sacerdos, quae anima determinate indigeat et an haec aut illa indigeat, ideoque Dei beneplacito potest committere effectum sacrificii in individuo, et sufficit ei habere applicationem in specie determinate, in confuso autem quoad individuum remittendo certam applicationem Dei beneplacito. Aliud autem est de materia proxima per se requisita ad Sacramentum, quia haec cadit sub cognitionem ipsius, et debet determinate operari ex modo cognitionis, quae determinata est.
Objicies secundo : potest dari absolutio, quoad duo venialia tantum ex pluribus confessis ; ergo et consecratio duarum hostiarum ex pluribus hostiis. Respondet Suarez illam intentionem sufficere in ministro, quia spectat ad effectum Sacramenti ; unde in reipsa non obstante tali intentione absolvendi tantum a duobus, manebit ab omnibus absolutus virtute Sacramenti. Aliud est in proposito, quia forma debet designare materiam non in confuso, sed determinate.
Oppositum docet Vasquez, eum nihil , efficere, sed distinguendum est, quia vel ille absolvens nullam concipit intentionem absolvendi, nisi a duobus tantum, ita quod non habeat intentionem conficiendi Sacramentum, nisi respective ad illa duo tantum, et tunc vel illa determinat, vel non ; si non determinat, probabile est nihil facere, quia sententia judicis, quae est actus judicialis, qualis est absolutio, ut definit sess. 14. cap. 6. debet in determinatam ferri materiam, in proposito sunt peccata: ergo debent definiri ab absolvente, sicut ergo nihil definit, nihil absolvit ; si autem definiat duo tantum peccata venialia determinata, non currit exemplum ad propositum, quia consecrans nihil definit.
Quantum ad rem ipsam, probabile est nihil facere, vel absolvere ab omnibus, quia sententia debet ferri in materiam, de qua cognovit judicialiter mediante confessione rei. Nec refert quod unum veniale posset sine altero remitti alias, quia ex ratione dicta, sententia extenditur ex natura rei ad omnia hic et nunc confessa; neque liberum est aliquid ejus materiae reservare, quam confessio et dolor uniformiter disposuit ad formam; si ergo habet intentionem absolvendi valide, absolvit ab omnibus, quamvis ex errore aut malitia privata non intendat, nisi haec, neque in arbitrio ejus est uti potestate clavium, nisi juxta exigentiam materiae. Posset haec disputatio extendi, sed non est hujus materiae.
Sequitur secundo, nihil conficere eum, qui intendit tantum partes pares aut impares hostiae consecrare ex eadem ratione ; sed quid si dimidiam tantum intendat consecrare. Respondetur, si indeterminate intendat non designando hanc aut illam determinate partem nihil facere ex dictis, unde merito rejicitur Major dicens, quod si velit primam partem proportionalem, verbi gratia quartam et primam, et non secundam, et sic deinceps valide consecrare, quia oppositum probat ratio ex dictis, ob defectum intentionis et applicationis determinatae formae ad materiam determinatam.
Sed quid si dimidiam hostiam determinate velit consecrare, designando ipsam ? Durandus, Richardus, Paludanus dist. 11. Angelus, Sylvester et alii Summislae verbo Eucharistia, Suarez sect. 6. affirmant valide conficere, licet graviter peccet, quia esset gravis irreverentia, cum vix separari possit pars consecrata a non consecrata. Respondeo tamen non posse consecrari . unam partem absque altera, cui continuatur. Probatur, quia forma nequit determinari ex intentione consecrantis ad materiam, mai ipsa ex se sit capax talis determinationis, una pars in toto, et continuata alteri non habet designationem, aut divisionem sui requisitam, ut sit totum, nisi separetur a toto ; ergo non potest esse materia consecrabilis seorsim a toto, nisi prius separetur. Probatur major, quia forma ex institutione divina signat practice, et ex institutione communi; ergo independeiiter a proferente.
Consequentia patet, quia quidquid de rigore verborum significat, facit sine ulla limitatione devenire ad cognitionem audientis ; sed proferens formam super hostia, quamvis habeat intentionem designandi partem tantum, non intelligitur aliud, nisi totam ex vi propositionis demonstrativae hic est, etc. designare: ergo ille est sensus formae ex rigore verborum designare totam materiam cum ex se non habeat designationem per terminum extrinsecum.
Ex sensu autem speculativo formae colligitur sensus ejus practicus, cujus ille est fundamentum, ideoque Patres ex sensu illo colligunt praesentiam realem Christi in Sacramento ; ergo si repugnat sensum speculativum verificari circa partem in toto, etiam idem erit de practico; ly autem hoc sine limitatione designat primo entis individuum. Pars in toto continuo, ut dixi, non est individuum absolute, neque numerari potest, ut diversum ens absolute, cum diminutione sub appellatione partis, ergo ly hoc absolute prolatum non verificatur circa partem in toto ; intentio autem proferentis nequit distrahere formam, aut limitare, quamvis applicare possit ad hanc aut illam materiam, circa quam non repugnat verificari. Ex quibus minor et consequentia principalis probata manent. Dices, inde etiam sequeretur contra dicta, quod non posset unam ex pluribus simul sumptis designare aut consecrare, quia forma designat totum. Respondetur, negando consequentiam, quia una est materia consecrabilis per se, et capax formae ; ly enim hoc designat individuum per continuationem, aut per aggregationem, ideoque per intentionem consecrantis ad utrumlibet applicari potest ; non sic in proposito habet suum significatum.
Confirmatur ex dictis, quia ly hoc designat ex vi sermonis (ut supra dixi) totum, cujus pars tantum in sensum cadit. Alioquin peto quare proferens formam super partem indeterminatam materiae tantum, non consecret, nisi quia forma totum determinat primo, circa quod profertur? oportet ergo materiam esse determinatam ex se, ut sit capax formae, et hoc sensibiliter ; determinatio per intentionem proferentis est tantum intentionalis, non realis, ergo non sufficit, ut materia sit determinata sensibiliter ex se, licet sufficiat ad applicationem.
Confirmatur secundo ex ritu Graecorum, quem ex liturgiis ipsorum refert Arcudius de Sacramento Eucharistiae, lib. 3. cap. 38. qui utuntur forma simili hostiae, ut cir-
AdminBookmark
cumferentia ejus sit rotunda, interius autem crux in formam quadranguli ; quamvis ergo circularis sit exterius, quadrangularem tantum contentam consecrant, quam conceptis et quatuor adhibitis incisuris primum eximunt ex toto pane mox consecrandam.
Quodsi respondeas id fieri causa reverentiae, non refert, saltem praxis ita habet, an ex praecepto, an ex necessitate consecrationis fiat? Argumentum supra adductum ex sensu formae videtur convincens ; ex quo solvitur fundamentum, quod pro opposito insinuatur, nempe ibi esse materiam sensibilem cum requisitis. Respondetur deesse materiam signatam, respectu cujus verificari posset sensus formae. Dices, quod si media pars hostiae esset siliginea, aut hordeacea, aut alia ex materia non consecrabili ? respondetur probabiliter confici, quia tunc ex specie sua habet designationem, sicut quando aqua miscetur in vinum, ita ut converti non possit in ipsum ante consecrationem, juxta communem sententiam non convertitur in sanguinem, quamvis vinum valide consecretur.
Dici etiam potest nihil fieri, quia sicut calix media ex parte, vinum media ex parte aqua, vel ex pluribus forte non consecratur, ita etiam cum forma ibi non verificetur de hoc individuo per continuationem, quod secundum se non sit primario panis triticeus et consecrabis, nihil fiet; secus autem si aliqua tantum grana habeat alterius frumenti, quia lis non obstantibus erit panis triticeus usualis simpliciter in aestimatione et substantia, sicut calix, cui parum aquae immiscetur, censetur simpliciter vinum. Tenendo primam responsionem dicendum, quod illa pars hostiae consecrabis neque secundum speciem, neque secundum individuum habet designationem requisitam in toto. Haec, quae crebro in argumentis dicta sunt de significatione particulae demonstrativae, intelligenda sunt respective ad significatum in obliquo, et non in recto, juxta alias dicta et dicenda quaestione sequenti. Secunda conclusio. Requiritur praesentia sensibilis in materia consecrabili. Est communis, et fundatur in usu et praxi, et etiam in significatione formae, quia pronomina hoc et hic, designant praesentiam talem rei demonstratae, in quo distinguuntur ab illud et istud. Quanta autem debeat esse praesentia? Alii dicunt requiri, ut tangatur materia manibus, sed hoc falsum est, quia hostia in pyxide consecrari potest, quamvis actu non tangatur, qualis modus est consecrandi particulas ex Rituali.
Alii requirunt, ut tangi possit, ut Paludanus, alii, ut Vignerus, dicunt ut verba formae pervenire possint ad materiam, et illam conjungat. Sed neque haec propinquitas exigitur, quia neque ex significatione formae, neque aliunde colligitur, neque ex efficientia Sacramenti ex consuetudinis
Ecclesiae aliud apparet, nulla ergo certa regula dari potest: requiritur ergo, ut materia sit proposita ante Sacerdotem in altari, ideoque nequit consecrari hostia retro Sacerdotem posita, ut communis docet. Idem dicendum de hostia retro murum posita, unde, ut bene notat Suarez, quoad corpus interjectum inter Sacerdotem et hostiam, videndum est si per modum continentis interponatur; si per modum separantis, ut dividentis, hoc secundo modo nihil fieret: oppositum sequitur si priori tantum modo. Unde panis clausus in tabernaculo non consecraretur, neque positus sub mappa altaris; praesentia ergo requisita colligenda est ex praxi Ecclesiae, quam Rituales libri declarant.