In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Solvit duo argumenta, posita num. 4. suadentia Deum secundum se non esse objectum charitatis.
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
quod illa positio duorum Deorum destruit naturam charitatis. Quicumque enim habitus ex se tendit in unum ponere, ipsum tendere in plura, est ponere ipsum non esse ipsum, sicut si aliquis habitus proprius simpliciter primi principii, poneretur esse alterius primi principii, esset ponere hunc habitum esse hujus objecti, ut proprii et non proprii. Ita dico in proposito, quod plures esse Deos includit utrumque esse diligendum ex charitate, et neutrum.
Ad aliud dico, quod non est simile de magis et minus in aliquo ordine, et de supremo in illo ordine, quoad omne extrinsecum operans circa illa illius ordinis. Potest enim operatio alicujus necessario requirere supremum, ut sit perfectissima, et tamen non necessario habet ordinem ad alia ordinata in illo ordine. Exemplum in coloribus non potest esse perfectissima visio, nisi perfectissimi coloris, et tamen non oportet necessario, quod sit perfectior visio circa colorem propinquiorem illi. Et ratio est, quia ratio quietationis ex parte perfectissimi coloris est ratio totalis ejus, quae in alio est diminute, et ideo licet in proposito unum aliqualiter excellat alterum, in nullo tamen est ratio quietandi, licet potentia naturaliter sit libera ; licet ergo solum infinitum bonum quietet voluntatem, et hoc inquantum infinitum bonum, non tamen oportet quodlibet bonum finitum secundum gradum suum in bonitate, magis et minus quietare, quia isti gradus sunt accidentales per comparationem ad extrinsecum quietandum.