Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum Deus Pater genuerit Dei Filium voluntate ?
Mensis 1. p. g. 42. m. 5. art. 1. Richardus hic q. 2. D. Bonavent. art. 1. q. 2. D. Thom. I. p. q. 41. art. 2. et quaest. 2. de potentia art. 3. Gregor. hic q. 1 . art. 3. Capreol. q. 1. Henr. quodl. 1. q. 4. et sum, art. 58. quaest 2. Suarez 1. p. trart. 3. lib. 6. c. 4. Vasquez I. p. d. 160 Vide Scot. 2. Mel. quasi. 4. 5. 6. Mayron hic quaest. 1. Baccon. ibid. Durand. d. 5. quaest. 1.
Circa istam distinctionem sextam quaero: Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate ? Quod sic, Richardus 6. de Trinit. cap. 17. post alia tractata de productione personarum dicit ultimo : Vultis super his, quae superius jam diximus, audire verbum abbreviatum? ingenitum velle habere de se sibi conformem atque condignum, idem mihi videtur quod gignere Filium, et tam genitum quam ingenitum velle habere condilectum, idem videtur quod producere Spiritum sanctum. Sed si Patrem velle habere conformem est gignere; ergo sicut voluntate vult habere conformem, ita voluntate genuit.
Ex eadem auctoritate arguitur aliter sic: Eodem modo concedit, quod velle Patris se habet ad gignere, sicut velle ut est Patria et Filii se habet ad spirare; nunc autem Spiritus sanctus spiratur voluntate formaliter, ut est Patris et Filii, ergo, etc.
Item Augustinus contra Maximinum lib. 3. c. 1. et ponitur dist. 20. Pater si non genuit sibi Filium aequalem, aut non voluit, aut non potuit ; si non voluit, igitur invidus fuit. Ex hoc sic, invidia non pertinet nisi ad illa quae voluntate subtrahuntur et voluntate possunt communicari, sicut non sum invidus si non facio te sapientem, quia non possum facere sapientiam in anima tua ; igitur Pater voluntate generat Filium sibi aequalem, quia secundum auctoritatem praedictam, esset invidus,si non generat Filium aequalem.
Item 5. Metaph. c. de Necessa rio : omne involuntarium est triste ; sed nihil est triste in divinis ; ergo nihil involuntarium: ergo Filius voluntate generatur.
Item Verbum est amor, patet, et est productus, quia nihil nisi natum secundum Hilarium, habet Filius: principium autem amoris producti est voluntas, igitur, etc. Si dicatur quod concomitanter est amor, quia primo est notitia producta :
Contra, quia idem est principium respectu primi termini formalis, et cujuscumque concomitantis illum terminum.
Contra, Damascenus lib. 1. cap.8. Generatio est opus naturae, et Magister in littera, et est Augustini ad Orosium: Praeire scientiam voluntas non potest; ergo cum Filius sit scientia vel sapientia Patris, non generatur voluntate.