IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum)
In mandato dilectionis proximi quid praecipiatur ? an jubemur lotum proximum diligere et nos totos. Hic potest quaeri, utrum illo mandato dilectionis proximi totum proximum, id est, animam et corpus, nosque ipsos totos diligere praecipiamur ? Ad quod diximus, omne genus diligendarum rerum in illis duobus mandatis contineri. . " Quatuor enim diligenda sunt, ut ait Augustinus : Unum, quod supra nos est, scilicet Deus ; alterum, quod nos sumus ; tertium, quod juxta nos est, scilicet proximus ; quartum, quod infra nos est, scilicet corpus. De secundo et quarto nulla praecepta danda erant, " scilicet ut diligeremus nos, vel corpus nostrum ; praecipitur autem Deus diligi et proximus. " Ut autem quisque se diligat, praecepto non est opus. Quantumlibet enim homo excidat a veritate, remanet illi dilectio sui et dilectio corporis sui, quia nemo unquam carnem suam odio habuit. Nam viri justi, qui corpus suum cruciant, non corpus, sed corruptiones ejus et pondus oderunt. " Hic videtur Augustinus tradere, quod ex praecepto non teneamur diligere nosmetipsos, vel corpus nostrum. Quod si est, non omne genus diligendarum rerum illis duobus praeceptis continetur,
cum et nos ipsos et corpus nostrum diligere debeamus, ad quid necessarium est praeceptum, cum scriptum sit : Qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Sed speciale de hoc praeceptum non erat dandum, nec speciali praecepto opus erat id tradi, ut quisque se vel corpus suum diligeret, quia hoc in illo praecepto continetur : Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ibi enim et proximum totum et te totum intelligere debes. Unde Augustinus in eodem : " Si te. totum diligas, id est, animam et corpus, et proximum totum, id est, animam et corpus, (homo enim ex anima constat et corpore), nullum rerum diligendarum genus in his duobus praeceptis praetermissum est. Cum enim praecurrat dilectio Dei, ejusque dilectionis modus praescriptus appareat, et sequatur dilectio proximi, de tua dilectione nihil dictum videtur. Sed cum dictum est : Diliges proximum tuum sicut teipsum, simul et tui abs te dilectio praetermissa non est. " Ecce hic aperte dicit, in illo praecepto non tantummodo proximi, sed et mei dilectionem contineri et totius proximi totiusque mei. Ex quo apparet, quod dictum est de secundo et quarto, id est, de dilectione nostri et corporis nostri, nulla praecepta danda, ita esse intelligendum, scilicet specialia et divisa,
quia in illo uno totum continetur, " et quia id quod sumus, et quod infra nos est, ad nos tamen pertinens, naturae lege diligimus, quae in bestiis etiam est. Ideoque et de illo quod supra nos est, de illo quod juxta nos est, divisa praecepta sumpsimus "; in quorum altero ejus quod sumus, et illius quod infra nos est, dilectio continetur.
Si in illo praecepto contineatur dilectio Angelorum 1
" Oritur autem hic de Angelis quaestio, utrum ad illud praeceptum dilectionis proximi, etiam dilectio pertineat Angelorum. Nam quod nullum hominem exceperit qui praecepit proximum diligere, Dominus in parabola semivivi relicti ostendit, eum dicens proximum, qui erga illum extitit misericors. Deinde subdit : Vade, et tu fac similiter. "
" Ut eum proximum intelligamus, cui vel exhibendum est officium misericordiae, si indiget, vel exhibendum esset, si indigeret. Nullum vero exceptum esse, cui misericordiae negandum sit officium, quis non videat, cum usque ad inimicos etiam porrectum sit, Domino dicente : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Manifestum est igitur omnem hominem proximum esse deputandum. Proximi vero nomen ad aliquid est, nec quisquam esse proximus nisi proximo potest. Unde consequens est, et cui praebendum et a quo praebendum est officium misericordiae recte proximum dici. Manifestum est igitur praecepto dilectionis proximi etiam sanctos Angelos contineri,
a quibus tanta nobis misericordiae impenduntur officia. Ex quo et Dominus proximum se nostrum dici voluit, ut in parabola saucii ostendit et in Propheta : Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam. Sed quia excellentior ad supra nostram naturam est divina substantia, praeceptum dilectionis Dei a proximi dilectione distinctum est. " Ideoque licet Deus omnia nobis impendat beneficia, non tamen nomine proximi includitur in illo praecepto, quem non sicut nos diligere debemus, sed plusquam nos toto corde, et tota anima ; Christum vero, inquantum homo est, sicut nos diligere debemus, ejusque secundum hominem dilectio illo continetur mandato, quem etiam secundum hominem magis quam nos, sed non quantum Deum, debemus diligere, quia inquantum est homo, minor est Deo.
Quibus modis dicitur proximus.
Hic notandum est, " proximum dici diversis modis, scilicet conditione primae nativitatis, spes conversionis, propinquitate cognationis, ratione beneficii exhibitionis. "
(Finis textus Magistri.)