Et nunc quae est expectatio mea etc.. Hic petit dei auxilium contra miseriam. Et primo ponit fiduciam, ex qua oratio sua procedit. Secundo proponit orationem, ibi, ab omnibus iniquitatibus.
Tertio petit eam exaudiri, ibi, exaudi. Quandoque homo est in miseria: et tunc aut confidit liberari per se, aut per alium. Si confidit liberari per se, non expectat alium, sed in seipsum habet subsidium.
Si per alium, tunc expectat, quia sperat per alium juvari. Sic est in ista miseria, quia breves dies sunt, et non confidit in se, sed dicit cum job 6: ecce non est auxilium mihi in me; sed expectat auxilium a deo; unde dicit, quae est expectatio mea? nonne dominus; quasi dicat: solus potest me liberare, quia ipse solus est super omnem veritatem, qui solus est veritas. Isa. 30: beati omnes qui expectant eum. In expectatione etiam mora est; quasi dicat: ego praestolabor. Habac. 2: si moram fecerit, expecta eum, et substantia mea apud te est. Hic ponitur ratio fiduciae, quam habet de deo. Naturale est quod homo confidet de deo apud quem collocat quod habet. Qui ergo totum quod habet, ponit in deo, potest confidere de deo. Et ideo dicit: substantia mea apud te est; quasi dicat: etsi in me nihil sim; tamen quicquid spero me esse, et quicquid habeo, est in te: Hebr. 10: cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Matth. 6: thesaurizate vobis thesauros in caelo. 2 Tim. 1: scio cui credidi, et certus sum. Glossa exponit de christo. Substantia mea apud te est, idest tu christe sumes de mea carne, quia factus est ex semine David secundum carnem, Rom. 1.