CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Sententia Henrici quod Pater non generat volens, sed necessitate naturali, sicut ignis, significat, quia intellectio est gignitio et praecedit volitionem. Scotus refutat hanc rationem, quia intelligere est perfectio simpliciter, gignere non, quia duae personae divinae non gignunt, et declarat quomodo Pater generat volens, quia prius vult quam aliquid producat. Hic videtur velle quod Pater videat Verbum antequam illud producat, sed oppositum tenet supra d. 1. q. 2. et infra d. 10. ad ult. et 2. d. 1. q. 1. art. 2. et alibi ; vult ergo hic tantum dicere,quod Pater volens essentiam, gignat, quia alii ut Gregor. et Capreol. hic negant ullum actum in voluntate ante gignitionem. Nisi hoc dicatur, Scotus in hac re ad summum est dubius, vel tantum vult Patrem prius origine velle gignitionem quam ipsa sit, quia sicut Pater est prior origine Filio, ita omnia quae sunt in eo sunt priora eadem prioritate iis quae sunt in Filio, unde Pater prius origine creat quam Filius, de quo 2. d. 1. q. 1. art. 2.
In ista quaestione videntur esse duae difficultates; una, qualiter Pater generat Filium volens. Alia quomodo salvetur, quod Pater non generat Filium voluntate, ut principio productivo.
Quantum ad primum (a) dicitur, quod non generat volens, sed tantum necessitate naturali, sicut ignis calefacit, licet actu generandi quasi jam posito, voluntas Patris quasi complaceat in illo. Hoc arguitur sic: Intellectio Patris praecedit aliquo modo volitionem Patris: sed intellectio Patris ut Patris, videtur esse gignitio Verbi vel Filii, ergo gignitio Filii ut Filii praecedit quamcumque volitionem Patris. Prima propositio est evidens ex 5. de Trinit. c. 27. Probo secundam, quia ejusdem potentiae non sunt duo actus, quia potentiae distinguuntur per actus 2. de Anima ; gignere autem Filium sive dicere Verbum, (quod idem est in Deo,) est potentiae intellectivae et intelligere similiter; ergo dicere est formaliter aliquod intelligere, et non nisi Patris ut Patris ; ergo intellectio Patris ut Patris est gignitio.
(b) Ista ratio innititur minori falsae, scilicet de identitate intelligere, et gignere vel dicere, et ex ipsa sequitur conclusio falsa, scilicet quod Pater non proprie volens dicit. Primo. ergo ostendo falsitatem minoris. Secundo, quod illud consequens falsum sequatur. Tertio, respondebo ad probationem minoris falsae. Quarto, quomodo debeat vitari illud consequens falsum, et oppositum teneri quod est principale in isto articulo.
(c) De primo contra illam opinionem de identitate intelligere et dicere arguo sic: intelligere est perfectio simpliciter, dicere non: ergo non sunt idem formaliter. Probatio primae ; Pater quantum ad intellectum est formaliter beatus intellectione, et quantum ad voluntatem volitione: non est autem beatus nisi perfectione simpliciter, ergo intelligere est perfectio simpliciter. Probatio secundae, quia si dicere esset perfectio simpliciter, tunc Filius et Spiritus sanctus non essent simpliciter perfecti, quia non dicunt, accipiendo hoc modo dicere, quod est exprimere Verbum. Secundo sic (d), quia sicut in creaturis ratio actionis et ratio factionis formaliter distinguuntur, quia actio est ultimus terminus,factionis autem est alius terminus productus per ipsam factionem: ita in divinis operatio qua formaliter Pater operatur, videtur distingui a productione qua formaliter producit, et hoc videtur, quia operatio habet objectum quasi praesuppositum: productio autem habet terminum productum per ipsam, ergo intelligere quod est operatio Patris, non est formaliter dicere quod est productio Filii a Patre.
(e)De secundo quod est confirmatio primi, scilicet quod illud consequens falsum sequatur ex illa falsa minori, arguo sic: Sicut in intellectu nostro habente naturaliter primam intellectionem, quae non est in potestate nostra, potest postea voluntas nostra complacere in illa intellectione jam posita ; sed proprie loquendo, non elicimus illam actionem volentes, sed eam elicitam volumus esse: ita sequeretur si formaliter dicere esset intelligere, quod Pater non gigneret formaliter volens, licet Patri ipsa gignitio quasi aliquo modo posterius complaceret.
De tertio ad argumentum illud de distinctione potentiarum per actus, dici posset quod illud verum est de actibus adaequatis, et aliter non, quia potentia illimitata eadem manens potest habere plures actus.
(f) Aliter dicit quidam Doctor, quod intellectus ut intellectus, habet illum actum qui est intelligere. Secundo autem habet istum actum qui est dicere, secundum quod jam factus est in actu per intelligere, sed illud est improbatum distinct. 2. ubi argutum est, quod ille actus intelligendi primus non est ratio formalis gignendi verbum.
Aliter respondeo sic (g): quod actio in creaturis uno modo accipitur pro actione de genere actionis: alio modo pro actu secundo, qui est qualitas absoluta, sicut expositum est prius dist. 3. q. vit. in responsione ad tertium argumentum principale. Unius ergo potentiae tantum est unus actus, loquendo de hoc actu tantum vel illo tantum ; unius tamen potentiae potest bene esse duplex actus, quorum unus sit de genere Actionis, alius de genere Qualitatis, sicut intellectus noster pro actione de genere Actionis habet gignere verbum, habet tamen alium actum de genere Qualitatis, scilicet illam notitiam genitam ; ita in proposito, intellectus divinus habet unum actum correspondentem intellectioni nostrae, quae est qualitas, quo scilicet actu intellectus Patris formaliter intelligit: habet etiam actum correspondentem actui de genere actionis, quo scilicet exprimit verbum.
(h) De quarto dico, quod Pater hoc modo gignit Filium volens, quia Pater in primo signo originis intelligit formaliter, et tunc etiam potest habere actum volendi formaliter.
In secundo signo originis gignit Filium, nec tantum vult illam gignitionem volitione sequente illam gignitionem, sed volitione habita in primo signo originis, qua volitione Pater formaliter vult, praesupposita aliquo modo intellectione, qua Pater intelligit. non autem gignitione verbi; sic ergo dico quod Pater volens generat non tantum voluntate consequente, sed voluntate antecedente.
Quod sic intelligo, quod memoria perfecta est principium producendi Patris, et principium operandi inquantum memoria formaliter intelligit, hoc est, ab
ea habet formaliter quo intelligit, aliter non esset memoria perfecta. Non solum autem est principium operandi intra, sed etiam potest extra se intelligere sive producere, quia faecunditas Paterni intelleeius non est exhausta usque ad terminum productum. In primo autem instanti Pater habet perfectum intelligere cujuscumque intelligibilis et volibilis a se; ergo in illo signo intelligit generationem Filii, et in secundo signo instantis habet terminum productum. Nam et in primo signo, etsi nulla persona procederet ab eo, habet intelligere et velle, et in illo priori intelligit actum dicendi, qui est quasi posterior respectu actus intelligendi et volendi. Non igitur Pater tantum complacet voluntate in productione Filii, sicut dicebat ille, sed volens praecedit actum generationis Filii, quia Pater quidquid intelligit per essentiam suam intelligit, et quidquid vult per essentiam suam vult. Unde licet intelligere Patris praecedat velle, velle tamen Patris praecedit dicere, ita quod prius Pater est perfectus in se, et beatus per intelligere et velle, quam ista alteri personae communicet per productionem, quia quod non convenit ei in primo instanti, quo est Pater, numquam convenit, eo quod nulla perfectio potest sibi addi productione cujuscumque personae, quia nulla persona habet nisi quod est sibi communicatum ab illo;velle igitur sicut intelligere praecedit dicere, sic spirare sequitur dicere aliquo modo, scilicet ordine originis.