IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Ad secundam quaestionem dico, etc Haec conclusio est communis, et de fide: colligitur ex facto Christi adjuncta traditione : Non bibam de hoc genimine vitis, etc. ubi colligitur vinum vilis fuisse illud usuale, quod in coena est propositum. Definitur in variis Conciliis, aut supponitur tanquam de fide certum. Aurelianem. IV. cap. 4. prohibet aliquid offerendum in calice praeler illud quod obtulit Christus, quod est vinum de fructu vitis: in Florentino expresse definitur; supponit Trident. sess. 1. 3. c. 6. et aliis locis citatis. Objicies, vinum est specie diversum, ut docet Philosophus 4. Meteor. cap. 10. Et patet ex variis speciebus albi, nigri. Negat Richardus antecedens dist. 11. quaest. 5. ad 1. Soto dist. 9. quaest. 1. art. 5. quia vocant differentiam illam accidentalem, sicut est inter hominem album et nigrum. Caeterum admittitur antecedens in genere, maxime quando alia accidentia diversa sunt, ut sapor et virtus. Negatur consequentia, quia ad usum potus illae differentiae non faciunt; vinum autem calidum et humidum prae caeteris est aptum ad nutrimentum, et magis usualis potus, ideo in ipso facta est institutio, quae congruentia adducitur communiter pro institutione Sacramenti corporis in pane triticeo. In hac quaestione non est aliqua controversia, aut magna difficultas.
Sequitur ergo primo, quod vinum debeat esse maturum, unde excluditur agresta, ut omnes docent, et habetur inter defectus Missae in Romano ordinario. Ratio, quia non est vinum in specie sua Physica, differt enim accidentibus ; debet esse vitis, unde excluduntur alii liquores: debet esse potabile, unde consecrari non potest in uva, antequam exprimatur, quia sic potius est cibus quam potus, et usus ejus est per modum cibi et nutrimenti solidi, ideo prohibetur de consecrat. dist. 2. ex Julio Papa, Conciliis Bracharensi, Wormatteust, et Gaaoae 28. in Trulla. Sequitur hinc mustum esse materiam Sacramenti, si sit potabile et depuratum; unde loco citato dicitur si sit necesse, exprimendas esse botrus in calicem, et miscendam aquam, et sic confici, cap. Cum omne crimen.
Excluditur etiam acetum, quia non est species vini, ideoque Aristoteles, 8. Metaphys. cap. 5. textu 4. comparat ipsum cadaveri. Contrarium indicat Glossa de consecrat. dist. 2. cap. 2. et indicat Innocentius lib. 4. cap. 34. Sed falsa est haec sententia, loquendo de aceto proprie, et intelligenda est de vino acescente, quod non omnino est corruptum, in quo etiam conficere esset peccatum propter periculum nullilatis, ut recte D. Thomas et Alensis; judicandum ex his de materia calicis.
Dubium est de vino congelato, an sit sufficiens materia? Negant Armilla verbo Eucharistia, Ledesma quaest. 15. Alanus lib. de Eucharistia, cap. 11. Affirmant Angelus verbo Missa, Soto dist. 9. q. 1. art. 5. Sylvester verbo Eucharistia, Vasquez disput. 130. cap. 2. in fine, Suarez disp. 45. sect. 1. Ratio hujus est, quia illa mutatio est mere accidentalis, quia secundum quantitatem, nec mutat substantiam vini, sicut neque alterius liquoris, ut olei, quantumvis quandoque tanta est in aqua ut fiat crystallus. Patet etiam ex natura ipsius vini, quoad effectus proprios manere, licet detrahatur ejus virtuti per congelationem. Deinde certum est in tali manere Christum post congelationem, ut supponit Ecclesia in defectibus Missae, quae ordinat liquefaciendum et sumendum, ut verum Sacramentum.
Dices, non esse potabile. Respondetur . negando antecedens, quia vinum ex natura sua potabile est, et de facili reducitur ad statum potus. Dices, nequit fieri Baptismus in glacie ; ergo neque consecratio in vino gelato. Respondetur negando consequentiam, quia Baptismus consistit in usu et actuali lotione, ad quam non conducit gelu, nisi liquefiat: hoc Sacramentum non ita, quia permanens, ideo solum exigit, ut fiat in vino, quod natura sua potabile est.
Ex his patet ad fundamenta oppositae sententiae, quae sunt jam dicta, et aliud falsum est, nempe mutari substantiali corruptione vinum: quod falsum est, inquam, quia alias non maneret sanguis sub vino consecrato. Caeterum non expedit consecrare vinum congelatum: et aliqui dicunt peccatum esse grave, si totum sit congelatum, sed liquefieri debet, vel aliud sumendum et offerendum,quod consecrari debet, illud autem removendum.