IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum eodem habitu sit diligendus proximus, quo diligitur Deus ?
Divus Thomas 2 2. q. 25. art. 1. (ubi Cajetanus Bagnez, Lorea,) et 3. dist. 27. q. 2. art. 4. Divos Bonaventura ibi art. i. g. 2. et art. 2. q. 3. Ricbard art. 6. q 1, Aureol. art. 2.
Circa istam vigesimam octavam distinctionem, in qua Magister agit de diligendis ex charitate, quaeritur unum : Utrum scilicet eodem habitu sit diligendus proximus, quo diligitur Deus ? Quod non, quia unius habitus est unum objectum formale ; in Deo autem et proximo est alia et alia ratio formalis bonitatis.
Praeterea, ille habitus quo diligitur Deus, est habitus Theologicus ; igitur respicit solum Deum pro objecto, non autem aliquid creatum. Respondetur, quod hoc verum est principaliter, tamen respicit aliud prout attribuitur ipsi Deo.
Contra, si attributio sufficeret, igitur omnium posset esse unus habitus intellectualis, et etiam appetitivus, quia omnia attribuuntur ad unum; similiter omnes virtutes morales attribuuntur ad unum, scilicet ad felicitatem tanquam ad per se appetibile.
Praeterea, ad principale, alius est habitus principii et conclusionis ; igitur similiter in appetitivis alius est habitus finis, et ejus quod est ad finem ; charitas est finis ; ergo, etc.
Contra, 1. Can. Joann. 4. cap. Hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.
SCHOUUM.
Unum esse charitatis habitum, quo Deus propter se, et proximus propter Deum diligitur, et explicat modum quo proximus diligitur. Objicit, non possum eodem habitu scire Deum, et scire alium intelligere eum ; ergo non eodem volo Deum, et volo alium velle eum. Negatur consequentia, quia possum velle alium velle, quando non vult, sed pro alio tempore ; at non possum scire alium scire, nisi pro nunc actu sciat ; in terminis solutionis Scoti, est obscuritas. Vide Leuch. et Tartar. hic, qui eum explicant, quod etiam facit Pitig. hic art. I.
Hic sunt tria videnda. Primo, qualiter ille habitus, quo diligitur Deus, respiciat proximum. Secundo, de habitu habendo circa proximum. Tertio, quis sit ille proximus.
De primo dico quod charitas (a) (sicut tactum est dist. 17 primi,) dicitur habitus, quo Deus habetur carus. Posset autem haberi carus aliquo amore privato, quo amans nollet habere condiligentem, sicut in zelotypis habentibus mulieres caras ; sed ille habitus, nec esset ordinatus, nec perfectus. Non quidem ordinatus, quia Deus, qui est bonum commune, non vult esse bonum privatum alicujus ; nec secundum rectam rationem debet aliquis sibi appropriare istud bonum commune ; et ideo amor ille inclinans ad hoc bonum, ut ad bonum proprium, non condiligendum, nec habendum ab alio, esset inordinatus. Esset etiam imperfectus, quia perfecte diligens vult dilectum diligi, sicut patet per Richardum ; igitur Deus infundens: habitum, quo anima ordinate et perfecte tendat in ipsum, dat habitum quo habeatur carus, ut bonum commune, et condiligendum ab aliis ; et ita habitus ille, qui est Dei, inclinat etiam ad velle ipsum haberi carum, et diligi ab alio, saltem cujus amicitia sit ei grata, vel non displicens pro tunc, pro quando est grata; sicut igitur ille habitus inclinat ad diligendum Deum in se ordinate et perfecte, ita inclinat ad velle eum diligi a se, et a quocumque alio, cujus amicitia sit grata ei.
Ex hoc patet (b) qualiter habitus charitatis sit unus, quia non respicit primo plura objecta, sed solum Deum respicit pro primo objecto, ut in se bonum primum, et secundario velle eum diligi, et per dilectionem haberi a quocumque, quantum est in se, quia in hoc est perfecta et ordinata dilectio ejus ; et hoc volendo, diligo me, et proximum ex charitate volendo mihi, et sibi velle, et per dilectionem habere Deum in se, quod est bonum simpliciter justitiae, ita quod primum objectum est solus Deus in se, omnia autem alia sunt quaedam objecta media, quasi actuum reflexorum, mediantibus quibus tendo in infinitum bonum, quod est Deus ; idem autem est habitus actus recti et reflexi.
Contra hoc objicitur (c), quia non eodem habitu intelligo Deum, et alium intelligere Deum ; igitur a simili non eodem volo Deo bene esse, et alium velle Deo bene esse. Respondeo, actus super quem fit reflexio, potest significare nominaliter, et tunc significat actum suum secundum quidditatem ; vel verbaliter, et tunc significat actum suum, ut in supposito, vel ut concernenterh suppositum. Primo modo universaliter eodem habitu potest elici ictus, et fieri reflexio super illum, non solum in intellectivis, sed etiam in appetitivis ; quo enim inelligo aliquid, intelligo intellecionem illius, sive inhaerentem mihi, sive alteri. Secundo modo exprimitur per infinitivum, et tunc si comparatur ad velle, non necessario accipitur sub ratione praesentis ; possum enim velle te currere, licet non pro nunc, sed pro alias. Si autem comparetur ad scire, quia scientia non est nisi respectu veri, nec scire respectu agere, nisi sit agere respectu illius suppositi, scire non reflectitur super actum sic significatum, nisi actus insit supposito, cui significatur inesse. Et quia possibile est in me esse scientiam actus recti et reflexivi in se, absque hoc, quod actus ille inexistat alii a me, ideo non habeo actum reflexum illius suppositi super actum istum, ut significatum verbaliter, et dictum de aliquo supposito.
Patet igitur quod licet non eodem sciam Deum, et sciam te scire Deum, tamen eodem volo Deum, et volo te velle Deum ; et in hoc diligo te ex charitate, quia secundum hoc volo tibi bonum justitiae, , et secundum hoc, non assignatur proximus quasi secundum objectum charitatis, sed quasi omnino accidentale objectum, quia ut aliquid potens condiligere mecum perfecte et ordinate dilectum, et ad hoc eum diligo, ut condiligat ; et in hoc quasi accidentaliter eum diligo, non propter eum, sed propter objectum quod volo ab eo condiligi, et volendo hoc ab eo diligi, volo sibi simpliciter bonum, quia bonum justitiae.